commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

61 CAPUT V. 62 Bunt etiam ethnici : sed nemo eorum certi quidquam habuit, nemo iactare potuit se de re loqui sibi cognita. Solis fidelibus praedicare hoc licet, quibns verbo et spiritu Dei testata est. Fraeterea notandum est, hanc notitiam non esse universalem duntaxat, quasi fidèles in genere solum persuasi sint, statum filiis Dei potiorem a morte fore: de se autem nihil habeant constitutum. Quantulum enim hoc prodesset ad tarn arduam consolationem ? Sed singulos de se particularem scientiam habere oportet. Hoc enim est demum quod me ad mortem alacriter obeundam animet, si certo sim persuasus, me ad meliorem vitam migrare. Corpus quale nunc habemus vocat domicilium tabernaculi. Qualiter enim tabernacula ad temporalem usum exstruuntur levi materia, neo solido fundamento, deinde paulo post diruuntur, aut sponte cadunt: ita corpus mortale hominibus datum est tanquam caducum tugurium, quod paucis diebus incolant. Qua metaphora usus est etiam Petrus in epietola posteriore (1, 13. 14): et lob, quum vocat domum luteam (lob 4, 19). Huic opponit aedificium perpetuae durationis: quo nomine incertum est an significet statum beatae immortalitatis, qui post mortem fidèles manet: an vero corpus incorruptibile et gloriosum, quale post resurrectionem erit. In utrovis sensu nihil est incommodi. Quamquam malo ita accipere, ut initium huius aedificii sit beatus animae status post mortem: consummatio autem sit gloria ultimae resurrectionis. Hanc expositionem melius comprobabit apostoli contextus. Epitheta, quae adiungit huic aedificio, faciunt ad perpetuitatem melius confirmandam. 3. Si guident vestiti. Restringit quod posuit de futurae vitae certitudine ad fidèles: quemadmodum est illis peculiare. Exuuntur enim corpore etiam impii: sed quia nihil in Dei conspectum afferunt praeter ignominiosam nuditatem, ideo non supervestiuntur corpore glorioso. Fidèles autem, qui vestiti Christo eiusque iustitia ornati in Dei conspectu apparent, recipiunt vestem gloriosam immortalitatis. Sic enim malo accipere quam secundum Chrysostomum et alios, qui nihil hie novum dici putant: sed tantum repeti, quod prius dixerat de superinduendo aeterno domicilio. Duplicem itaque vestitum hic commémorât apostolus, quo nos Deus induit, iustitiam scilicet Christi in hac vita, et Spiritus sanctificationem: a morte vero immortalitatem et gloriam. Prior causa est secundi: quia quos glorificare instituit Deus, prius iustificat : atque hie sensus elicitur ex particula etiam, quae amplificandi causa hand dubie inserta est: ac si dixisset Paulus, novam vestem fidelibus a morte paratam fore, siquidem in Jiac etiam vita vestiti fuerint. 4. Gemimus gravati: eo quod non exui. Gemunt etiam impii, quia contenti non sunt praesenti statu. Sed vincit postea contrarius affectus, hoc est, vivendi appetentia: ut mortem horreant, neque mortalis vitae diuturnitate graventur. Gremitus autem fidelium inde nascitur, quod se exsulare hie sciunt extra patriam: quod sciunt se corpore inclusos teneri tanquam ergastulo. Ideo hac vita gravantur, quod in ea potiri verae et perfectae beatitudinis nequeunt, quod peccati servitutem nonnisi morte possunt effugere: ac proinde alio adspirant. Sed quia naturale est cunctis animantibus, ut esse appetant: qui fieri potest ut fidèles libenter desinant esse? Hanc quaestionem solvit apostolus, quum dicit, fidèles mortem non ideo appetere, ut sibi aliquid décédât: sed melioris vitae respectu. Quamquam verba plus exprimunt : concedit enim, nos praesentis vitae solutionem per se naturaliter fugere : quemadmodum nemo se libenter patitur exui suis vestibus. Sed postea subiungit, naturalem mortis horrorem superari a fiducia: sicuti non difficulter vestem pannosam, sordidam, detritam, laceram denique quivis abiiciet, ut eleganti, nitida, nova et durabili ornetur. Metaphoram deinde exponit, dicens, ut destruatur quod mortale est a vita. Nam quia caro et sanguis regnum Dei possidere nequeunt: necesse est interire quod corruptibile est in natura nostra, ut vere reparemur et restituamur in perfectum statum. Hac ratione corpus nostrum vocatur career, qui nos promit. 5. Qui autem aptavit nos. Hoc ideo additum, ut sciamus hunc affectum esse supernaturalem. Neque enim proprius naturae sensus hue nos impellet: quia illam oentupli compensationem non percipit, quae provenit ex grani mortificatione. A Deo igitur nos aptari necesse est. Modus quoque simul adiungitur, quod nos spiritu suo tanquam arrha confirmât. Quamquam particula etiam ad amplification em posita videtur: ac si dixisset: Deus est, qui format in nobis illud desiderium: ac ne animus nobis labascat aut vacillet, spiritus sanctus nobis arrhae instar est: quia facit suo testimonio ut firma sit ac rata promissionis Veritas. Duo enim haec sunt officia spiritus sancti, ostendere fidelibus quid appetendum sit: deinde efficaciter ipsorum corda afficere et eximere omnem dubitationem, ut constanter in electione boni perstent. Non tarnen male conveniet longius extendi aptandi verbum ad vitae renovationem, qua suos iam ornat Deus in hoc mundo: quia hoc modo iam eos a reliquis separat, et ostendit ad peculiarem sortem sua gratia esse destinatos. 6. Confidimus ergo semper. Nempe freti arrha spiritus. Alioqui enim trepidamus semper vel sal­ tern alternis confidimus aut timemus: non retinemus unum et certum animi tenorem. Itaque tunc demum nobis constat hie bonus animus, de quo loquitur Paulus, quum sustinetur a spiritu Dei. Copula, quae mox sequitur, resolvi debet in causalem particulam,

63 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 64 hoc modo: Bono animo sumus, quia scimus nos peregrinari a corpore etc. Nam haec cognitio nostrae tranquillitatis et fiduciae causa est. Ideo enim perpétua inquietudine aestuant infidèles, aut contumaciter adversus Deum fremunt, quod putant se mox perituros: ac summum et ultimum punctum suae felicitatis locant in hac vita. Nos autem aequo animo vivimus et alacriter pergimus ad mortem, quia nobis melior spes est reposita. Peregrinarnur a Domino. Tota scriptura clamât Deum nobis praesentem adesse: hie Paulus docet nos ab eo peregrinari. Quod in speciem contrarium est: sed diversus absentiae vel praesentiae modus nodum hune facile solvit. Adest igitur universis hominibus, quia virtute ipsos sua sustinet: in illis habitat, quia per eum vivunt, moventur et sunt. Adest suis fidelibus maiore spiritus sui energia: vivit in ipsis, residet in medio eorum, adeoque intra ipsos. Sed interim absens est nobis: quia non exhibet se coram videndum, quia adhuc exsulamus ab eius regno, et beata immortalitate, qua fruuntur angeli qui cum eo sunt, adhuc caremus. Quamquam peregrinari hoc loco nonnisi ad cognitionem refertur: quemadmodum ex ratione mox addita patet. 7. Per fidem enim ambulamus. EïSoç hic verti adspectum: propterea quod pauci intelligebant quid sibi vellet species. Reddit causam cur absimus nunc a Domino : quia scilicet nondum videmus eum facie ad faciem. Hie est modus absentiae, quod Deus a nobis non cernitur palam. Ideo autem non videtur, quia ambulamus per fidem. Fides porro ipsa merito adspectui opponitur: quia apprehendit, quae sunt ab hominum sensu abscondita, quia ad futura se extendit, quae nondum exstant. Talis enim est fidelium conditio, ut mortuis similes sint potius quam vivis, ut saepe videantur a Deo derelicti, ut mortis materiam intus Isemper inclusam habeant. Ergo necesse est eos sperare supra spem. lam vero, quae sperantur, latent: ut habetur Rom. 8, 24, et fides est rerum non apparentium manifestatio. Non mirum ergo si dicat apostolus nos adspectu nondum potiri quamdiu per fidem ambulamus. Videmus enim, sed in speculo et aenigmate : hoc est, loco rei, in verbo acquiescimus. 8. Confidimus, inquam. Iterum repetit quod dixerat de fiducia piorum : tantum abesse ut frangantur crucis duritia et animum despondeant sub affiictionibus, ut inde reddantur animosiores. Extremum enim malorum mors. Atqui ad earn adspirant fidèles, tanquam perfectae oeatitudinis initium. Proinde copula in causalem resolvi potest hoc modo : Nihil evenire potest nobis quod fiduciam bonumque animum excutiat: quandoquidem interitus (quern tantopere alii horrent) nobis magno lucro est. Nihil enim melius quam migrare a corpore, ut perveniamus ad Dei contubernium, et illius prae- sentia vere palamque fruamur. Nihil ergo nobis decedit ex corruptione externi hominis. Observa hic, quod iam semel dictum est, veram fidem non contemptum modo, sed etiam desiderium mortis gignere. Itaque e converso infidelitatis signum esse, quum mortis horror supra spei gaudium et consolationem in nobis dominatur. Expetunt autem mortem fidèles, non ut importuno voto diem Domini antevertant: sponte enim pedem fixum tenent in terrena statione, quamdiu Domino libuerit. Malunt enim in Christi gloriam vivere quam sibi mori, et in propriam utilitatem. Nam desiderium, de quo loquitur Paulus, fidei est. Ergo a Dei voluntate minime dissidet. Oolligere etiam licet ex istis Pauli verbis, animas a corporibus solutas apud Deum vivere. Nam si a corpore absentes Deum habent praesentem, cum eo certe vivunt. Hic quaeritur a nonnullis, qui factum sit igitur ut sancti patres tantopere mortem exhorruerint : sicuti David, Ezechias, et tota ecclesia israelitica. Quod patet ex psalmo sexto, Iesaiae 38, 3, Psalmo 115, 17. Scio quid responderi soleat: mortem illis tanto horrori ideo fuisse quod obscura adhuc erat futurae vitae revelatio, ac proinde consolatio tenuis. Ego autem fateor id quidem esse aliquid, sed non totum. Neque enim semper trepidarunt ad mortis nuntium sancti patres veteris ecclesiae: quin potius alacriter mortem amplexi sunt ac laetis animis. Abraham enim satur dierum migra vit absque moerore: Isaac non legitur mortem refugisse: Iacob inter ultimos spiritus testatur se exspectare salutem Domini: David ipse quoque placide absque lamentis moritur: similiter Ezechias. Quod ergo David semel et Ezechias mortem flebiliter deprecati sunt, ratio erat, quod puniebantur a Domino ob certa peccata: ideoque in morte sentiebant iram Domini. Haec Ulis erat causa perturbationis, quam sentire hodie quoque possent fidèles sub Christi regno. Desiderium autem, de quo loquitur Paulus, affectus est mentis bene compositae. 9. Qua propter contendimus, sive domi agentes, sive foris peregrinantes, ut Uli placeamus. 10. Omnes enim nos manifestari oportet coram tribunali Christi: ut reportet unusquisque quae per corpus facta fuerint: prout fecerit, sive bonum, sive malum. 11. Scientes igitur terrorem ilium Domini, suademus hominibus, Deo autem manifesti sumus. Confido autem nos et in' conscientiis vestris manifestos esse. 12. Non enim nosmetipsos iterum commendamus vobis: sed occasionem vobis damus gloriandi de nobis, ut aliquid habeatis adversus eos, qui in facie gloriantur, et non in corde. 9. Quapropter etc. Postquam disseruit quam magnanimos deceat esse Christianos in perferendis

61 CAPUT V. 62

Bunt etiam ethnici : sed nemo eorum certi quidquam

habuit, nemo iactare potuit se de re loqui sibi cognita.

Solis fidelibus praedicare hoc licet, quibns verbo et

spiritu Dei testata est. Fraeterea notandum est,

hanc notitiam non esse universalem duntaxat, quasi

fidèles in genere solum persuasi sint, statum filiis

Dei potiorem a morte fore: de se autem nihil habeant

constitutum. Quantulum enim hoc prodesset

ad tarn arduam consolationem ? Sed singulos de

se particularem scientiam habere oportet. Hoc enim

est demum quod me ad mortem alacriter obeundam

animet, si certo sim persuasus, me ad meliorem

vitam migrare. Corpus quale nunc habemus vocat

domicilium tabernaculi. Qualiter enim tabernacula

ad temporalem usum exstruuntur levi materia,

neo solido fundamento, deinde paulo post diruuntur,

aut sponte cadunt: ita corpus mortale hominibus

datum est tanquam caducum tugurium,

quod paucis diebus incolant. Qua metaphora usus

est etiam Petrus in epietola posteriore (1, 13. 14):

et lob, quum vocat domum luteam (lob 4, 19).

Huic opponit aedificium perpetuae durationis: quo

nomine incertum est an significet statum beatae

immortalitatis, qui post mortem fidèles manet: an

vero corpus incorruptibile et gloriosum, quale post

resurrectionem erit. In utrovis sensu nihil est incommodi.

Quamquam malo ita accipere, ut initium

huius aedificii sit beatus animae status post mortem:

consummatio autem sit gloria ultimae resurrectionis.

Hanc expositionem melius comprobabit

apostoli contextus. Epitheta, quae adiungit huic

aedificio, faciunt ad perpetuitatem melius confirmandam.

3. Si guident vestiti. Restringit quod posuit de

futurae vitae certitudine ad fidèles: quemadmodum

est illis peculiare. Exuuntur enim corpore etiam

impii: sed quia nihil in Dei conspectum afferunt

praeter ignominiosam nuditatem, ideo non supervestiuntur

corpore glorioso. Fidèles autem, qui vestiti

Christo eiusque iustitia ornati in Dei conspectu

apparent, recipiunt vestem gloriosam immortalitatis.

Sic enim malo accipere quam secundum Chrysostomum

et alios, qui nihil hie novum dici putant:

sed tantum repeti, quod prius dixerat de superinduendo

aeterno domicilio. Duplicem itaque vestitum

hic commémorât apostolus, quo nos Deus induit,

iustitiam scilicet Christi in hac vita, et Spiritus sanctificationem:

a morte vero immortalitatem et gloriam.

Prior causa est secundi: quia quos glorificare instituit

Deus, prius iustificat : atque hie sensus elicitur

ex particula etiam, quae amplificandi causa hand dubie

inserta est: ac si dixisset Paulus, novam vestem

fidelibus a morte paratam fore, siquidem in Jiac etiam

vita vestiti fuerint.

4. Gemimus gravati: eo quod non exui. Gemunt

etiam impii, quia contenti non sunt praesenti statu.

Sed vincit postea contrarius affectus, hoc est, vivendi

appetentia: ut mortem horreant, neque mortalis

vitae diuturnitate graventur. Gremitus autem

fidelium inde nascitur, quod se exsulare hie sciunt

extra patriam: quod sciunt se corpore inclusos teneri

tanquam ergastulo. Ideo hac vita gravantur,

quod in ea potiri verae et perfectae beatitudinis nequeunt,

quod peccati servitutem nonnisi morte possunt

effugere: ac proinde alio adspirant. Sed quia

naturale est cunctis animantibus, ut esse appetant:

qui fieri potest ut fidèles libenter desinant esse?

Hanc quaestionem solvit apostolus, quum dicit, fidèles

mortem non ideo appetere, ut sibi aliquid décédât:

sed melioris vitae respectu. Quamquam verba

plus exprimunt : concedit enim, nos praesentis vitae

solutionem per se naturaliter fugere : quemadmodum

nemo se libenter patitur exui suis vestibus. Sed

postea subiungit, naturalem mortis horrorem superari

a fiducia: sicuti non difficulter vestem pannosam,

sordidam, detritam, laceram denique quivis

abiiciet, ut eleganti, nitida, nova et durabili ornetur.

Metaphoram deinde exponit, dicens, ut destruatur

quod mortale est a vita. Nam quia

caro et sanguis regnum Dei possidere nequeunt:

necesse est interire quod corruptibile est in natura

nostra, ut vere reparemur et restituamur in perfectum

statum. Hac ratione corpus nostrum vocatur

career, qui nos promit.

5. Qui autem aptavit nos. Hoc ideo additum,

ut sciamus hunc affectum esse supernaturalem.

Neque enim proprius naturae sensus hue nos impellet:

quia illam oentupli compensationem non

percipit, quae provenit ex grani mortificatione. A

Deo igitur nos aptari necesse est. Modus quoque

simul adiungitur, quod nos spiritu suo tanquam

arrha confirmât. Quamquam particula etiam ad

amplification em posita videtur: ac si dixisset: Deus

est, qui format in nobis illud desiderium: ac ne

animus nobis labascat aut vacillet, spiritus sanctus

nobis arrhae instar est: quia facit suo testimonio

ut firma sit ac rata promissionis Veritas. Duo enim

haec sunt officia spiritus sancti, ostendere fidelibus

quid appetendum sit: deinde efficaciter ipsorum

corda afficere et eximere omnem dubitationem, ut

constanter in electione boni perstent. Non tarnen

male conveniet longius extendi aptandi verbum ad

vitae renovationem, qua suos iam ornat Deus in hoc

mundo: quia hoc modo iam eos a reliquis separat, et

ostendit ad peculiarem sortem sua gratia esse destinatos.

6. Confidimus ergo semper. Nempe freti arrha

spiritus. Alioqui enim trepidamus semper vel sal­

tern alternis confidimus aut timemus: non retinemus

unum et certum animi tenorem. Itaque tunc demum

nobis constat hie bonus animus, de quo loquitur

Paulus, quum sustinetur a spiritu Dei. Copula, quae

mox sequitur, resolvi debet in causalem particulam,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!