commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

53 CAPUT IV. 54 spexerit, agnoscet non congruere menti apostoli. Sequi tar tertia, quae est Ambrosii: Quum omnia tenebris operta essent, Deus lumen evangelii sui accendit. Demersi enim erant homines in ignorantiae tenebris, quum illis subito Deus per evangelium affulsit. Quarta est Chrysostomi, qui putat allusisse Faulum ad mundi creationem, hoc modo: Deus, qui verbo suo lucem creavit, quasi ex tenebris erutam : idem nunc spiritualiter nos illuminavit, quum essemus in tenebris sepulti. Haec anagoge lucis visibilis et corporeae ad spiritualem plus habet gratiae, et in ea nihil est coactum. Proxima tarnen non male quadrat. Fruatur quisque suo iudicio. Illuxit cordibus. Duplicem illuminationem ponit: quod diligenter notandum est. Unam evangelii: alteram arcanam, quae fit in cordibus. Quemadmodum enim Deus mundi opifex sous fulgorem nobis effundit, et oculos dat quibus ilium recipiamus: ita redemptor in filii persona per evangelium nobis quidem illucet: verum quia caeci sumus, id frustra fieret, nisi spiritu quoque suo mentes nostras illuminaret. Intelligit ergo Deum spiritu suo nobis aperuisse oculos mentis, ut lucis evangelicae essent capaces. In facie Iesu Christi. Quo sensu prius dixerat Christum esse patris imaginem, nunc dicit, in eius faoie gloriam Dei nobis ostendi. Insignis locus, . unde discimus Deum in sua inscrutabili altitudine non esse investigandum (habitat enim lucem inaocessibilem), sed cognoscendum, quatenus se in Christo patefacit. Proinde quidquid extra Christum de Deo cognoscere appetunt homines, evanidum est. Vagantur enim extra viam. Humilis quidem initio apparet in Christo Deus: sed gloriosus tandem iis, qui a cruce ad resurrectionem pervenire sustinent. Iterum videmus, in voce personae relationem ad nos statui: quia nobis utilius est Deum conspicere qualis apparet in fHio unigenito quam arcanam eius essentiam investigare. 7. Habemus autem thesaurum hunc in vasis testaceis: ut exsuperantia potentiae sit Dei, et non ex nobis: 8. quando in omnibus premimur, at non anxii reddimur: laboramus inopia, at non destituimur: 9. persequutionem patimur, at non deserimur: deiicimur, at non perimus: 10. semper mortificationem lesu Christi circumferentes in corpore nostro, ut vita Iesu manifestetur in corpore nostro. 11. Semper enim nos dum vivimus, in mortem tradimur propter lesum, ut vita Iesu manifestetur in mortali came nostra. 12. Itaque mors quidem in nobis operatur, vita autem in vobis. 7. Habemus. Qui audiebant Paulum ita magnifiée gloriantem de ministerii sui excellentia: et ex ad verso spectabant eius personam ignobilem coram mundo et abiectam: iis videbatur esse homo ineptus- ac ridiculus, eiusque iactantia puerilis, dum ab humilitate personae eum aestimabant. Praesertim hunc praetextum captabant improbi, quum vellent in contemptum adducere quidquid in ipso erat. At vero quod maxime obstare apostolatus sui gloriae videbat apud imperitos, optimo artificio ad illam amplificandam convertit. Primum, utitur thesauri similitudine, qui recondi non solet in arcam speoiosam et sumptuose ornatam: sed potius in vas aliquod vile et nullius pretii. Deinde subiicit, Dei potentiam magis inde illustrari et melius spectari. Ac si diceret: Qui ad extenuandam ministerii mei dignitatem personae meae contemptum obtendunt, iniqui sunt et perversi aestimatores. Neque enim ideo minoris fit thesaurus, quia vas, in quo repositus est, minus sit pretiosum : quin potius istud usu receptum est, magnos thesauros in ollas fictiles collocari. Deinde non considérant id ordinari singulari Dei Providentia, ut in ministris nihil emineat, ne qua magnitudo Dei potentiam obscuret. Quum ergo humilitas ministrorum et externus personae contemptuâ locum det gloriae Dei: improbe facit qui evangelii dignitatem ministri persona metitur. Non loquitur autem tantum Paulus de universali hominum conditione, sed de proprio suo statu. Verum quidem est, mortales omnes esse vasa testacea. Itaque si omnium praestantissimus deligatur, et qui omnibus generis, ingenii, fortunae ornamentis ad miraculum usque fulgeat: si tarnen erit evangelii minister, erit vile et figulinum repositorium inaestimabilis thesauri. Sed Paulus se et alios collegas sui similes respicit, qui propterea quod minus ostentatione pollebant, contemptui habebantur. 8. Quando in omnibus. Exegetice hoc additum est. Ostendit enim, ut abiecta sua conditio minime Dei gloriam minuat, sed potius occasio sit eius promovendae. Redigimur, inquit, in angustias, sed Dominus tandem exitum aperit. Laboramus inopia, sed Dominus succurrit. Multi hostes nobis sunt infesti, sed Dei praesidio tuti sumus. Denique etiamsi prosternimur, ut videatur actum de vita nostra, non tarnen perimus. Postremum est om­ nium gravissimum. Vides ut in suum commodum vertat omnia, quibus eum gravabant improbi. 10. Mortificationem Iesu. Plus dicit quam antea. Nam id ipsum, cuius praetextu evangelium eius pseu- doapostoli vilipendebant, non modo nullum evangelio contemptum creare, sed gloriosum quoque esse docet. Mortificationem enim Iesu Christi appellat, quidquid eum despicabilem reddebat coram mundo, quo praeparetur ad consortium beatae resurrectionis. Primum, Christi passiones utcunque ignominiosae sint in oculis hominum, plus tarnen honoris habent coram Deo quam omnes imperatorum triumphi, omnes regum pompae. Sed finis quoque respicien- 4*

55 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 56 dus est, quod compatimur ut conglorificemur. Dementiam ergo eorum eleganter taxât, qui sibi propriam obiiciebant Christi societatem. Simul admonentur Corinthii, ne dum fastuose vilem et abiectum Pauli habitum despiciunt, Christo faeiant iniuriam, probri materiam in eius passionibus quaerendo, quas summo honore prosequi nos decet. Mortificationis verbum aliter hio capitur quam multis scripturae loois. Significat enim saepe abnegationem nostri, dum renuntiamus concupiscentiis carnis et renovamur in obedientiam Dei : hic autem afflictiones, quibus exercemur ad meditandum praesentis vifcae interitum. Docendi gratia, prior ilia vocetur interior mortificatio : haec vero externa. Utraque nos Christo conformes reddit : illa directe, haec indirecte, ut ita loquar. De priore concionatur Paulus ad Colossen- Bes capite 3, 5 et ad Romanos cap. 6, 6, ubi docet veterem nostrum hominem crucifixum, ut in vitae novitate ambulemus. De secunda capite 8, 29 dissent, ubi docet nos hue destinatos esse a Deo, ut configuremur imagini filii eius. Porro Christi mortificatio nonnisi in solis fidelibus vocatur: quia impii, praesentis vitae aerumnas perferendo, cum Adam communicant: electi autem partieipationem habent cum filio Dei: ut miseriae omnes, quae suapte natura maledictae erant, Ulis adiumento sint in salutem. Est quidem hoc omnibus filiis Dei commune, portare Christi mortificationem : sed ut quisque ampliore donorum mensura excellit, ita proprius accedit ad banc Christi similitudinem. TJt vita Iesu. Optimum remedium in rebus adyersis: quod sicut Christi mors vitae ianua fuit, ita exitum omnium miseriarum nobis fore seimus beatam resurrectionem : quandoquidem Christus nos sibi consociavit hac lege ut vitae suae participes simus, si in hoc mundo sustinemus cum eo mori. Quae proximo sequitur sententia, dupliciter potest exponi. Si in mortem tradi aeoipias pro vexari oantinuis persequutionibus et periculis iaetari: speciale hoc Paulo fuerit et similibus, qui aperta rabie impiorum fuerunt impetiti. Atque ita, propter Iesu m perinde valebit atque pro Christi testimonio. Sed quia tradi quotidie in mortem alioqui significat mortem assidue habere ante ooulos, et ita vivere ut vita nostra sit potius umbra mortis: mihi non displicet ita exponi etiam hunc locum, ut ad omnes fidèles pertineat, et quidem ad singulos in 8uo ordine. Sic interpretatur Paulus ipse ad Romanos capite 8, 36 versum ex Psalmo 44, 12. Hoc modo propter Christum esset, quia haec conditio imposita est omnibus eius membris. Caeterum non adeo proprie reddidit Erasmus, nos qui vivimus. Commodius est quod posui, dum vivimus. Significat enim Paulus, nos quantisper sumus in hoc mundo mortuis esse magis similes quam vivis. 12. Itaque mors quidem. Ironice dictum: quia indignum erat ut iueunde ac pro voto agerent Corinthii secureque deliciarentur : Paulus interea cum infinitis miseriis conflictaretur. Haec certe distributio fuisset nimium iniqua: atque omnino reprehendi Corinthiorum stultitiam oportuit, qui sibi christianismum fingebant absque cruce: neque hoc contenti, despeetui habebant Christi servos, qui non ita essent delicati. Quemadmodum autem mors omnes afflictiones significat, vel aerumnosam vitam : ita etiam vita prosperum suavemque statum : secundum illud, non est vivere, sed valere, vita. 13. Habentes autem eundem spiritum fidei, quemadmodum scriptum est: Credidi, pr opter ea loquutus sum: nos quoque credimus, ideo et loquimur: 14. seientes quod, qui suscitavit Dominum Iesum, nos etiam cum Iesu suscitàbit et constituet vdbiscum. 15. Nam omnia propter vos, ut gratia, quae abundaverit propter gratiarum actionem, quae a multis proficiscetur, abundet in gloriam Dei. 16. Quamobrem non deficimus: verum etsi externus homo noster corrumpitur, noster internus renovatur de die in diem. 17. Levitas enim afflictionis nostrae supramodum momentanea, aeternum supramodum pondus gloriae operatur in nobis, 18. dum non spectamus ea, quae videntur, sed quae non videntur. Nam quae videntur, temporaria sunt: quae autem non videntur, aeterna. 13. Habentes eundem spiritum. Correctio est superioris ironiae. Corinthiorum sortem longe diversam a sua fecerat, non suo ipsius iudicio, sed eorum errore: quod lautum evangelium et ab omni crucis molestia remotum appetebant, ac de ipso minus honorifice sentiebant, quod parum splendida esset eius fortuna. Nunc vero se illis coniungit in spe eiusdem beatitudinis. Ac si diceret: Tametsi vobis Deus parcit magisque indulgenter agit vobiscum, me paulo durius tractât: non tarnen impediet haec diversitas quominus similis utrosque maneat resurrectionis gloria. TJbi enim unitas est fidei, illic una etiam haereditas. Putarunt apostolum hie loqui de Sanctis patribus, qui sub veteri testamento vixerunt: eosque faeere nobis socios in eadem fide. Quod quidem verum est, sed praesenti instituto non oongruit. Sibi enim in fidei communicatione non Abraham neque reliquos patres, sed Corinthios potius coniungit, quum illi se prava ambitione ab eo segregarent. Utcunque, inquit, videatur nunc mea conditio deterior: erimus tarnen aliquando pariter eiusdem gloriae consortes. Una enim fide inter nos sumus coniuncti. Hunc esse verum et proprium sensum agnoscent, qui contextum propius expendent. Spiritum fidei metonymice vocat fidem ipsam, quia donum est spiritus sancti. Quemadmodum scriptum est. Praebuit hoc errori occasionem, quod citat DavidiB testimonium : verum

53 CAPUT IV. 54

spexerit, agnoscet non congruere menti apostoli.

Sequi tar tertia, quae est Ambrosii: Quum omnia

tenebris operta essent, Deus lumen evangelii sui

accendit. Demersi enim erant homines in ignorantiae

tenebris, quum illis subito Deus per evangelium

affulsit. Quarta est Chrysostomi, qui putat

allusisse Faulum ad mundi creationem, hoc modo:

Deus, qui verbo suo lucem creavit, quasi ex tenebris

erutam : idem nunc spiritualiter nos illuminavit,

quum essemus in tenebris sepulti. Haec anagoge

lucis visibilis et corporeae ad spiritualem plus habet

gratiae, et in ea nihil est coactum. Proxima tarnen

non male quadrat. Fruatur quisque suo iudicio.

Illuxit cordibus. Duplicem illuminationem ponit:

quod diligenter notandum est. Unam evangelii: alteram

arcanam, quae fit in cordibus. Quemadmodum

enim Deus mundi opifex sous fulgorem nobis

effundit, et oculos dat quibus ilium recipiamus: ita

redemptor in filii persona per evangelium nobis quidem

illucet: verum quia caeci sumus, id frustra

fieret, nisi spiritu quoque suo mentes nostras illuminaret.

Intelligit ergo Deum spiritu suo nobis

aperuisse oculos mentis, ut lucis evangelicae essent

capaces.

In facie Iesu Christi. Quo sensu prius dixerat

Christum esse patris imaginem, nunc dicit, in eius

faoie gloriam Dei nobis ostendi. Insignis locus,

. unde discimus Deum in sua inscrutabili altitudine

non esse investigandum (habitat enim lucem inaocessibilem),

sed cognoscendum, quatenus se in Christo

patefacit. Proinde quidquid extra Christum de Deo

cognoscere appetunt homines, evanidum est. Vagantur

enim extra viam. Humilis quidem initio

apparet in Christo Deus: sed gloriosus tandem iis,

qui a cruce ad resurrectionem pervenire sustinent.

Iterum videmus, in voce personae relationem ad nos

statui: quia nobis utilius est Deum conspicere qualis

apparet in fHio unigenito quam arcanam eius essentiam

investigare.

7. Habemus autem thesaurum hunc in vasis testaceis:

ut exsuperantia potentiae sit Dei, et non ex

nobis: 8. quando in omnibus premimur, at non anxii

reddimur: laboramus inopia, at non destituimur:

9. persequutionem patimur, at non deserimur: deiicimur,

at non perimus: 10. semper mortificationem

lesu Christi circumferentes in corpore nostro, ut vita

Iesu manifestetur in corpore nostro. 11. Semper enim

nos dum vivimus, in mortem tradimur propter lesum,

ut vita Iesu manifestetur in mortali came nostra.

12. Itaque mors quidem in nobis operatur, vita autem

in vobis.

7. Habemus. Qui audiebant Paulum ita magnifiée

gloriantem de ministerii sui excellentia: et ex

ad verso spectabant eius personam ignobilem coram

mundo et abiectam: iis videbatur esse homo ineptus-

ac ridiculus, eiusque iactantia puerilis, dum ab

humilitate personae eum aestimabant. Praesertim

hunc praetextum captabant improbi, quum vellent

in contemptum adducere quidquid in ipso erat. At

vero quod maxime obstare apostolatus sui gloriae

videbat apud imperitos, optimo artificio ad illam

amplificandam convertit. Primum, utitur thesauri

similitudine, qui recondi non solet in arcam speoiosam

et sumptuose ornatam: sed potius in vas aliquod

vile et nullius pretii. Deinde subiicit, Dei

potentiam magis inde illustrari et melius spectari.

Ac si diceret: Qui ad extenuandam ministerii mei

dignitatem personae meae contemptum obtendunt,

iniqui sunt et perversi aestimatores. Neque enim

ideo minoris fit thesaurus, quia vas, in quo repositus

est, minus sit pretiosum : quin potius istud usu receptum

est, magnos thesauros in ollas fictiles collocari.

Deinde non considérant id ordinari singulari

Dei Providentia, ut in ministris nihil emineat, ne qua

magnitudo Dei potentiam obscuret. Quum ergo

humilitas ministrorum et externus personae contemptuâ

locum det gloriae Dei: improbe facit qui

evangelii dignitatem ministri persona metitur. Non

loquitur autem tantum Paulus de universali hominum

conditione, sed de proprio suo statu. Verum

quidem est, mortales omnes esse vasa testacea. Itaque

si omnium praestantissimus deligatur, et qui

omnibus generis, ingenii, fortunae ornamentis ad

miraculum usque fulgeat: si tarnen erit evangelii

minister, erit vile et figulinum repositorium inaestimabilis

thesauri. Sed Paulus se et alios collegas

sui similes respicit, qui propterea quod minus ostentatione

pollebant, contemptui habebantur.

8. Quando in omnibus. Exegetice hoc additum

est. Ostendit enim, ut abiecta sua conditio minime

Dei gloriam minuat, sed potius occasio sit eius promovendae.

Redigimur, inquit, in angustias, sed

Dominus tandem exitum aperit. Laboramus inopia,

sed Dominus succurrit. Multi hostes nobis sunt

infesti, sed Dei praesidio tuti sumus. Denique

etiamsi prosternimur, ut videatur actum de vita

nostra, non tarnen perimus. Postremum est om­

nium gravissimum. Vides ut in suum commodum

vertat omnia, quibus eum gravabant improbi.

10. Mortificationem Iesu. Plus dicit quam antea.

Nam id ipsum, cuius praetextu evangelium eius pseu-

doapostoli vilipendebant, non modo nullum evangelio

contemptum creare, sed gloriosum quoque esse

docet. Mortificationem enim Iesu Christi appellat,

quidquid eum despicabilem reddebat coram mundo,

quo praeparetur ad consortium beatae resurrectionis.

Primum, Christi passiones utcunque ignominiosae

sint in oculis hominum, plus tarnen honoris habent

coram Deo quam omnes imperatorum triumphi,

omnes regum pompae. Sed finis quoque respicien-

4*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!