commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

49 CAPUT IV. 50 tiles videri quam sinceros, et sublimes magis quam solidos: quum tarnen totum eorum acumen mera sit puerilitas. Sed quid faeias? delectat eos acuminis opinio: et apud imperitos hoc praetextu plausum habent. Audimus tarnen quo loco habeat Paulus larvam istam virtutis. Astutiam vocat indignam Christi servis. Quod postea sequitur, neque dolo tractantes, nescio an satis mentem Pauli exprimât. AoXoöv enim non tarn fraudulenter agere significat, quam quod vulgo dicunt falsificare: qualiter soient mangones. Certe hoc loco opponitur sincerae praedicationi, quemadmodum sequitur. Sed manifestatione veritatis. Hanc sibi laudem vendicat, quod simpliciter et absque fuco puram evangelii doctrinam annuntiaverit, eiusque rei testes habeat conscientias omnium coram Deo. Sicuti fucosae sophistarum doctrinae opposuit veritatis manifestationem : ita iudicium ad conscientias revocat et ad Dei tribunal, quum illi hominum errore vel corrupto affectu abuterentur: nee tarn re ipsa studerent laude esse digni quam videri appeterent. Unde colligimus, auribus oblique conscientias conferri. Satis ergo sit Christi servis, suam conscientiis integritatem approbasse coram Deo neque morentur perversa hominum studia aut ambitiosum favorem. 3. Si autem velatum est. Promptum fuisset calumniari quod dixerat de praedicationis suae claritate, quoniam multos habebat adversarios. Hanc calumniam repellit cum severa autoritate. Minatur enim omnibus, qui vim evangelii sui non agnoseunt: atque hoc reprobationis et exitii signum esse denuntiat. Perinde ac si diceret: Si quispiam sibi constare neget quam iacto manifestationem Christi, ille reprobum hoc argumento se prodit: palam enim et evidenter ab omnibus, qui oculos habent, cernitur mea in docendo sinceritas. Caecos igitur et omni rationis sensu privatos esse oportet quibus sit abscondita. Summa est, infidelium caecitatem nihil derogare evangelii sui claritati. Nihilo enim per se minus lucidus est sol, quod caeci eius lumen non pereipiunt. Dicet quispiam istud legi quoque congruere: nam per se quidem lucerna est ad regendos pedes, oculos illuminât, etc. Nee velata est, nisi iis qui pereunt. Respondeo, dum in lege inclusus est Christus, solem per médias nubes resplendere, ita ut lucis satis habeant homines ad usum suum : ubi ab ea divellitur Christus, nihil esse reliquum praeter tenebras aut fallacem lucis apparentiam, quae oculos perstringat, non iuvet. Caeterum magnae fiduciae argumentum est, quod pro reprobis ducere audet omnes, qui suam doctrinam respuunt. Verum simili fiducia instruetos esse convenu, quieunque pro Dei ministris haberi volunt: ut intrepida conscientia non dubitent omnes doctrinae suae adversarios ad Dei tribunal citare, ut illinc damnationem certam référant. Cdl/oini opera. Vol. L. 4. Quibus deus saecüli huius. Significat quam nihili fieri debeat perversa illorum obstinatio. Non vident, inquit, solem in meridie, quia diabolus eorum sensus excaeeavit. Quin de Satana loquatur apostolus, nemini recte iudicanti dubium esse potest. Hilarius, quia negotium habebat cum Arianis, qui hoc praetextu abutebantur, ut Christum confitendo Deum veram eius divinitatem negarent, sie contextum torquet: Deus excaeeavit huius saeculi sensus. Id postea sequutus est Chrysostomus, ne Manichaeis duo prineipia concederet. Quid Ambrosium impulerit, non apparet. Augustino eadem ratio fuit, quae Chrysostomo: quia cum Manichaeis erat illi certamen. Videmus quid faciat contentionis fervor in disputationibus. Si composite animo legissent illi omnes Pauli verba: nemini eorum in mentem venisset, ita in coactum sensum torquere. Sed quia urgebant adversarii, magis de illis propulsandis quam de inquirenda Pauli mente solliciti fuerunt. Sed quid opus fuit? puerile enim erat efFugium. Arianorum, si diabolus vocetur deus saeculi, nomen Dei in Christo non exprimere veram et aeternam et unicam divinitatem: Multi enim dii, inquit alibi Paulus (1. Corin. 8, 5), nominantur. Sed dii gentium daemonia, occinit ex altera parte David (Psal. 96, 5). Diabolum ergo vocari deum, qui illis dominetur, qui ab illis colatur Dei loco, quid hoc ad extenuandum Christi honorem? Manichaeis vero nihilo plus suffragatur haec appellatio quam quum dicitur prineeps mundi. Non est igitur quod vereamur de diabolo hunc locum interpretari : quum sine periculo fiat. Nam si prodeant Ariani, ac nihilo magis divinam Christi essentiam ex Dei appellatione probari contondant quam Satanae: facile diluitur eiusmodi cavillum. Nam Christus sine adiectione Deus vocatur: et quidem in aeternum benedictus. Vocatur ille Deus, qui ab initio erat ante mundi creationem. Diabolus autem non aliter saeculi huius deus vocatur quam Baal deus eultorum suorum, aut canis, deus Aegypti. Manichaei (sicut dixi) ad stabiliendum suum delirium non minus aliis scripturae testimoniis quam isto nituntur: sed in illis quoque refutandis nihil est negotii. Illi non tarn de voce contendunt quam de potentia. Quoniam Satanae tribuitur vis excaecandi et dominium super infidèles: inde concludunt, ilium propria facultate omnis mali esse autorem, ita ut Dei imperio non subsit. Quasi vero non passim clamet scriptura, tarn diabolos Dei ministros esse, quam angelos coelestes, quosque in suo genere. Nam quemadmodum hi Dei bénéficia nobis administrant in salutem: ita illi iram eius exsequuntur. Itaque boni angeli potestates vocantur et prinoipatus: sed tantum quia potestatem sibi datam a Deo exerceant. Eadem ratione Satan princeps est mundi, non quia vel ipse sibi principatum dederit, vel proprio iure 4

51 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 52 ilium obtineat, vel arbitrio denique suo exerceat: sed habet quantum illi a Domino permittitur. Quamobrem scriptura non bonum modo spiritum Dei et angelos bonos recenset, sed etiam malos spiritus Dei appellat. Invasit Saulem spiritus Dei malus. Item, flagella per angelos malos (Psal. 78, 49). Quod ad praesentem locum spectat, excaecatio commune tarn Dei quam Satanae opus est. Subinde enim Deo tribuitur: sed non aequa est potestas, neque idem modus. De modo nunc taceo, scriptura autem docet, Satan am, Dei non permissu solum, sed etiam mandato excaecare, ut eius vindictam exerceat. Ita Achab a Satana deceptus fuit: sed numquid Satan a se ipso id potuit? minime: sed quum Deo suum obsequium ad nocendum obtulisset, missus fuit ut esset spiritus mendax in ore omnium prophetarum. Imo excaecare ideo dicitur Deus, quia postquam recta mentis intelligentia et spiritus sui luce privavit, tradit nos diabolo abripiendos in reprobum sensum, dat illi efflcaciam illusionis: et ita per irae suae ministrum iustam de nobis ultionem sumit. Intelligit ergo Paulus, a diabolo possideri omnes, qui suam doctrinam non agnoscunt esse certam Dei veritatem. Durius enim hoc est, vocari diaboli mancipia quam Dei iudicio tribui eorum caecitatem. Caeterum qui nuper tales exitio addixerat, nunc addit, non alia de causa eos perire, nisi quia suae infidelitatis culpa interitum contraxerint. Ne Ulis resplendeat. Facit hoc ad confirmationem eius, quod dixerat, impediri propria caecitate, qui evangelium eius respuerit. Nihil enim, inquit, in eo apparet praeter Christum. Neque obscure, sed ita ut liquido refulgeat. Addit, Christum esse Dei imaginem: quo illos omni Dei cognitione vacuos significat. Iuxta illud (Iohan. 14, 7): Qui me non novit, neque patrem meum novit. Haec igitur ratio cur tarn duram sententiam pronuntiaverit in eos, qui dubitarent de suo apostolatu: quia scilicet ChriBtum, qui illic evidenter conspici poterat, non intuebantur. Dubium est an evangelium gloriae Christi posuerit pro glorioso evangelio, secundum phrasin hebraicam: an vero pro evangelio, in quo lucebat Christi gloria. Hoc secundum, quia est plenius, magis amplector. Caeterum quum Christus imago vocatur Dei invisibilis, id non tan tum de essentia accipitur, quia sit coessentialis patri (ut loquuntur), sed magis refertur ad nos, quia patrem nobis repraesentat. Ideo ipse pater dicitur invisibilis, quia in se non apprenenditur humano sensu. Exhibet autem se nobis per filium et se quodammodo facit visibilem. Hoc ideo dico: quoniam veteres, quum vehementius ferrentur ad versus Arianos, in ea parte plus aequo institerunt, quomodo intus, arcana essentiae unitate, filius imago sit patris : quod praecipuae aedificationis «rat, praetermiserunt, qualiter nobis eius sit imago, dum quod absconditum alioqui in ipso erat, nobis manifestât. Itaque nomen imaginis, relationem ad nos habet: quemadmodum mox rursus videbimus. Epithetum invisibilis, quamquam in quibusdam graecis codicibus omittitur, quia supervacuum non erat, retinere placuit. 5. Non enim nosmetipsos. Quidam tale zeugma faciunt, non praedicamus nos dominos, sed unum Dei filium, quern pater omnibus praefécit. Non improbo quidem ilium sensum: sed quum loquutio sit è[AcpaT»uoTépa, ubi dicitur quispiam se.ipsum praedicare, et fusius pateät, libentius sensum hunc retineo: praesertim quum fere omnium consensu receptus sit : aliter enim se ipsos praedicant homines quam dominium sibi arrogando: ut quum ostentationi magis student quam aedificationi : quum eminere quovis modo cupiunt: quum etiam ex evangelio quaestum faciunt. Ambitio igitur et avaritia et similia vitia ministri puritatem inficiunt doctrinae: ut illic solus Christus non emineat. Ideo qui vult Christum solum praedicare, necesse est ut sui obliviscatur. Nos vero servos vestros. Ne quis obstreperet: Atqui tu interim multa de te: respondet, nihil se plus appetere quam ut sit eorum servus: ac si diceret: Quaecunque de me tarn magnifiée, et opinione vestra iactanter praedico, hue spectant, ut vobis utiliter in Christo serviam. Sequitur, nimis superbos et ingratos esse Corinthios, si hanc conditioner)! répudient: imo sequitur, nimis corrupto prius iudicio fuisse, qui sanctum eius affectum non animadverterant. Caeterum hie status sui. et conditions admonentur omnes ecclesiastici pastores. Quocunque enim honoris titulo insigniantur, nihil amplius sunt quam servi fidelium. Et sane Christo servire aliter nequeunt, quin simul . eoclesiae eius serviant. Honorabilis quidem servitus et quovis principatu potior: sed tarnen servitus, ut solus Christus, nullius socii umbra impeditus, sublimis emineat. Itaque boni pastoris est, non modo ab omni dominandi cupiditate abstinere, sed hoc habere summum honoris eulmen, quo adspiret, ut Dei populo serviat. Officium vicissim populi est, servos Christi primum ex Domini maiestate, deinde etiam ex officii amplitudine et excellentia aestimare: ne contemnant quos Dominus in tarn praeclaro gradu collocavit. 6. Deus qui iussit e tenebris. Video hunc locum quadrifariam posse exponi. Primo sic: Deus iussit lucem e tenebris splendescere: id est, hominum ministerio, qui suapte natura tenebrae sunt, lucem evangelii sui mundo protulit. Secundo sic: Deus in locum legis, quae obscuris umbris erat involuta, fecit evangelii lucem succedere : atque ita e tenebris lucem eduxit. Qui argutias amant, facile istas expositions admitterent: sed qui propius rem in-

49 CAPUT IV. 50

tiles videri quam sinceros, et sublimes magis quam

solidos: quum tarnen totum eorum acumen mera

sit puerilitas. Sed quid faeias? delectat eos acuminis

opinio: et apud imperitos hoc praetextu plausum

habent. Audimus tarnen quo loco habeat Paulus

larvam istam virtutis. Astutiam vocat indignam

Christi servis. Quod postea sequitur, neque dolo

tractantes, nescio an satis mentem Pauli exprimât.

AoXoöv enim non tarn fraudulenter agere

significat, quam quod vulgo dicunt falsificare: qualiter

soient mangones. Certe hoc loco opponitur

sincerae praedicationi, quemadmodum sequitur.

Sed manifestatione veritatis. Hanc sibi laudem

vendicat, quod simpliciter et absque fuco puram

evangelii doctrinam annuntiaverit, eiusque rei testes

habeat conscientias omnium coram Deo. Sicuti

fucosae sophistarum doctrinae opposuit veritatis

manifestationem : ita iudicium ad conscientias revocat

et ad Dei tribunal, quum illi hominum errore

vel corrupto affectu abuterentur: nee tarn re ipsa

studerent laude esse digni quam videri appeterent.

Unde colligimus, auribus oblique conscientias conferri.

Satis ergo sit Christi servis, suam conscientiis

integritatem approbasse coram Deo neque morentur

perversa hominum studia aut ambitiosum favorem.

3. Si autem velatum est. Promptum fuisset

calumniari quod dixerat de praedicationis suae claritate,

quoniam multos habebat adversarios. Hanc

calumniam repellit cum severa autoritate. Minatur

enim omnibus, qui vim evangelii sui non agnoseunt:

atque hoc reprobationis et exitii signum esse denuntiat.

Perinde ac si diceret: Si quispiam sibi

constare neget quam iacto manifestationem Christi,

ille reprobum hoc argumento se prodit: palam enim

et evidenter ab omnibus, qui oculos habent, cernitur

mea in docendo sinceritas. Caecos igitur et omni

rationis sensu privatos esse oportet quibus sit abscondita.

Summa est, infidelium caecitatem nihil

derogare evangelii sui claritati. Nihilo enim per

se minus lucidus est sol, quod caeci eius lumen

non pereipiunt. Dicet quispiam istud legi quoque

congruere: nam per se quidem lucerna est ad regendos

pedes, oculos illuminât, etc. Nee velata est,

nisi iis qui pereunt. Respondeo, dum in lege inclusus

est Christus, solem per médias nubes resplendere,

ita ut lucis satis habeant homines ad

usum suum : ubi ab ea divellitur Christus, nihil esse

reliquum praeter tenebras aut fallacem lucis apparentiam,

quae oculos perstringat, non iuvet. Caeterum

magnae fiduciae argumentum est, quod pro

reprobis ducere audet omnes, qui suam doctrinam

respuunt. Verum simili fiducia instruetos esse convenu,

quieunque pro Dei ministris haberi volunt:

ut intrepida conscientia non dubitent omnes doctrinae

suae adversarios ad Dei tribunal citare, ut

illinc damnationem certam référant.

Cdl/oini opera. Vol. L.

4. Quibus deus saecüli huius. Significat quam

nihili fieri debeat perversa illorum obstinatio. Non

vident, inquit, solem in meridie, quia diabolus eorum

sensus excaeeavit. Quin de Satana loquatur apostolus,

nemini recte iudicanti dubium esse potest.

Hilarius, quia negotium habebat cum Arianis, qui

hoc praetextu abutebantur, ut Christum confitendo

Deum veram eius divinitatem negarent, sie contextum

torquet: Deus excaeeavit huius saeculi sensus.

Id postea sequutus est Chrysostomus, ne Manichaeis

duo prineipia concederet. Quid Ambrosium impulerit,

non apparet. Augustino eadem ratio fuit, quae

Chrysostomo: quia cum Manichaeis erat illi certamen.

Videmus quid faciat contentionis fervor in

disputationibus. Si composite animo legissent illi

omnes Pauli verba: nemini eorum in mentem venisset,

ita in coactum sensum torquere. Sed quia

urgebant adversarii, magis de illis propulsandis

quam de inquirenda Pauli mente solliciti fuerunt.

Sed quid opus fuit? puerile enim erat efFugium.

Arianorum, si diabolus vocetur deus saeculi, nomen

Dei in Christo non exprimere veram et aeternam

et unicam divinitatem: Multi enim dii, inquit alibi

Paulus (1. Corin. 8, 5), nominantur. Sed dii gentium

daemonia, occinit ex altera parte David

(Psal. 96, 5). Diabolum ergo vocari deum, qui illis

dominetur, qui ab illis colatur Dei loco, quid hoc

ad extenuandum Christi honorem? Manichaeis vero

nihilo plus suffragatur haec appellatio quam quum

dicitur prineeps mundi. Non est igitur quod vereamur

de diabolo hunc locum interpretari : quum sine

periculo fiat. Nam si prodeant Ariani, ac nihilo

magis divinam Christi essentiam ex Dei appellatione

probari contondant quam Satanae: facile diluitur

eiusmodi cavillum. Nam Christus sine adiectione

Deus vocatur: et quidem in aeternum benedictus.

Vocatur ille Deus, qui ab initio erat ante mundi

creationem. Diabolus autem non aliter saeculi huius

deus vocatur quam Baal deus eultorum suorum,

aut canis, deus Aegypti. Manichaei (sicut dixi) ad

stabiliendum suum delirium non minus aliis scripturae

testimoniis quam isto nituntur: sed in illis

quoque refutandis nihil est negotii. Illi non tarn

de voce contendunt quam de potentia. Quoniam

Satanae tribuitur vis excaecandi et dominium super

infidèles: inde concludunt, ilium propria facultate

omnis mali esse autorem, ita ut Dei imperio non

subsit. Quasi vero non passim clamet scriptura,

tarn diabolos Dei ministros esse, quam angelos

coelestes, quosque in suo genere. Nam quemadmodum

hi Dei bénéficia nobis administrant in salutem:

ita illi iram eius exsequuntur. Itaque boni

angeli potestates vocantur et prinoipatus: sed tantum

quia potestatem sibi datam a Deo exerceant.

Eadem ratione Satan princeps est mundi, non quia

vel ipse sibi principatum dederit, vel proprio iure

4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!