commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

265 CAPUT VI. 266 faciunt omnia romanae sedis oracula quam asini ruditum : sed periolitari nolunt. Denique tale Paulus certamen habuit cum Ulis impostoribus, quale nobis hodie est cum fucatis evangelii professoribus, qui Christum cum papa miscendo chimaeram nobis componunt. Talibus ergo larvam detrab.it Paulus, quum nihil eos sincere agere docet: verum circumcisionem praecipere, ut se venditent Iudaeis, quia neophytos adduxerint. Hoc enim est in carne ipsorum gloriari. De vobis, inquit, triumphum agere volunt: atque ita corpore vestro abutuntur ad venandum favorem, ubi falsis legis selatoribus in carne vestra mutilata pads et consensus tesseram ostentaverint. 14. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quam mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. 15. Nam in Christo neque ci/rcumcisio quidquam valet, neque praeputium: sed nova creatura. 16. M quicunque hac régula ambulabunt, pax super eos et misericordia, et super Israelem Dei. 17. In reliquis nemo facessat mihi molestiam. Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. 18. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres, Amen. 14. Mihi autem. Nunc pseudoapostolorum consiliis, animi sui sinceritatem opponit: ac si diceret: Uli, ne quam cogantur ferre crucem, Christi crucem abnegant, gratiam hominum mercantur ex carne vestra: denique triumphum agunt de vobis. Meus autem triumphus ac mea gloria est in cruce filii Dei. Nisi prorsus sensu communi destituti essent Galatae, nonne eos detestari debuerunt, quos videbant suo periculo ita ludere? Gloriari in Christi cruce perinde valet atque in Christo crucifixo, nisi quod plus exprimit. Significat enim mortem illam ignominiae probrique plenam, imo etiam maledictam a Deo. Quam igitur horrent homines, et cuius ipsos pudet, in ea gloriari se dicit: quia perfectam in ea felicitatem habeat. Nam ubi summum bonum, illic gloria. Sed cur non alibi? nam etsi in Christi cruce salus est exhibita, quid de resurrectione? Respondeo, in cruce totam redemptionem et eius partes contineri: sed resurrectio Christi a cruce nos minime abducit. Notandum etiam, quod aliam quamvis gloriam non secus ac capitalem noxam abominatur. Avertat Deus hanc pestem, hoc portentum. Hoc enim valet apud Paulum ubique verbum absit. . Per quam mundus. Quia axaupoç masculinum est, relativum utrique apud Graecos convenit, tarn Christo quam cruci: aptius tarnen est, meo iudicio, ad crucem referre. Nam per illam mundo proprie morimur. Quid autem mundus significat? opponitur procul dubio novae ereaturae. Quidquid ergo con- trarium est spirituali Christi regno, mundus est: quia ad veterem hominem pertinet. Vel, ut uno verbo dicam, mundus est quasi obiectum et scopus veteris hominis. Eum sibi crucifixum dicit Paulus : quo sensu alibi (Philip. 3, 8) testatur, omnia se reputasse pro stercoribus. Crucifixio enim mundi est contemptus et abiectio. Addit vioissim se mundo cruci fixum: quo intelligit, sibisusque deque esse, quod nihili fiat, sitque tanquam in nihilum redactus: quia nihil ad mortuum pertineat, vel certe se mortificatione veteris hominis renuntiasse mundo. Nam quod quidam exponunt: si mundus me anathema et catharma reputat, ego vicissim ilium damno et exsecrationi habeo: mihi videtur esse paulo remotius a mente Pauli. Iudicium tarnen erit penes lectores. 15. Nam in Christo neque circumcisio. Ratio est cur sit mundo crucifixus, et mundus illi: quia in Christo, cui insitus est, solum valet nova creatura. Alia igitur omnia facessere, imo interire oportet. Intelligo, quae renovationem spiritus impediunt. Hoc est quod dicit etiam in secunda ad Corinthios (5, 17): Si quis in Christo, nova sit creatura: hoc est, si quis censeri vult in Christi regno, ille reformatus sit Dei spiritu: non vivat amplius sibi nee mundo, sed sit suscitatus in novam vitam. Cur autem inde inferat, neque circumcisionem, neque praeputium, ante dictum est: quia scilicet Veritas evangelii omnes legis figuras absorbeat et exinaniat. 16. Quicunque hac régula. Quicunque tenent hanc regulam, inquit, bene illis sit ac féliciter. Fausta haec precatio approbations quoque signum est. Significat igitur amandos esse et omni favore prosequendos, qui talem doctrinam afferunt: contra vero, qui ab ea discedunt, indignos esse qui audiantur. Nomen regulae posuit ad exprimendum certum et perpetuum tenorem, cui insistere debent omnes pii evangelii ministri. Quemadmodum enim architecti quae exstruunt aedificia ad normam exigunt, ut singulae partes iusta proportione inter se ac symmetria cohaereant : ita canonem assignat verbi ministris, quo rite et ordine ecclesiam aedificent. Hie locus miram alacritatem addere debet tarn fidis et sinceris doctoribus, quam universis qui ad illorum regulam formari se patiuntur, quod audiunt se per os Pauli a Deo benedici. Non est quod papae fulmina tarn timeamus, si pacem et misericordiam Deus e coelo nobis promittit. Verbum ambulare tarn ministro quam populo commune esse potest: tametsi praecipue in ministros cornpetit. Futurum verbi tempus ad notandam perseverantiam positum est. Super Israelem Dei. Irridet oblique vanam pseudoapostolorum iactantiam, qui de carnali Abraham progenie superbiebant. Duplicem itaque facit

267 EPIST. PAULI AD GALATAS 268 Israelem, unum larvatum, qui in hominum conspectu appareat: alterum, Dei. Oiroumcisio larva erat coram hominibus : regeneratio autem yeritas coram Deo. Denique eos nunc vocat Israelem Dei, quos prius dixit Abrahae filios per fidem : atque ita fidèles complectitur, qui in eandem coaluerant ecclesiam, tarn ex gentibus quam ex Iudaeis. Ex opposite) solum genus et nomen iaetat Israel carnis, de quo disserit ad Born. 9, 6. 17. Nemo facessat. Hie sibi autoritatem sumit ad coercendos adversarios. Nam quasi pro iure superioris potestatis hoc pronuntiat : Desinant me impedire in cursu meae praedicationis. Paratus enim erat omnium causa subire molestias: sed non vult interpellari contradiotionibus. Ergo molestiam ex h ib ere est se opponere ad turbandum operis progressum. Dicit in reliquis: nempe praeter novam creaturam, hoc sensu: Mihi unum sufficit: reliqua nihil ad rem quum pertineant, mihi curae non sunt. Nemo igitur de his quaestionem mihi moveat. Ac se extollit supra universos mortales, nemini concedens ut suum ministerium impugnet. Ad verbum est reliqui vel residui: quod Erasmus, meo iudicio, perjoeram ad tempus transtulit. Ego enim stigmata. Ostendit qua fiducia id sibi autoritatis sumat, nempe quia insignia Christi gestet in suo corpore. Quae sunt illa? nempe carceres, et vineula, flagella, colaphi, lapidationes, probra denique omne genus, quae pro erangelii testimonio pertulerat. Nam sicut militiae terrenae sunt sua decora, quibus militum virtutem imperatores insigniunt: ita dux noster Christus suis insignibus ornat quorum egregia opera usus est, ut inter alios emineant conspieui. Bed multum haec differunt ab Ulis prioribus. Resipiunt enim crucem: ideo sunt ignominiosa coram mundo. Quod etiam sonat nomen stigmatis. Nam stigmata ad verbum sunt punetiones : sed ita olim vocabantur notae, quae vel barbaris servis, vel fugitivis, vel maleficis inurebantur. Proprie itaque loquutus est Paulus, quum iis notis se fulgere iaetat, quibus insignire praestantissimos suos milites solet Christus: hoc est, quae foedae sunt coram mundo et pudendae, Bed coram Deo et angelis eunetos mundi honores antecellunt. 18. Gratia Christi cum spiritu vestro. Ita gratiam Ulis precatur, ut non modo se liberaliter in eos effundat, sed earn quoque vero animi sensu appréhendant. Tunc enim vere illa fruimur, dum ad spiritum nostrum pervenit. Bogandus ergo Deus ut sedem gratiae suae in animis nostris paret. Amen.

265 CAPUT VI. 266

faciunt omnia romanae sedis oracula quam asini

ruditum : sed periolitari nolunt. Denique tale Paulus

certamen habuit cum Ulis impostoribus, quale

nobis hodie est cum fucatis evangelii professoribus,

qui Christum cum papa miscendo chimaeram nobis

componunt. Talibus ergo larvam detrab.it Paulus,

quum nihil eos sincere agere docet: verum circumcisionem

praecipere, ut se venditent Iudaeis, quia

neophytos adduxerint. Hoc enim est in carne ipsorum

gloriari. De vobis, inquit, triumphum agere

volunt: atque ita corpore vestro abutuntur ad venandum

favorem, ubi falsis legis selatoribus in carne

vestra mutilata pads et consensus tesseram ostentaverint.

14. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini

nostri Iesu Christi, per quam mundus mihi crucifixus

est, et ego mundo. 15. Nam in Christo neque

ci/rcumcisio quidquam valet, neque praeputium: sed

nova creatura. 16. M quicunque hac régula ambulabunt,

pax super eos et misericordia, et super Israelem

Dei. 17. In reliquis nemo facessat mihi molestiam.

Ego enim stigmata Domini Iesu in corpore

meo porto. 18. Gratia Domini nostri Iesu Christi

cum spiritu vestro, fratres, Amen.

14. Mihi autem. Nunc pseudoapostolorum consiliis,

animi sui sinceritatem opponit: ac si diceret:

Uli, ne quam cogantur ferre crucem, Christi crucem

abnegant, gratiam hominum mercantur ex carne

vestra: denique triumphum agunt de vobis. Meus

autem triumphus ac mea gloria est in cruce filii

Dei. Nisi prorsus sensu communi destituti essent

Galatae, nonne eos detestari debuerunt, quos videbant

suo periculo ita ludere? Gloriari in Christi

cruce perinde valet atque in Christo crucifixo,

nisi quod plus exprimit. Significat enim mortem

illam ignominiae probrique plenam, imo etiam maledictam

a Deo. Quam igitur horrent homines, et

cuius ipsos pudet, in ea gloriari se dicit: quia perfectam

in ea felicitatem habeat. Nam ubi summum

bonum, illic gloria. Sed cur non alibi? nam etsi

in Christi cruce salus est exhibita, quid de resurrectione?

Respondeo, in cruce totam redemptionem

et eius partes contineri: sed resurrectio Christi a

cruce nos minime abducit. Notandum etiam, quod

aliam quamvis gloriam non secus ac capitalem

noxam abominatur. Avertat Deus hanc pestem,

hoc portentum. Hoc enim valet apud Paulum ubique

verbum absit. .

Per quam mundus. Quia axaupoç masculinum

est, relativum utrique apud Graecos convenit, tarn

Christo quam cruci: aptius tarnen est, meo iudicio,

ad crucem referre. Nam per illam mundo proprie

morimur. Quid autem mundus significat? opponitur

procul dubio novae ereaturae. Quidquid ergo con-

trarium est spirituali Christi regno, mundus est:

quia ad veterem hominem pertinet. Vel, ut uno

verbo dicam, mundus est quasi obiectum et scopus

veteris hominis. Eum sibi crucifixum dicit

Paulus : quo sensu alibi (Philip. 3, 8) testatur, omnia

se reputasse pro stercoribus. Crucifixio enim

mundi est contemptus et abiectio. Addit vioissim

se mundo cruci fixum: quo intelligit, sibisusque

deque esse, quod nihili fiat, sitque tanquam in nihilum

redactus: quia nihil ad mortuum pertineat,

vel certe se mortificatione veteris hominis renuntiasse

mundo. Nam quod quidam exponunt: si

mundus me anathema et catharma reputat, ego

vicissim ilium damno et exsecrationi habeo: mihi

videtur esse paulo remotius a mente Pauli. Iudicium

tarnen erit penes lectores.

15. Nam in Christo neque circumcisio. Ratio

est cur sit mundo crucifixus, et mundus illi: quia

in Christo, cui insitus est, solum valet nova creatura.

Alia igitur omnia facessere, imo interire

oportet. Intelligo, quae renovationem spiritus impediunt.

Hoc est quod dicit etiam in secunda ad

Corinthios (5, 17): Si quis in Christo, nova sit

creatura: hoc est, si quis censeri vult in Christi

regno, ille reformatus sit Dei spiritu: non vivat

amplius sibi nee mundo, sed sit suscitatus in novam

vitam. Cur autem inde inferat, neque circumcisionem,

neque praeputium, ante dictum est: quia

scilicet Veritas evangelii omnes legis figuras absorbeat

et exinaniat.

16. Quicunque hac régula. Quicunque tenent

hanc regulam, inquit, bene illis sit ac féliciter.

Fausta haec precatio approbations quoque signum

est. Significat igitur amandos esse et omni favore

prosequendos, qui talem doctrinam afferunt: contra

vero, qui ab ea discedunt, indignos esse qui audiantur.

Nomen regulae posuit ad exprimendum

certum et perpetuum tenorem, cui insistere debent

omnes pii evangelii ministri. Quemadmodum enim

architecti quae exstruunt aedificia ad normam exigunt,

ut singulae partes iusta proportione inter se

ac symmetria cohaereant : ita canonem assignat

verbi ministris, quo rite et ordine ecclesiam aedificent.

Hie locus miram alacritatem addere debet

tarn fidis et sinceris doctoribus, quam universis qui

ad illorum regulam formari se patiuntur, quod audiunt

se per os Pauli a Deo benedici. Non est

quod papae fulmina tarn timeamus, si pacem et

misericordiam Deus e coelo nobis promittit. Verbum

ambulare tarn ministro quam populo commune

esse potest: tametsi praecipue in ministros cornpetit.

Futurum verbi tempus ad notandam perseverantiam

positum est.

Super Israelem Dei. Irridet oblique vanam

pseudoapostolorum iactantiam, qui de carnali Abraham

progenie superbiebant. Duplicem itaque facit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!