commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

249 CAPUT V. 250 insanum esse hominem ut sibi malum sponte aocersat. Fostremo suspectus reddit adversaries, quod oiroumcisionem praedicando suae] potius tranquillitati consulant quam fideliter serviant Christo. Summa est, Paulum ab omni ambitione, avaritia, sui denique respectu abhorruisse, quum favorem plausumque contemneret: persequutionibus vero et multorum furori se obiiceret potius quam minimum unguem deflecteret ab evangelii puritate. Exinànitum est scandalum cruris. Libenter evangelium Paulus crucem nominat, vel sermonem crucis, dum abiectam eius simplicitatem vult opponere ampullis humanae sapientiae Tel iustitiae. Nam et Iudaei prava iustitiae confidentia, et Graeci stulta sapientiae persuasione inflati, evangelii humilitatem despiciebant. Quum ergo dicit nunc, recepta circumcisionis praedicatione nullum amplius fore scandalum crucis, intelligit nullam sibi molestiam exhibitum iri a Iudaeis, sed bona eorum pace sibi docendi fore locum : quia amplius eos non offendet fucatum illud et adulteratum evangelium compositum ex Mose et Christo, sed eiusmodi mistura tolerabilisipsis erit, quia inpristinae dignitatis possessione manebunt. 12. Utinam etiam àbscindantur. Ultra provehitur indignatione : nam exitium imprecatur impostoribus illis a quibus decepti fuerant Galatae. Videtur autem alludere ad circumcisionem quam urgebant, quum dicit, àbscindantur. In quam sententiam inclinât Chrysostomus: ac si diceret: Lacérant ecclesiam, circumcisionis causa. Velim eos prorsus abscindi. Sed talis imprecatio videtur parum congruere man- 8uetudini apostolicae. Nam ut salvi sint omnes optandum est : non ergo ut quisquam pereat. Bespondeo, id verum eBse dum homines respicimus. Nam omnium salus sine exceptione nobis a Deo commendatur: quemdadmodum pro peccatis totius mundi passus est Christus. Sed fit interdum ut piae mentes extra hominum considerationem efferantur : dum Bcilicet intuentur Dei gloriam et Christi regnum. Nam quanto praestantior est Dei gloria hominum salute, tanto in sui amorem ac Studium altius rapere nos debet. Ita fit ut in gloriam Dei promovendam intenti fidèles, mundi et hominum obliviscantur: ideoque malint totum mundum interire quam decedere aliquid gloriae Dei. Sed meminerimus votum inde illud manare, quod aversi a cogitatione hominum defixi sunt in solum Deum. Itacrudelitatis damnari non potest, quasi pugnet cum caritate. Deinde si cum uno homine vel paucis comparamus ecclesiam, quanto intervallo haec praeponderabit? Crudelis enim misericordia, quae hominem unum toti ecclesiae praefert. Yideo ab una parte gregem Domini qui periclitatur, video e regione lupum Satanae instinctu grassantem: annon ecclesiae cura sic absorbere totam meam cogi- tationem debet, ut eius salutem lupi exitio redimi cupiam? Neque tarnen hoc modo quemquam velim perditum : sed ecclesiae amor et sollicitudo me rapit quasi in ecstasin, ut nihil aliud eurem. Nemo igitur verus erit ecclesiae pastor qui non simili zelo ardeat. Ubi transtuli qui vos conturbant, verbum graecum de gradu vel de statu dimovere significat. AmpMficandi vero causa interposuit, etiam cupiens non solum eos loco deiici, sed prorsus abscindi et resecari. 13. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carni: sed per caritatem servite vdbis invicem. 14. Nam tota lex in uno verbo completur, nempe hoc Diliges proximum tuum sicut te ipsum. 15. Quod si alius alium vicissim mordetis, et devoratis, videte ne vicissim alius ab alio consumamini. 16. Dico autem, spiritu ambulate : et concupiscentiam carnis non perficietis. 17. Nam caro concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem. Haec mutuo inter se adversantur: ut non quaecunque vdlueritis, eadem faciatis. 18. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. 13. Vos in lib'ertatem. Nunc admonet qualiter libertate sit utendum. Docuimus in priore ad Corinthios, aliud esse libertatem, aliud ipsius usum. Nam libertas in conscientia est Deumque respicit: usus autem est in rebus externis, et negotium habet cum hominibus, non cum solo Deo. Poatquam ergo hortatus est G-alatas ne paterentur quidquam delibari ex sua libertate, nunc iubet, in usu moderatos esse. Regulam porro legitimi usus praescribit, ne in praetextum vel occasionem licentiae vertatur. Neque enim carni data est libertas, quae potius sub iugo teneri captiva debet: sed spirituale est bonum, cuius tantum piae mentes sunt capaces. Sed per caritatem. Exponit rationem temperandae libertatis, ne in vagum et licentiosum ab- U8um diffluat: nempe si regatur a caritate. Meminerimus semper ipsum nunc traetare, non quomodo simus coram Deo liberi, sed quomodo usurpare libertatem nostram liceat inter homines. Nam conscientia recta non admittit ullam servitutem: sed usus externi servitus vel abstinentia nihil habet periculi. Summa igitur est, si caritate serviamus nobis invicem, nos aedificationis rationem semper habituros. Ita fiet ut non lasciviamus, sed gratia Dei utamur in eius honorem et salutem proximorum. 14. Nam tota lex. Subaudienda est tacita antithesis inter hanc Pauli exhortationem et doctrinam pseudoapostolorum. Nam quum illi solis caeremoniis insistèrent, Paulus hic obiter perstringit quae sint vera Christianorum officia et exercitia. Hue igitur spectat praesens caritatis commendatio,

251 BPIST. PAULI AD GALATAS 252 ut intelligant Galatae praecipuum christianae perfections caput in ea situm esse. Sed videndum est cur omnia legis praecepta sub caritate comprehendat: quum lex constet duabus tabulis, quarum prior docet de cultu Dei et pietatis officiis: altera autem de caritate. Nam absurdum est ex parte totum facere. Quidam ita effugiunt, nihil aliud etiam in priore tabula tradi quam ut Deum diligamus ex toto corde. Verum diserte Paulus exprimit caritatem erga proximos. Quaerenda igitur alia firmior solutio. Fateor pietatem erga Deum fratrum caritati praestare: ideoque prioris tabulae Observationen! pluris fieri coram Deo quam secundae. Sed pietas res est ab hominum sensu abscondita: sicuti Deus ipse est invisibilis. Ad earn testificandam quamvis institutae sint caeremoniae: non tarnen certa sunt argumenta. Nam saepe fit ut nulli sint magis strenui et assidui caeremoniarum cultures quam hypocritae. Deus ergo experimentum nostri erga se affectus capere vult ex fraterna caritate quam mutuo nobis commendat. Haec ratio est cur Caritas vocetur legis perfectio, non hic tantum, sed etiam ad Rom. 13, 8: non quia antecellat cultum Dei, sed quia sit eius approbatio. Iam dixi Deum esse invisibilem: se autem nobis repraesentat in fratribua, et in illorum persona quod sibi debetur exigit. Ergo Caritas erga homines non nisi ex timoré et amore Dei nascitur. Quare non mirum si effectus per synecdochen, causam cuius signum est, sub se comprehendat. Perperam vero faciet si quis Dei amorem separet ab hominum dilectione. Diliges proximum. Nam qui diliget, unicuique ius suum reddet, nemini erit iniurius aut nocebit, benefaciet quoad poterit omnibus. Quid autem aliud tota secunda tabula agitur? Atque hanc quoque rationem affert Paulus ad Romanos. Porro sub nomine proximi comprehenduntur universi mortales. Iungit enim nos communis natura: quemadmodum admonet Iesaias (58, 7): Carnem tuam ne despexeris. Praesertim vero imago Dei vinculum coniunctionis sacrosanctum esse debet. Itaque hic amici et inimici discrimen non est. Neque enim hominum improbitas ius naturae delere potest. Particula sicut te ipsum hoc valet: quemadmodum quisque affectu carnis propensus est ad se amandum, ita nobis commendari a Deo amorem erga proximos. Bvertunt enim, non interpretantur verba Domini, qui inde colligunt (ut faciunt omnes Sorbonici) amorem nostri semper ordine priorem esse: quia regulatum inferius sit sua régula. Asini sunt, qui ne micam quidem habent oaritatis. Nam si amor nostri régula esset, sequeretur, esse rectum et sanctum Deoque approbari. Atqui nunquam sincere et ex sententia Domini proximos diligemus, donee correxerimus ilium nostri amorem. Sunt enim affectus contrarii et pugnantes: quum amor nostri generet aliorum tarn neglectum quam contemptum, generet crudelitatem, fons sit avaritiae, rapinarum, fraudium et omnium eiusmodi pestium: ad impatientiam nos impellat, armet nos ulciscendi cupiditate. Ergo hoc requirit Dominus, ut vertatur in caritatem. 15. Quod si alius alium. Coniicere turn ex re ipsa, turn ex verbis licet, certatum fuisse inter Galatas contentionibus, quum in doetrina dissiderent. Ab exitu nunc demonstrat quam exitiale malum sit in ecclesia. Deinde verisimile est, Dominum per falsas doctrinas ultum fuisse ambitionem, fastum et alia eorum vitia: quemadmodum solet ac etiam testatur per Mosen Deut. 13, 2. Per morsus et devorationem intelligit, meo iudicio, tarn hostiles calumnias, criminationes, con vicia et reliqua certamina verborum : quam iniurias quae vel fraude vel violentia inferuntur. Quis tandem finis? Consum ptio, inquit. At vero proprium caritatis est, nos mutuo tueri et fovere. CTtinam istud semper occurreret, quoties diabolus nos ad contentiones sollicitât, ex intestinis scilicet membrorum dissidiis non posse aliud provenire quam totius corporis exitium et consumptionem. Quam miserum autem ac insanum est, sponte nos, qui eiusdem sumus corporis membra, in mutuam perniciem conspirare? 16. Dico autem, spiritu ambulate. Sequitur remedium. Non levé malum est ruina ecclesiae. Sedulo igitur dum impendet, obviandum est. Sed ratio quae? nempe si caro non dominetur in nobis: sed spiritui Dei nos regendos praebeamus. Subindicat autem carnales esse Galatas et spiritu Dei vacuus, qui vitam Christianis indignam. agant. Undo enim fiebat ut se invioem conficerent, nisi quia pro carnis libidine agebantur? Hoc igitur signum esse dicit, quod secundum spiritum non ambulent. Notandum verbum perficiendi, quo significat Dei filios, quamvis adhuc vitiis obnoxii sint, qaamdiu carnis onere gravantur, non esse prorsus illis addictos nee mancipatos, sed ad resistendum eniti: neque enim spiritualis homo immunis est a cupiditatibus carnis, quin saepe ab illis incitetur: sed non succumbit ut regnum illis permittat, quod est eas perficere. Vide octavum caput ad Romanos. 17. Caro concupiscit adversus. Admonet eos difficultatis, ut sciant non absque certamine spiritualiter se victuros. Difficultas inde est, quod ingenium nostrum spiritui répugnât. Siquidem carnis nomine hominis naturam significari diximus in epistola ad Romanos. Nam quod sophistae restringunt ad sensus inferiores, quos vocant, refellitur ex multis locis. Et antithetum omnem ambiguitatem tollit. Spiritus enim naturam reformatam, vel gratiam regenerationis significat. Quid igitur aliud caro quam vetus homo? Quum itaque tota hominis natura rebellis sit ac contumax adversus Dei spiritum, su-

251 BPIST. PAULI AD GALATAS 252

ut intelligant Galatae praecipuum christianae perfections

caput in ea situm esse. Sed videndum

est cur omnia legis praecepta sub caritate comprehendat:

quum lex constet duabus tabulis, quarum

prior docet de cultu Dei et pietatis officiis: altera

autem de caritate. Nam absurdum est ex parte

totum facere. Quidam ita effugiunt, nihil aliud

etiam in priore tabula tradi quam ut Deum diligamus

ex toto corde. Verum diserte Paulus exprimit

caritatem erga proximos. Quaerenda igitur

alia firmior solutio. Fateor pietatem erga Deum

fratrum caritati praestare: ideoque prioris tabulae

Observationen! pluris fieri coram Deo quam secundae.

Sed pietas res est ab hominum sensu abscondita:

sicuti Deus ipse est invisibilis. Ad earn testificandam

quamvis institutae sint caeremoniae: non

tarnen certa sunt argumenta. Nam saepe fit ut

nulli sint magis strenui et assidui caeremoniarum

cultures quam hypocritae. Deus ergo experimentum

nostri erga se affectus capere vult ex fraterna

caritate quam mutuo nobis commendat. Haec ratio

est cur Caritas vocetur legis perfectio, non hic tantum,

sed etiam ad Rom. 13, 8: non quia antecellat

cultum Dei, sed quia sit eius approbatio. Iam dixi

Deum esse invisibilem: se autem nobis repraesentat

in fratribua, et in illorum persona quod sibi debetur

exigit. Ergo Caritas erga homines non nisi

ex timoré et amore Dei nascitur. Quare non mirum

si effectus per synecdochen, causam cuius signum

est, sub se comprehendat. Perperam vero faciet

si quis Dei amorem separet ab hominum dilectione.

Diliges proximum. Nam qui diliget, unicuique

ius suum reddet, nemini erit iniurius aut nocebit,

benefaciet quoad poterit omnibus. Quid autem

aliud tota secunda tabula agitur? Atque hanc quoque

rationem affert Paulus ad Romanos. Porro

sub nomine proximi comprehenduntur universi mortales.

Iungit enim nos communis natura: quemadmodum

admonet Iesaias (58, 7): Carnem tuam ne

despexeris. Praesertim vero imago Dei vinculum

coniunctionis sacrosanctum esse debet. Itaque hic

amici et inimici discrimen non est. Neque enim

hominum improbitas ius naturae delere potest. Particula

sicut te ipsum hoc valet: quemadmodum

quisque affectu carnis propensus est ad se amandum,

ita nobis commendari a Deo amorem erga

proximos. Bvertunt enim, non interpretantur verba

Domini, qui inde colligunt (ut faciunt omnes Sorbonici)

amorem nostri semper ordine priorem esse:

quia regulatum inferius sit sua régula. Asini sunt,

qui ne micam quidem habent oaritatis. Nam si

amor nostri régula esset, sequeretur, esse rectum et

sanctum Deoque approbari. Atqui nunquam sincere

et ex sententia Domini proximos diligemus,

donee correxerimus ilium nostri amorem. Sunt

enim affectus contrarii et pugnantes: quum amor

nostri generet aliorum tarn neglectum quam contemptum,

generet crudelitatem, fons sit avaritiae,

rapinarum, fraudium et omnium eiusmodi pestium:

ad impatientiam nos impellat, armet nos ulciscendi

cupiditate. Ergo hoc requirit Dominus, ut vertatur

in caritatem.

15. Quod si alius alium. Coniicere turn ex re

ipsa, turn ex verbis licet, certatum fuisse inter Galatas

contentionibus, quum in doetrina dissiderent.

Ab exitu nunc demonstrat quam exitiale malum sit

in ecclesia. Deinde verisimile est, Dominum per

falsas doctrinas ultum fuisse ambitionem, fastum

et alia eorum vitia: quemadmodum solet ac etiam

testatur per Mosen Deut. 13, 2. Per morsus et

devorationem intelligit, meo iudicio, tarn hostiles

calumnias, criminationes, con vicia et reliqua

certamina verborum : quam iniurias quae vel fraude

vel violentia inferuntur. Quis tandem finis? Consum

ptio, inquit. At vero proprium caritatis est,

nos mutuo tueri et fovere. CTtinam istud semper

occurreret, quoties diabolus nos ad contentiones sollicitât,

ex intestinis scilicet membrorum dissidiis

non posse aliud provenire quam totius corporis

exitium et consumptionem. Quam miserum autem

ac insanum est, sponte nos, qui eiusdem sumus corporis

membra, in mutuam perniciem conspirare?

16. Dico autem, spiritu ambulate. Sequitur remedium.

Non levé malum est ruina ecclesiae. Sedulo

igitur dum impendet, obviandum est. Sed

ratio quae? nempe si caro non dominetur in nobis:

sed spiritui Dei nos regendos praebeamus. Subindicat

autem carnales esse Galatas et spiritu Dei

vacuus, qui vitam Christianis indignam. agant. Undo

enim fiebat ut se invioem conficerent, nisi quia pro

carnis libidine agebantur? Hoc igitur signum esse

dicit, quod secundum spiritum non ambulent. Notandum

verbum perficiendi, quo significat Dei

filios, quamvis adhuc vitiis obnoxii sint, qaamdiu

carnis onere gravantur, non esse prorsus illis addictos

nee mancipatos, sed ad resistendum eniti:

neque enim spiritualis homo immunis est a cupiditatibus

carnis, quin saepe ab illis incitetur: sed

non succumbit ut regnum illis permittat, quod est

eas perficere. Vide octavum caput ad Romanos.

17. Caro concupiscit adversus. Admonet eos difficultatis,

ut sciant non absque certamine spiritualiter

se victuros. Difficultas inde est, quod ingenium

nostrum spiritui répugnât. Siquidem carnis nomine

hominis naturam significari diximus in epistola ad

Romanos. Nam quod sophistae restringunt ad sensus

inferiores, quos vocant, refellitur ex multis locis.

Et antithetum omnem ambiguitatem tollit. Spiritus

enim naturam reformatam, vel gratiam regenerationis

significat. Quid igitur aliud caro quam

vetus homo? Quum itaque tota hominis natura rebellis

sit ac contumax adversus Dei spiritum, su-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!