commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

225 CAPUT IV. 226 dere, in iis convenimus. Caeremoniae et totum illud regimen in quibus differimus, sunt quasi aooessiones. Praeterea observandum est, tempus illud fuisse ecclesiae pueritiam: nunc vero a Christi adrentu ecclesiam adolevisse, ut sit quodammodo in aetate virili. Clara enim sunt Pauli . verba. Sed bio difficulta8 oritur, quia videtur parum sibi constare. Nam ad Ephesios cap. 4, 13, hortatur nos ad quotidianos progressus, donee perveniamus in aetatem adultam et mensuram plenitudinis. Et ad Corinthios priore epistola (3, 1), commémorât se lae potum illis, utpote pueris, dédisse: quia solidi cibi non erant capaces. Et paulo post conferet G-alatas infantibus. Respondeo, illic agi de singulis hominibus et privata cuiusque fide: hio vero in Universum de duobus corporibus, non habita personarum ratione. Haec responsio pertinebit etiam ad solvendam multo maiorem difficultatem. Videmus enim quam incomparabilis fuerit Abrahae fides, quanta luce intelligentiae polluerint sancti prophetae. Qua ergo fronte audebimus nos prae illis iactare viros? annon potius illi heroes, nos pueri? Ut de nobis taceamus, quis inter Galatas repertus fuisset par uni ex illis cuilibet? Verum hic, quemadmodum iam dixi, non tractatur de singulis personis, sed universalis utriusque populi conditio describitur. Instructi tunc fuerunt amplioribus donis quidam: sed pauci fuerunt, non totum corpus. Deinde ut multi fuerint, non respiciendum quales intus fuerint, sed qualis fuerit in illis gubernandis Dei oeconomia. Constat autem fuisse paedagogiam, hoc est disciplinam puerilem. Hodie autem quid? Ruptis illis vinouli8, iam liberalius ecclesiam suam Deus regit, nee sub tarn arcta custodia tenet. Quamquam obiter simul notandum, quamlibet eximia intelligentia donati fuerint, illam tarnen resipuisse naturam temporis, ut in revelatione quam habebant, esset semper aliquid instar nubis subobscurum. Unde illud Christi (Luc. 10, 23): Beati oculi, qui vident quae videtis: multi reges et prophetae optarunt videre eadem, nee viderunt, etc. Nunc tenemus qualiter praeferamur iis, qui longe nobis fuerunt excellentiores. Neque enim id tribuitur personis: sed totum pendet ex oeconomia divini regiminis. Hie validissimus est aries ad demoliendas omnes caeremoniarum pompas, quibus soli8 papatus splendet. Quid enim aliud hodie perstringit oculos simplicium, ut papae regnum in admiratione habeant, aut saltern tangantur aliqua reverentia; nisi magnificus ille caeremoniarum, rituum, gesticulationuui et omne genus cultuum •apparatus in hoc ipsum compositus, ut obstupefaciat imperitos? Atqui ex hoo loco apparet, fucos esse adulterinos, quibus deformata est ecclesia. Iam non loquor de vitiis maioribus magisque exsecrandis. Quale est, quod Dei cultus esse fingunt: Ccdvmi opera. Vol. L. item, quod ad promerendam salutem imaginantur valere: item, quod maiore severitate exigitur talium nugarum öbservatio, quam totius legis divinae. Tantum attingo earn excusationem, qua hodie novi artifices, tanquam specioso colore, tot abominationes praetexunt. Obiiciant, inquam, ut volent, hodie plus multo esse ruditatis et ignorantiae in multis, quam id Israelitis olim fuerit: ideoque pluribus adminiculis indigere. Nunquam enim inde efficient, simili paedagogia esse regendos, quae valuit in populo i8raelitico. Semper enim exadverso opponam, Dei ordinationem aliter ferre. Si expedire dicant, negabo eos melius cernere quid expédiât, quam Deum ipsum. Nos potius pro certo habeamus, id esse non rectissiinum modo, sed etiam utilissimum, quod Deus decrevit. Quare rudibus quaerenda sunt adminicula, non quae hominum libidini comminisci libuerit: sed quae Deus ipse destina vit, qui nihil procul dubio omisit quod suorum infirmitati sublevandae aptum foret. Sufficiat unus hie clypeus ad repellendas quasvis obiectiones: aliter Domino visum est, cuius consilium pro omnibus rationibus nobis sufficit. Nisi forte homines meliora excogitare adiumenta possunt, quam quae Deus ipse providerat: quae postea tanquam inutilia abrogavit. Ac diligenter quidem observa, Paulum non tantum hie docere, iam ablatum a nobis esse iugum, quod imp08itum erat Iudaeis, ut iam liber sit nobis caeremoniarum usus: sed nominatim discrimen regiminis ponere, quod Deus observari voluerit. Pateor quidem libéras hodie nobis esse res omnes externas: sed ita ut caeremoniarum multitudine ecclesia nequaquam oneretur, nisi velimus Christianismum cum Iudaismo contendere. Rationem postea dicemus suoloco. 3. Sub dementis mundi, etc. Elementa vocat, aut proprio nomine res externas et corporales aut metaphorice rudimenta. Malo secundum. Sed cur mundi esse dicit, quae spiritualem habebant significationem? perinde est ac si diceret: non habebamus nudam veritatem, sed implicitam terrenis. figuris. Ergo quod externum erat, id ex mundo fuisse docet, tametsi subesset coeleste mysterium. 4. * Quando venit plenitudo. Pergit in similitudine adducta: et suo instituto definitum a patre tempus accommodât. Simul tarnen ostendit, tempus illud, quod Dei Providentia ordinatum erat, maturum fuisse et opportunum. Ea igitur demum iusta est opportunitas ac recta agendi dispensatio, quae Providentia Dei regitur. Ita quando expediret filium revelari mundo, solius Dei fuit iudicare ac statuere. Quo compescitur omnis curiositas, ne quisquam audeat, arcano Dei consilio non contentus, litem movere cur non citius Christus apparuerit. Plura ex fine epistolae ad Romanos petant lectores, si velint. Misit Deus filium suum. Hie paucis verbis multa complexus est. Filium enim, qui missus est, 15

227 EPIST. PAULI AD GALATAS 228 ante fuisse oportet. TJnde probatur aeterna eius divinitas. Christus ergo, filius Dei est, e coelo missus. Bundem dicit factum ex mulierè : quia naturam nostram induit. Ita significat constare ipsum duabus naturis. Aliqui codices legunt na tum: sed altera lectio magis recepta, et, meo iudicio, convenientior. Nominatim siquidem discernere Christum a reliquis voluit hominibus: quia ex seminé matris creatus sit, non viri et mulieris coitu. Alioqui frigidum esset istud et abs re positum: Mulieris nomen hie generaliter ad sexum jefertur. Redactum sub legem. Ad verbum est, factum sub lege. Sed ego sensum exprimere familiarius volui. Christus ergo filius Dei, qui immunis iure fuis8et ab omni subiectione, legi fuit subiectus. Cur? Nostro nomine, ut libertatem nobis acquireret. Quemadmodum enim qui liber erat, captivum, se vadem constituendo, redimit: et induendo vineula, alteri exuit: ita Christus legi servandae obnoxius esse voluit, ut nobis immunitatem acquireret. Alioqui frustra iugum legis subiisset. Nam sua certe causa non fecit. Porro non ita exempti a lege sumus Christi beneficio, ut nullam amplius obedientiam debeamus legis doctrinae, sed liceat quod libuerit. Regula enim bene et sanete vivendi perpétua est. Sed Paulus de lege loquitur cum suis appendieibus. Ab eius legis subiectione redempti sumus, quia non est amplius quod erat. Rupto enim velo palam apparuit libertas. Atque id est, quod continuo subiieit. 5. Ut adoptionem reeiperemus. Nam et de adoptione sua sub vetere testarnento certi erant patres: sed nondum iure suo ita plene fruebantur. Hie ergo adoptio capitur, sicuti ad Romanos cap. 8, 23 redemptio, pro ipsa possessione. Nam sicuti ultimo die pereipiemus redemptionis nostrae fruetum, ita nunc pereipimus fruetum adoptionis, cuius saneti patres ante Christi adventum compotes non fuerunt. Ergo qui ecclesiam nunc onerant immodicis caere- •moniis, debito adoptionis iure illam inique fraudant. 6. Quoniam autem estis filii, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra, clamantem: Abbat pater. 7. Itaque non amplius est servus, sed filius. Si autem filius, etiam haeres Dei per Christum. 8. At tunc quum nondum cognoveratis Deum, serviebatis iis, qui natura non sunt dii. 9. Nunc autem postquam cognovisiis Deum, vel potius cogniti fuistis a Deo : quomodo convertimini rursus ad infirma et egena elementa, quibus rursus de integro servire vültis? 10. Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11. Timeo de vobis, ne forte in vobis frustra laboraverim. 6. Quoniam autem filii, etc. Adoptionem cuius meminerat, ad Galatas pertinere ostendit argumente a consequenti. Prius enim est adoptatum esse a Deo quam habere a spiritu Dei testimonium adoptionis : sed effectua signum est causae. Spiritus Christi, inquit, vobis autor est atque hortator ut audeatis patrem vocare Deum. Ergo certum est, vos esse Dei alios. Significat quod alibi saepius docet, spiritum nobis arrham esse et pignus nostrae adoptionis, ut certo simus persuasi de paterno Dei erga nos affeetn. Sed obiieiet quispiam : Annon impii quoqne eo temeritatis prorumpunt, ut iactent Deum sibi esse patrem? Imo maiore audaoia falso saepe in Deo gloriantur. Respondeo, Paulum hie non loqui de inani iaetantia, nee de eo quod sibi quisque proprio spiritu arrogat: sed de testimonio piae conscientiae, quod novam regenerationem sequitur. Ideoque hoc argumentum non potest valere nisi inter fidèles: quia reprobi nullum huius certitudinis gustum habent. Quemadmodum et Dominus ipse testatur, Spiritus, inquit (Iohan. 14,17), veritatis, quem mundus non potest capere: quia non novit eum. Atque hoc sonant verba Pauli. Misit Deus in corda vestra. Non enim quid ipsi stulte audeant carnis sensu, sed quid Deus illis intus in corde testetur per spiritum suum, docere voluit. Hoc quoque circumstantiae loci melius congruit, quod vocat spiritum filii Dei, quam si alio quovis epitheto usus esset. Ideo enim nos filii, quia eodem spiritu cum filio unico praediti. Observa autem, Paulum hoc communiter tribuere omnibus Christianis. Sicuti rêvera nulla est fides, ubi non est pignus hoc divini erga nos amoris. Hinc apparot qualis sit in papatu christianismus, ubi impiae praesumptionis damnant, si quis Dei spiritum habere se dicat. Fidem enim sine Dei spiritu et sine certitudine imaginantur. Hoc unum dogma illustri argumento est, diabolum infidelitatis patrem in omnibus papistarum scholis regnare. Fateor quidem, scholasticos, quum iubent perpétua dubitatione fluctuate con8oientias, nihil aliud docere quam quod diotat naturae sensus. Quo diligentius infigendum est animis nostris hoc Pauli dogma, neminem esse christianum, nisi qui spiritus sancti magisterio edoctus, Deum patrem invocat. Clamantem. Ego maioris fiduciae exprimendae causa hoc participio usum fuisse arbitror. Dubitatio enim non sinit nos loqui intrépide : sed fauoes veluti compressas tenet, ut vix semifractae voces titubante lingua exeant. Contra vero clamor seeuritatis est indicium ac minime vacillantis fiduciae. Non enim accepimus iterum spiritum servitutis in timorem (quemadmodum dicit ad Romanos 8,15), sed libertatis ad plenam fiduciam. Abba, pater. Non dubito quin significet, invocationem Dei communem esse omnibus unguis. Nam id proprie convenit praesenti argumente, quod Deus patris nomen habeat promiscue apud Hebraeos et Graecos. Sicut praedictum fuerat ab Iesaia (45, 23):

225 CAPUT IV. 226

dere, in iis convenimus. Caeremoniae et totum illud

regimen in quibus differimus, sunt quasi aooessiones.

Praeterea observandum est, tempus illud fuisse ecclesiae

pueritiam: nunc vero a Christi adrentu

ecclesiam adolevisse, ut sit quodammodo in aetate

virili. Clara enim sunt Pauli . verba. Sed bio

difficulta8 oritur, quia videtur parum sibi constare.

Nam ad Ephesios cap. 4, 13, hortatur nos ad quotidianos

progressus, donee perveniamus in aetatem

adultam et mensuram plenitudinis. Et ad Corinthios

priore epistola (3, 1), commémorât se lae

potum illis, utpote pueris, dédisse: quia solidi cibi

non erant capaces. Et paulo post conferet G-alatas

infantibus. Respondeo, illic agi de singulis hominibus

et privata cuiusque fide: hio vero in Universum

de duobus corporibus, non habita personarum

ratione. Haec responsio pertinebit etiam

ad solvendam multo maiorem difficultatem. Videmus

enim quam incomparabilis fuerit Abrahae

fides, quanta luce intelligentiae polluerint sancti

prophetae. Qua ergo fronte audebimus nos prae

illis iactare viros? annon potius illi heroes, nos

pueri? Ut de nobis taceamus, quis inter Galatas

repertus fuisset par uni ex illis cuilibet? Verum

hic, quemadmodum iam dixi, non tractatur de singulis

personis, sed universalis utriusque populi conditio

describitur. Instructi tunc fuerunt amplioribus

donis quidam: sed pauci fuerunt, non totum corpus.

Deinde ut multi fuerint, non respiciendum quales

intus fuerint, sed qualis fuerit in illis gubernandis

Dei oeconomia. Constat autem fuisse paedagogiam,

hoc est disciplinam puerilem. Hodie autem quid?

Ruptis illis vinouli8, iam liberalius ecclesiam suam

Deus regit, nee sub tarn arcta custodia tenet.

Quamquam obiter simul notandum, quamlibet eximia

intelligentia donati fuerint, illam tarnen resipuisse

naturam temporis, ut in revelatione quam

habebant, esset semper aliquid instar nubis subobscurum.

Unde illud Christi (Luc. 10, 23): Beati

oculi, qui vident quae videtis: multi reges et prophetae

optarunt videre eadem, nee viderunt, etc.

Nunc tenemus qualiter praeferamur iis, qui longe

nobis fuerunt excellentiores. Neque enim id tribuitur

personis: sed totum pendet ex oeconomia

divini regiminis. Hie validissimus est aries ad demoliendas

omnes caeremoniarum pompas, quibus

soli8 papatus splendet. Quid enim aliud hodie perstringit

oculos simplicium, ut papae regnum in admiratione

habeant, aut saltern tangantur aliqua

reverentia; nisi magnificus ille caeremoniarum,

rituum, gesticulationuui et omne genus cultuum

•apparatus in hoc ipsum compositus, ut obstupefaciat

imperitos? Atqui ex hoo loco apparet, fucos

esse adulterinos, quibus deformata est ecclesia. Iam

non loquor de vitiis maioribus magisque exsecrandis.

Quale est, quod Dei cultus esse fingunt:

Ccdvmi opera. Vol. L.

item, quod ad promerendam salutem imaginantur

valere: item, quod maiore severitate exigitur talium

nugarum öbservatio, quam totius legis divinae.

Tantum attingo earn excusationem, qua hodie novi

artifices, tanquam specioso colore, tot abominationes

praetexunt. Obiiciant, inquam, ut volent, hodie

plus multo esse ruditatis et ignorantiae in multis,

quam id Israelitis olim fuerit: ideoque pluribus adminiculis

indigere. Nunquam enim inde efficient,

simili paedagogia esse regendos, quae valuit in populo

i8raelitico. Semper enim exadverso opponam,

Dei ordinationem aliter ferre. Si expedire dicant,

negabo eos melius cernere quid expédiât, quam

Deum ipsum. Nos potius pro certo habeamus, id

esse non rectissiinum modo, sed etiam utilissimum,

quod Deus decrevit. Quare rudibus quaerenda sunt

adminicula, non quae hominum libidini comminisci

libuerit: sed quae Deus ipse destina vit, qui nihil

procul dubio omisit quod suorum infirmitati sublevandae

aptum foret. Sufficiat unus hie clypeus

ad repellendas quasvis obiectiones: aliter Domino

visum est, cuius consilium pro omnibus rationibus

nobis sufficit. Nisi forte homines meliora excogitare

adiumenta possunt, quam quae Deus ipse providerat:

quae postea tanquam inutilia abrogavit. Ac

diligenter quidem observa, Paulum non tantum hie

docere, iam ablatum a nobis esse iugum, quod imp08itum

erat Iudaeis, ut iam liber sit nobis caeremoniarum

usus: sed nominatim discrimen regiminis

ponere, quod Deus observari voluerit. Pateor quidem

libéras hodie nobis esse res omnes externas:

sed ita ut caeremoniarum multitudine ecclesia nequaquam

oneretur, nisi velimus Christianismum cum Iudaismo

contendere. Rationem postea dicemus suoloco.

3. Sub dementis mundi, etc. Elementa vocat,

aut proprio nomine res externas et corporales aut

metaphorice rudimenta. Malo secundum. Sed cur

mundi esse dicit, quae spiritualem habebant significationem?

perinde est ac si diceret: non habebamus

nudam veritatem, sed implicitam terrenis.

figuris. Ergo quod externum erat, id ex mundo

fuisse docet, tametsi subesset coeleste mysterium.

4. * Quando venit plenitudo. Pergit in similitudine

adducta: et suo instituto definitum a patre

tempus accommodât. Simul tarnen ostendit, tempus

illud, quod Dei Providentia ordinatum erat, maturum

fuisse et opportunum. Ea igitur demum iusta est

opportunitas ac recta agendi dispensatio, quae Providentia

Dei regitur. Ita quando expediret filium

revelari mundo, solius Dei fuit iudicare ac statuere.

Quo compescitur omnis curiositas, ne quisquam audeat,

arcano Dei consilio non contentus, litem movere cur

non citius Christus apparuerit. Plura ex fine epistolae

ad Romanos petant lectores, si velint.

Misit Deus filium suum. Hie paucis verbis

multa complexus est. Filium enim, qui missus est,

15

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!