commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

201 CAPUT III. 202 bitores: si expiatio, rei ergo eramus: si ablutio, eramus immundi. Itaque e converso, qui operibus suam munditiem, suam absolutionem, expiationem, iustitiam, liberationem tribuit: irritam facit Christi mortem. Hie obiieiat forte quispiam, non valere argumentum adversus eos, qui gratiam Christi operibus coniungunt. Quod fecisse pseudoapostolos nemini dubium est. Stant enim simul ista duo, ex lege esse iustitiam, et nos Christi morte redemptos esse. Fateor, si concedimus partem iustitiae operibus acquiri, partem ex gratia provenire. Verum Paulo incognitam fuisse hanc theologiam colligere promptem est: nam vel apposite disputavit contra adversarios suos, vel stulte et perperam. Si quis blasphemus audeat ipsum calumniari, valida satis est defensio : iustitiam coram Deo reputari, non qualem nos homines imaginamur, sed oui nihil desit. Caeterum quia praesentis instituti non est, agere Pauli causam adversus blasphemos, qui spiritui sancto oblatrare audent: cum papistis agamus. Rident nos quum post Paulum ratiocinamur, frustra mortuum esse Christum si ex operibus est iustitia. Nam pulchra responsione sibi videntur instructi, quum afferunt ex suis sophistis, Christum meruisse nobis prim am gratiam, hoc est occasionem merendi : et meritum mortis ipsius concurrere una cum operum satisfactionibus ad quotidianam remissionem peccatorum. Rideant igitur Paulum, ex cuius ore loquimur: ipsum enim prius refellant oportet, quam nos. Seimus Uli fuisse negotium cum hominibus, qui non excluderent penitus Christi gratiam : sed dimidium salutis in operibus locarent. Adversus eos sic argumentatur, frustra mortuum esse Christum, si per legem est iustitia. Sic agendo, nullam certe iustitiae guttam operibus relinquit. Ab Ulis nihil differunt papistae. Liceat igitur et nobis ad eos refutandos Pauli argumentum usurpare. CAPUT m. 1. 0 stulti Gàlatae, quis vos fascinavit, ut non dbediatis veritati? quibus ante oculos Iesus Christus depictus est, inter vos crucifixus. 2. Hoc solum volo discere a vdbis, ex operibus legis spiritum accepistis, an ex praedicatione fidei? 3. Ita stulti estis, ut exorsi a spiritu, nunc carne consummemini? 4. Tanta passi estis frustra? si tarnen etiam frustra. 5. Qui ergo subministrat vdbis spiritum et qperatur in vdbis virtutes: ex operibus legis, an ex praedicatione fidei id facit? 1. 0 stulti. Doctrinae attexit obiurgationem, vel potius inserit. Si quis autem miretur cur non ad finem usque distulerit: illae procul dubio tarn graves sententiae, quas protulit, eum incitarunt ut subito excandesceret. Nam ubi audimus reiici filium Dei cum suis bonis omnibus, mortem eius duci pro nihilo: quis pius animus indignatione non rumpatur? (JVO^TOUÇ ergo, hoc est mente alienatos pronuntiat, qui passi fuerint tanto sacrilegio se implicari. Neque tantum quod se decipi passi fuerint, eos arguit, sed quadam veluti magica incantatione deludi: quod longe gravius est. Innuit enim eorum lapsum dementiae m agi s esse quam stultitiae. Quidam ad ingenium gentis Paulum respexisse putant, quod e barbaris oriundi, durius tractandi essent : verum malo simpliciter ad rem ipsam referre. Est enim prodigii simile, in tanta claritate evangelii adhuc diaboli praestigiis patere locum. Nam non ideo solum fascinatos esse dicit et mente alienatos, quia non obediant veritati : sed quia tam certo, tam aperte, tam familiariter, tam efficaciter denique edocti mox deficiant. Erasmus credendi verbum maluit: quod etsi penitus non reiicio, contextui tarnen aptius est quod reddidi : quia non accusât eos Paulus quod initio evangelium repudiaverint, sed quia non perstiterint in obedientia, obiurgat. Quibus ante oculos. Pertinet hoc (quemadmodum iam attigi) ad culpam exaggerandam : nam quo notior nobis fuit Christus, eo gravius crimen est defectionis. Dicit igitur tantam fuisse doctrinae suae perspicuitatem, ut non tarn fuerit nuda doctrina, quam viva et expressa imago Christi. Earn igitur habuerant notitiam, quae adspectui conferri posset. Dura est Augustini expositio et a mente Pauli remota, qui praescriptum dicit Christum, quasi a possessione depulsus foret. Alii legunt prosoriptus: quae vox non male oonveniret, si proscribi accipias pro palam publicari. Unde et Ttpoypau-u-aTa vocant Graeci tabulas quibus possessione8 vénales publicantur, ut sit res exposita omnium oculis. Sed in participio depictus minus est ambiguitatis: et meo iudicio optime quadrat. Nam ut ostendat Paulus quanta suae praedicationis energia fuerit, primum picturae ipsam comparât, quae imaginèm Christi ad vivum illis expresserit: deinde hac similitudine non contentus, subiungit Christum fuisse inter eos crucifixum. Quo significat, non debuisse plus affici praesenti mortis Christi adspectu, quam sua praedicatione. Nam quod aliqui intelligunt, Galatas crueifixisse rursus Dominum et ludibrio habuisse, quum ab evangelii puritate recesserant: vel certe praebuisse aurem et fidem accommodasse impostoribus, qui eum crueifigebant : mihi videtur coactius. Retineamus ergo sensum illum, non aliter Pauli doctrina edoctos fuisse de Christo, ao si fuisset illis ostensus in tabula, imo inter ipsos crucifixus. Talis repraesentatio, nulla eloquentia, nullis rhetorum coloribus fieri potest, nisi adsit ilia spiritus ef'ficacia, de qua dictum fuit in utraque ad Corinthios. Itaque qui rite evangelii ministerio defungi volent, discant non tantum loqui et declamitare: sed etiam pene-

203 EPIST. PAULI AD GALATAS 204 trare in conscientias, ut illis Christus crucifixus sentiatur et sanguis eius stillet. Ubi tales ecclesia pictures habet, minime amplius indiget ligneis et lapideis, hoc est mortuis simulacris : minime picturas ullas requirit. Et certe tuno primum simulacris et picturis apertae fuerunt templorum fores apud Christianos, quum partim obmutuissent pastores, essentque mera idola: partim ita frigide et perfunctorie pro suggestu pauca verba facerent, ut penitus exstincta esset vis et efficacia ministerii. 2. Hoc solum volo. Nunc deintegro rationibus causam suam confirmât. Prima est ab illorum expérimente Reducit enim illis in memoriam qualia fuerint exordia evangelii apud ipsos: spiritum receperant audito evangelio: ergo fidei, non legi debebant acceptum referre hoc bonum. Hoc eodem argumenta utitur Petrus, quum apud fratres excusat quod incircumci80s baptizaverit. Item, Paulus ipse et Barnabas in disceptatione quam Ierosolymis de hac re habebant. Constat igitur ingratos esse qui doctrinae non acquiesçant, cuius beneficio acceperant spiritum sanctum. Quod illis responsionem defert, non dubitationis, sed maioris fiduciae signum est. Eateri enim cogebantur verum id esse, propria experientia convicti. F i d e m hic metonymice appellat evangelium, quod alibi (Rom. 3, 7) vocat doctrinam fidei: quia illic nobis proponitur mera Dei gratia in Christo, sine operum meritis. Spiritum hie pro gratia regenerationis, quae communis est omnium fidelium, accipio. Quamquam si quis malit accipere pro donis particularibus, quibus tunc Dominus evangelii praedicationem ornabat, per me erit liberum. Si quis obiiciat, non omnibus datum hoc modo fuisse spiritum : respondeo, sufficere ad Pauli intentionem, quod Galatae sciebant cum Pauli doctrina apparaisse in ecclesia sua Spiritus sancti virtutem, et in communem aedificationem gratiis Bpiritus varie fuisse donatos fidèles. Si rursum obiieiatur, gratias illas non fuisse certa signa adoptionis, ideo nihil valere ad praesentem causam: respondeo, satis esse quod Dominus Pauli doctrinam visibilibus spiritus sui donis confirmasset. Sed alteram illud simplicius est, quod communi adoptionis beneficio insigniti fuerant, antequam isti impostores sua additamenta ingérèrent. Ita etiam Ephes. 1, 13, loquitur: Audito evangelio Dei veraci obsignati estis spiritu, etc. 3. Ita stulti estis ut. Hic etiam dubium est quid per spiritum, quid per car ne m intelligat. "Variant interprètes. Mihi videtur allusisse Paulus ad id quod dixerat de spiritu : ac si dixisset : Quum evangelii doctrina spiritum sanctum vobis attulerit: ergo exordium vestrum fuit spirituale. Nunc autem in deterius lapsi estis: quasi qui ex spiritu in carnem labuntur. Carnem ergo vel pro rebus externis posuit et caducis, quales sunt caeremoniae, praesertim quum a Christo separantur, vel pro mortua et ca- duca doctrina. Est autem absurdum ut praeolaris initiis non respondeant progressus. 4. Tanta passi estis. Aliud argumentum : quum tarn multa passi fuerint evangelii nomine, ut ne id totum nunc momento perdant. Imo per modum exprobrationis rogat an velint sibi periisse tot praeclara certamina, quae pro fide sustinuerant. Nisi enim recta fides illis tradita fuisset a Paulo, temeritatis erat pro malae causae defensione quidquam pati. At vero experti fuerant Deum sibi adesse in persequutionibus. Onerat igitur invidia pseudoapostolos, qui Galatas tam pretiosis ornamentis spoliabant. Caeterum temperandae acerbitatis causa additur correctio, si tarnen frustra: qua ipsorum animos erigit: ut meliore spe concepta ad resipiscentiam adspirent. Hic enim omnium castigationum est finis, non praecipitare in desperationem homines, sed in melius animare. 5. Qui ergo subministrat. Iam non de gratia regenerationis, sed de aliis donis spiritus loquitur. Esse enim diversum argumentum a superiore, ordo ipse demonstrat: quia aliud argumentum interposuit. Admonet igitur, omnes spiritus sancti dotes quibus excellebant, esse evangelii fructus, et quidem ore suo apud eos praedicati. Ergo illis se spoliabant, quum relicto evangelio, in aliud doctrinae genus transvolarent. Rursus quanti aestimabant dona illa, curare etiam debebant, ut mordicus retinerent evangelium, eiusmodi donis adiungit virtutes, hoc est miraoula. 6. Quemadmodum Abraham credidit Deo, et imputatum est Uli in iustitiam. 7. Cognoscite ergo quod qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae. 8. Scriptum autem, quia praevidebat quod ex fide iustificet Deus gentes, ante evangelizavit Abrahae, In te benedicentur omnes gentes. 9. Itaque qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham. Postquam eos rebus ipsis convicit et experientia, nunc ad scripturae testimonia descendit. Primo Abrahae exemplum adducit. Tametsi autem non semper adeo firma sunt argumenta ab exemplis, hoc tarnen validissimum est: quia neque in re neque in persona quidquam est discriminis. Nam neque plures sunt aditus ad iustitiam: et ideo pater omnium fidelium Abraham vocatur, quia commune est omnium exemplar. Imo in eius persona nobis prae- ' scripta est universalis régula obtinendae iustitiae. 6. Quemadmodum. Subaudienda est adversativa particula; quin potius: nam quum interrogasset, voluit subito praecidere ansam dubitationi. Vel certe vox quemadmodum ad proximum duntaxat rafertur: nempe quod ex auditu fidei haberent subministrationem spiritus et virtutum. Ac si diceret, lucere in gratia ipsis cottata simUitudinem cum Abraham.

201 CAPUT III. 202

bitores: si expiatio, rei ergo eramus: si ablutio,

eramus immundi. Itaque e converso, qui operibus

suam munditiem, suam absolutionem, expiationem,

iustitiam, liberationem tribuit: irritam facit Christi

mortem. Hie obiieiat forte quispiam, non valere

argumentum adversus eos, qui gratiam Christi operibus

coniungunt. Quod fecisse pseudoapostolos nemini

dubium est. Stant enim simul ista duo, ex

lege esse iustitiam, et nos Christi morte redemptos

esse. Fateor, si concedimus partem iustitiae operibus

acquiri, partem ex gratia provenire. Verum Paulo

incognitam fuisse hanc theologiam colligere promptem

est: nam vel apposite disputavit contra adversarios

suos, vel stulte et perperam. Si quis blasphemus

audeat ipsum calumniari, valida satis est

defensio : iustitiam coram Deo reputari, non qualem

nos homines imaginamur, sed oui nihil desit. Caeterum

quia praesentis instituti non est, agere Pauli

causam adversus blasphemos, qui spiritui sancto oblatrare

audent: cum papistis agamus. Rident nos

quum post Paulum ratiocinamur, frustra mortuum

esse Christum si ex operibus est iustitia. Nam

pulchra responsione sibi videntur instructi, quum

afferunt ex suis sophistis, Christum meruisse nobis

prim am gratiam, hoc est occasionem merendi : et

meritum mortis ipsius concurrere una cum operum

satisfactionibus ad quotidianam remissionem peccatorum.

Rideant igitur Paulum, ex cuius ore loquimur:

ipsum enim prius refellant oportet, quam

nos. Seimus Uli fuisse negotium cum hominibus,

qui non excluderent penitus Christi gratiam : sed

dimidium salutis in operibus locarent. Adversus eos

sic argumentatur, frustra mortuum esse Christum,

si per legem est iustitia. Sic agendo, nullam certe

iustitiae guttam operibus relinquit. Ab Ulis nihil

differunt papistae. Liceat igitur et nobis ad eos refutandos

Pauli argumentum usurpare.

CAPUT m.

1. 0 stulti Gàlatae, quis vos fascinavit, ut non

dbediatis veritati? quibus ante oculos Iesus Christus

depictus est, inter vos crucifixus. 2. Hoc solum volo

discere a vdbis, ex operibus legis spiritum accepistis,

an ex praedicatione fidei? 3. Ita stulti estis, ut exorsi

a spiritu, nunc carne consummemini? 4. Tanta passi

estis frustra? si tarnen etiam frustra. 5. Qui ergo

subministrat vdbis spiritum et qperatur in vdbis virtutes:

ex operibus legis, an ex praedicatione fidei id

facit?

1. 0 stulti. Doctrinae attexit obiurgationem,

vel potius inserit. Si quis autem miretur cur non

ad finem usque distulerit: illae procul dubio tarn

graves sententiae, quas protulit, eum incitarunt ut

subito excandesceret. Nam ubi audimus reiici filium

Dei cum suis bonis omnibus, mortem eius duci pro

nihilo: quis pius animus indignatione non rumpatur?

(JVO^TOUÇ ergo, hoc est mente alienatos pronuntiat,

qui passi fuerint tanto sacrilegio se implicari. Neque

tantum quod se decipi passi fuerint, eos arguit, sed

quadam veluti magica incantatione deludi: quod

longe gravius est. Innuit enim eorum lapsum dementiae

m agi s esse quam stultitiae. Quidam ad

ingenium gentis Paulum respexisse putant, quod e

barbaris oriundi, durius tractandi essent : verum

malo simpliciter ad rem ipsam referre. Est enim

prodigii simile, in tanta claritate evangelii adhuc

diaboli praestigiis patere locum. Nam non ideo

solum fascinatos esse dicit et mente alienatos, quia

non obediant veritati : sed quia tam certo, tam aperte,

tam familiariter, tam efficaciter denique edocti mox

deficiant. Erasmus credendi verbum maluit: quod

etsi penitus non reiicio, contextui tarnen aptius est

quod reddidi : quia non accusât eos Paulus quod initio

evangelium repudiaverint, sed quia non perstiterint in

obedientia, obiurgat.

Quibus ante oculos. Pertinet hoc (quemadmodum

iam attigi) ad culpam exaggerandam : nam quo notior

nobis fuit Christus, eo gravius crimen est defectionis.

Dicit igitur tantam fuisse doctrinae suae perspicuitatem,

ut non tarn fuerit nuda doctrina, quam viva

et expressa imago Christi. Earn igitur habuerant

notitiam, quae adspectui conferri posset. Dura est

Augustini expositio et a mente Pauli remota, qui

praescriptum dicit Christum, quasi a possessione

depulsus foret. Alii legunt prosoriptus: quae vox

non male oonveniret, si proscribi accipias pro palam

publicari. Unde et Ttpoypau-u-aTa vocant Graeci tabulas

quibus possessione8 vénales publicantur, ut sit

res exposita omnium oculis. Sed in participio

depictus minus est ambiguitatis: et meo iudicio

optime quadrat. Nam ut ostendat Paulus quanta

suae praedicationis energia fuerit, primum picturae

ipsam comparât, quae imaginèm Christi ad vivum

illis expresserit: deinde hac similitudine non contentus,

subiungit Christum fuisse inter eos

crucifixum. Quo significat, non debuisse plus

affici praesenti mortis Christi adspectu, quam sua

praedicatione. Nam quod aliqui intelligunt, Galatas

crueifixisse rursus Dominum et ludibrio habuisse,

quum ab evangelii puritate recesserant: vel certe

praebuisse aurem et fidem accommodasse impostoribus,

qui eum crueifigebant : mihi videtur coactius.

Retineamus ergo sensum illum, non aliter Pauli

doctrina edoctos fuisse de Christo, ao si fuisset illis

ostensus in tabula, imo inter ipsos crucifixus. Talis

repraesentatio, nulla eloquentia, nullis rhetorum

coloribus fieri potest, nisi adsit ilia spiritus ef'ficacia,

de qua dictum fuit in utraque ad Corinthios. Itaque

qui rite evangelii ministerio defungi volent, discant

non tantum loqui et declamitare: sed etiam pene-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!