commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

197 CAPUT IL 198 volet. Forro quidam affirmative legunt, inter quos est ChrysoBtomus : huncque faciunt sensum : Si quaerentes iustifioari in Christo, nondum plene iusti sumus, sed adhuc immundi, neque sufficit nobis Christus ad iustitiam: sequitur Christum ministrum esse doctrinae, quae in peccato homines relinquit. Quasi hoc absurdo proposito blasphemiae insimulet Paulus eos, qui partem iustitiae legi tribuunt. Sed quia mox sequitur vox abominantis, quam Paulus nusquam nisi interrogationibus subiiceresolet: magis hoc dictum arbitror ad removendam absurditatem, quae videbatur consequi. More igitur suo interrogando occupât, quasi adversariorum persona: Si hoc, inquit, afiert iustitia fidei, ut nos etiam ludaei, qui ab utero sanctificati sumus, rei censeamur et poiluti: dicemusne Christum peccati autorem esse, utpote qui vigere faciat peccati potentiam in suis? Inde oriebatur haec dubitatio, quod dixerat Iudaeos in Christum credendo se abdicare legis iustitia. Nam remoto Christo, ludaei a communi gentium pollutione segregati, ita videntur esse quodammodo exempti numéro peccatorum. Christi gratia aequat illos gentibus : et remedium, quod est utrisque commune, aequalem esse morbum ostendit. Hue facit particula quoque. Nos etiam ipsi, inquit. Non de quibuslibet loquitur, sed de eximiis, quales erant ludaei. Äbsit. Merito illud reiicit. Neque enim Christus peccatum detegendo quod latebat, peccati minister est, quasi exinanita iustitia peccato aperiat ianuam : neque etiam quasi stabiliat regnum peccati. Hoc fallebat Iudaeos, quod sibi arrogabant extra Christum aliquam sanotitatem, quae nulla erat. Inde querimonia: Ergone venit Christus ut iustitiam legis nobis eripiat? ut faciat ex Sanctis pollutos? ut nos peccato et reatui subiiciat? Negat Paulus ita esse, adeoque hanc blasphemiam cum detestatione repellit. Neque enim afferebat Christus peccatum, sed revelabat: neque auferebat iustitiam, sed falsam larvam detrahebat Iudaeis. 18. Nam si quae destruxi. Duplex est responsio. Haec prior indirecta, dum admonet, id cum tota sua doctrina pugnare: quandoquidem sic praedicaverat fidem Christi, ut peccati ruinam et abolitionem coniungeret. Nam sicut docet Iohannes (1. Iohan. 3, 8), Christum non venisse ad exstruendum regnum peccati, sed destruendum: ita Paulus Kic testatur se in evangelio praedicando veram iustitiam restituisse, ut peccatum destrueretur. Erat igitur minime consentaneum, ab eodem interimi peccatum et instaurari. Huius absurdi obiectione propulsât calumniam. 19. Ego enim per legem. Sequitur directa responsio: non imputandum esse Christo quod proprium est opus legis. Neque enim opus esse Christo ad exinaniendam legis iustitiam : quandoquidem ipsa lex discipulos suos occidit. Ac si diceret: Yos falsa imaginatione decipitis miseros homines, quasi ex lege vivere debeant, eoque praetextu in lege ipsos detinetis. Evangelio interea facitis invidiam: quasi in nihilum iustitiam redigat, quam ex lege habemus. Atqui lex ipsa est, quae nos sibi mori cogit. Nam quum exitium nobis minitans, nihil nobis. relinquat praeter desperationem, hoc modo nos expellit a sui fiducia. Facilior huius loci intelligentia petenda est ex septimo capite ad Romanos. Illic enim pulchre describit Paulus neminem legi vivere, nisi cui lex est mortua, hoc est otiosa et sine effectu. Nam simul atque lex vivere in nobis coepit, earn nobis infligere lethale vulnus quo penmus : et simul vitam emortuo prius peccato inspirare. Ergo qui legi vivunt, nunquam senserunt vigorem legis, ac ne gustarunt quidem quid lex sibi vellet: nam lex vere percepta nos sibi mori cogit. Hinc peccatum: non autem a Christo. Mori legi est illi renuntiare et ab eius imperio manumitti, ita ut nihil habeamus in ea fiduoiae: nee vicissim nos sub iugo Bervitutis captivos teneat. 1 ) Ut Deo viverem. Ostendit genus mortis esse optabile, ex quo invidiae materiam captabant pseudoapostoli. Significat enim nos legi nequaquam ideo mori ut peccato vivamus, sed Deo. Vivere Deo, interdum quidem est vitam nostram componere ad eius voluntatem: ita ut nihil aliud studeamus tota vita, quam nos illi approbare. Hie autem est vivere vitam Dei (ut ita loquar), quo antitheta inter se respondeant. Nam qua ratione dictum est, nos mori legi, eadem et vivere Deo. In summa, admonet Paulus mortalem non esse mortem illam, sed potius causam melioris vitae. Deum enim ex naufragio legis nos suscipere, eiusque gratia in aliam vitam instaurari. Alias expositiones omitto. Mihi haec videtur genuina esse mens Pauli. Se yero dicens cum Christo crucifixum esse, modum exprimit qualiter legi mortui Deo vivamus: quum scilicet insiti in mortem Christi, arcanam inde vim, tanquam surculus a radice, haurimus. Porro Christus chirographum legis quod erat nobis contrarium, cruci suae affixit. Ergo cum ipso crucifixi, ab omni legis maledictione et reatu liberamur. Qui hanc *) CcUvmus in margme sui exemplaris addidit: Vel certe, quatenus nos omnes addicit exitio, nullam in ea vitam reperire. Qui posterior sensus melius convenit. Christum enim huius mali autorem esse negat, quod lex magis noxia sit quam utilis : sed inclusam in ipsa lege esse maledictionem, quae nos occidit. Unde sequitur mortem, quae a lege infertur, vere esse mortiferam. Huic opponitur altera mortis species viviflca, in societate crucis Christi. Se igitur una cum Christo (licit esse crucifixum ut vivere inciperet. Et distinctio quae vulgo obtinuit genuinum sensum obscurat. Sic legunt: Ego per legem legi mortuus sum ut Christo viverem. Atqui melius fluet diversus contextus: Ego per legem legi mortuus sum. Deindeseorsum: Ut Deo viverem, crucifixus sum cum Christo. 13*

199 EPI8T. PAULI AD GALATAS 200 liberationem irritam facere conatur, évacuât Christi crucem. Sed meminerimus non aliter nos solvi a iugo legis, quam dum efficimur unum cum Christo: quemadmodum surculus non aliter humorem a radiée trahit, quam si in unam naturam coalescat. 20. Vivo autem. Semper mortis nomen humano sensui est odiosum. Itaque postquam docuit nos cruci affixos una cum Christo, hoc quoque nobis vitale esse subiicit. Simul explicat quid prius intellexerit per Deo vivere: quod scilicet iam non ipse vivat propria vita, sed quod ita arcana Christi virtute animetur, ut dici possit Christus in ipso vivere ac vigere. Nam ut anima corpus vegetat, sic et Christus vitam inspirât membris suis. Insignis sententia, fidèles extra se vivere, hoc est in Christo. Quod fieri nequit quin veram cum ipso et substantialem communicationem habeant. Porro vivit Christus in nobis dupliciter. Una vita est, quum nos spiritu suo gubernat atque actiones nostras omnes dirigit. Altera quod participatione suae iustitiae nos donat: ut quando in nobis non possumus, in ipso accepti simus Deo. Prior ad regenerationem pertinet: secunda ad gratuitam iustitiae acceptionem, de qua hunc locum intelligo 1 ): quamquam si quis de utraque accipere malit, minime repugnem. 2 ) Quod autem nunc vivo in came. Nulla est hie fere sententia, quae non fuerit lacerata varus expositionibus. Sicuti carnem hic exponunt quidam pro naturae vitiosae pravitate: Paulus autem simplicius aocipit pro vita corporali. Prompta enim alioqui fuisset alia obiectio: Tu vivis tarnen vitam corpoream. Ubi autem corpus hoc corruptibile functiones suas exercet, ubi cibo et potu sustinetur: haec non est coelestis Christi vita. Ergo paradoxum est a ratione abhorrons, quod, quum palam vivas communi hominum more, propriam tibi esse vitam negas. Respondet Paulus, id in fide consistere: quo innuit absconditum esse arcanum ab humano sensu. Vita igitur, quam fide obtinemus, non oculis apparet, sed in tus percipitur in conscientia per Spiritus efficaciam. Ideoque non impedit vita corporalis quin fide possideamus coelestem vitam. Ephes. 1, 20: Collocavit nos in coelestibus, etc. Item: lam esti8 cives sanctorum et domestici Dei (Ephes. 2, 19). Item ad Philip. 3, 20 : Politia nostra in coelis est Plenus denique est Paulus talibus testimoniis, quibus asserit, ita nos vivere in mundo, ut in coelo tarnen etiam vivamus : non modo quia illic est caput nostrum, sed etiam quod iure unionis vitam habemus cum ipso communem : ut loquitur Iohan. 14,1 s. Qui dilexit me. Haec addita sunt ad vim fidei exprimendam: nam protinus cuius in mentem veniret haec cogitatio: Unde tanta fidei virtus, ut 1 ) intelligere licebit Ibid. 2 ) libentius amplectar Ibid. Christi vitam in nos transfundat? Ergo hypostasin, qua nititur fides, déclarât Christi dilectionem et mortem: nam inde aestimandus est fidei effectus. Qui fit ergo ut vivamus Christi fide? quia nos dilexit et se ipsum tradidit pro nobis. Amor, inquam, quo nos complexus est Christus, fecit ut se nobis coadunaret. Id implevit morte sua: nam se ipsum tradendo pro nobis, non secus atque in persona nostra passus est. Proinde quidquid in Christo fides reperit, eius nos facit compotes. Quum autem dilectionis meminit, hoc ipsum significat quod docet Iohannes (1. Iohan. 4, 19): Non quia priores dilexerimus eum, sed ipse dilectione sua nos praevenit. Nam si quibus meritis provocatus nos redemisset: causa haec diceretur. Nunc autem totum adscribit Paulus dilectioni: est igitur gratuita. Notandus enim est ordo: dilexit nos et tradidit se pro nobis. Perinde enim valet ac si dixisset, non alia illi moriendi fuit ratio, nisi quia nos diligebat. Idque quo tempore inimici eramus: quemadmodum Bom. 5, 10, docet. Tradidit se ipsum. Nullis verbis rite exprimi potest quantum hoc sit. Quis enim oratione assequatur quanta sit excellentia filii Dei? is vero se ipsum pretium nobis redimendis statuit. Sub verbo tradendi inoluditur totus fructus, qui ad nos redit ex morte Christi: nempe quod sacrificium est expiationis, ablutio, satisfactio etc. Neque parum energiae habet pro me: quia non satis fuerit Christum pro mundi salute mortuum reputare, nisi sibi quisque effectum ac possessionem huius gratiae privatim vendicet. 21. Non abiicio. Subest etiam magna emphasis huic verbo: nam cuius et quam horrendae ingratitudinis est, tarn inaestimabilem Dei gratiam, tan toque pretio acquisitam, contemnere? Huius autem sacrilegii accusât pseudoapostolos, qui uno Christo non contenti alia etiam salutis subsidia ingerebant. Reiicitur enim Dei gratia, nisi aliis omnibus renuntiantes, solum Christum ampleotimur. Porro quid reliquum est homini, postquam Dei gratiam repudiando, indignum se ipsa reddidit? Si enim per legem. Gratis pro frustra capitur: hoc est, nullam esset operae pretium in morte Christi: vel, nulla mercede Christus esset mortuus. Ista enim merces est mortis, quod peccata nostra expiando patri nos reconciliavit. Hinc sequitur, eius gratia nos iustifioari: ergo non operibus. De lege caeremoniali papistae interpretantur : sed quia non videt ad totam legem patere? Perinde enim est ac si diceret Paulus: Si promeremur ipsi iustitiam, ergo frustra Christus passus est: nam ideo passus est ut earn nobis acquireret. Quid opus fuit aliunde nobis comparari, quod dare ipsi nobis possumus? Certe si mors Christi redemptio nostra est, ergo captivi eramus: si satisfactio, ergo eramus de-

197 CAPUT IL 198

volet. Forro quidam affirmative legunt, inter quos

est ChrysoBtomus : huncque faciunt sensum : Si quaerentes

iustifioari in Christo, nondum plene iusti

sumus, sed adhuc immundi, neque sufficit nobis

Christus ad iustitiam: sequitur Christum ministrum

esse doctrinae, quae in peccato homines relinquit.

Quasi hoc absurdo proposito blasphemiae insimulet

Paulus eos, qui partem iustitiae legi tribuunt. Sed

quia mox sequitur vox abominantis, quam Paulus

nusquam nisi interrogationibus subiiceresolet: magis

hoc dictum arbitror ad removendam absurditatem,

quae videbatur consequi. More igitur suo interrogando

occupât, quasi adversariorum persona: Si hoc,

inquit, afiert iustitia fidei, ut nos etiam ludaei, qui

ab utero sanctificati sumus, rei censeamur et poiluti:

dicemusne Christum peccati autorem esse, utpote

qui vigere faciat peccati potentiam in suis? Inde

oriebatur haec dubitatio, quod dixerat Iudaeos in

Christum credendo se abdicare legis iustitia. Nam

remoto Christo, ludaei a communi gentium pollutione

segregati, ita videntur esse quodammodo

exempti numéro peccatorum. Christi gratia aequat

illos gentibus : et remedium, quod est utrisque commune,

aequalem esse morbum ostendit. Hue facit

particula quoque. Nos etiam ipsi, inquit. Non de

quibuslibet loquitur, sed de eximiis, quales erant

ludaei.

Äbsit. Merito illud reiicit. Neque enim Christus

peccatum detegendo quod latebat, peccati minister

est, quasi exinanita iustitia peccato aperiat ianuam :

neque etiam quasi stabiliat regnum peccati. Hoc

fallebat Iudaeos, quod sibi arrogabant extra Christum

aliquam sanotitatem, quae nulla erat. Inde querimonia:

Ergone venit Christus ut iustitiam legis

nobis eripiat? ut faciat ex Sanctis pollutos? ut nos

peccato et reatui subiiciat? Negat Paulus ita esse,

adeoque hanc blasphemiam cum detestatione repellit.

Neque enim afferebat Christus peccatum, sed revelabat:

neque auferebat iustitiam, sed falsam larvam

detrahebat Iudaeis.

18. Nam si quae destruxi. Duplex est responsio.

Haec prior indirecta, dum admonet, id cum tota

sua doctrina pugnare: quandoquidem sic praedicaverat

fidem Christi, ut peccati ruinam et abolitionem

coniungeret. Nam sicut docet Iohannes

(1. Iohan. 3, 8), Christum non venisse ad exstruendum

regnum peccati, sed destruendum: ita Paulus

Kic testatur se in evangelio praedicando veram

iustitiam restituisse, ut peccatum destrueretur. Erat

igitur minime consentaneum, ab eodem interimi peccatum

et instaurari. Huius absurdi obiectione propulsât

calumniam.

19. Ego enim per legem. Sequitur directa responsio:

non imputandum esse Christo quod proprium

est opus legis. Neque enim opus esse Christo

ad exinaniendam legis iustitiam : quandoquidem ipsa

lex discipulos suos occidit. Ac si diceret: Yos falsa

imaginatione decipitis miseros homines, quasi ex

lege vivere debeant, eoque praetextu in lege ipsos

detinetis. Evangelio interea facitis invidiam: quasi

in nihilum iustitiam redigat, quam ex lege habemus.

Atqui lex ipsa est, quae nos sibi mori cogit. Nam

quum exitium nobis minitans, nihil nobis. relinquat

praeter desperationem, hoc modo nos expellit a sui

fiducia. Facilior huius loci intelligentia petenda est

ex septimo capite ad Romanos. Illic enim pulchre

describit Paulus neminem legi vivere, nisi cui lex

est mortua, hoc est otiosa et sine effectu. Nam

simul atque lex vivere in nobis coepit, earn nobis

infligere lethale vulnus quo penmus : et simul vitam

emortuo prius peccato inspirare. Ergo qui legi vivunt,

nunquam senserunt vigorem legis, ac ne

gustarunt quidem quid lex sibi vellet: nam lex

vere percepta nos sibi mori cogit. Hinc peccatum:

non autem a Christo. Mori legi est illi renuntiare

et ab eius imperio manumitti, ita ut nihil

habeamus in ea fiduoiae: nee vicissim nos sub iugo

Bervitutis captivos teneat. 1 )

Ut Deo viverem. Ostendit genus mortis esse

optabile, ex quo invidiae materiam captabant pseudoapostoli.

Significat enim nos legi nequaquam ideo

mori ut peccato vivamus, sed Deo. Vivere Deo,

interdum quidem est vitam nostram componere ad

eius voluntatem: ita ut nihil aliud studeamus tota

vita, quam nos illi approbare. Hie autem est vivere

vitam Dei (ut ita loquar), quo antitheta inter se

respondeant. Nam qua ratione dictum est, nos

mori legi, eadem et vivere Deo. In summa, admonet

Paulus mortalem non esse mortem illam, sed

potius causam melioris vitae. Deum enim ex naufragio

legis nos suscipere, eiusque gratia in aliam

vitam instaurari. Alias expositiones omitto. Mihi

haec videtur genuina esse mens Pauli. Se yero

dicens cum Christo crucifixum esse, modum exprimit

qualiter legi mortui Deo vivamus: quum

scilicet insiti in mortem Christi, arcanam inde vim,

tanquam surculus a radice, haurimus. Porro Christus

chirographum legis quod erat nobis contrarium,

cruci suae affixit. Ergo cum ipso crucifixi, ab omni

legis maledictione et reatu liberamur. Qui hanc

*) CcUvmus in margme sui exemplaris addidit: Vel certe,

quatenus nos omnes addicit exitio, nullam in ea vitam reperire.

Qui posterior sensus melius convenit. Christum enim huius

mali autorem esse negat, quod lex magis noxia sit quam utilis :

sed inclusam in ipsa lege esse maledictionem, quae nos occidit.

Unde sequitur mortem, quae a lege infertur, vere esse mortiferam.

Huic opponitur altera mortis species viviflca, in societate

crucis Christi. Se igitur una cum Christo (licit esse crucifixum

ut vivere inciperet. Et distinctio quae vulgo obtinuit

genuinum sensum obscurat. Sic legunt: Ego per legem legi

mortuus sum ut Christo viverem. Atqui melius fluet diversus

contextus: Ego per legem legi mortuus sum. Deindeseorsum:

Ut Deo viverem, crucifixus sum cum Christo.

13*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!