04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 488 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 855

patronos quaesiverim, ac crediderim me Vestrae Illustris Excellentiae auctoritate ac consilio

insignem spartam in inferiori Saxonia consequi potuisse. Sed hujus erroris nulla alia

fuit causa, quam quod in academia vivere docereque in animo habuerim, et cum prae reliquis

patriam eminere viderim, me in eadem docendi munus adepturum esse crediderim.

Neque vero infitias eo me adhuc desiderio in academia docendi flagare, ac cum mihi patria 5

fatalis sit, optare ac cogitare ut aliquando aut ministri Ecclesiae aut Professoris munus

Halae Saxonum impetrem. Verum haec mea cogitata Vestrae Illustris Excellentiae judicio

subjicio, ante cujus cognitionem nihil certi circa ea vel mecum statuam vel suscipiam;

penitus tamen mihi persuadeo Vestram Illustrem Excellentiam, si eam hoc institutum

meum appro[ba]verit, et consilio et commendatione meae tenuitatis penes Potentissimum 10

Regem Borussiae ejusque consiliarios intimos facile efficere posse, ut aliquid munus mihi

Halae Saxonum conferatur. Interea tamen me non peccaturum esse confido, si me post

Paschatos festum Halam conferam, ejus academiae doctorumque ac Professorum vivendi

rationem perquiram, ac quod vel ministri Ecclesiae vel Professoris stipendium sit indagem,

hacque ratione intelligam, an id, quod hic recipio, multum superet. Quadringentos 15

thaleros, si omnia in summam contraho, hic mereor, sed omnes illos in oeconomia cum

familia consumo, cum omnia hic care emantur, nihilque mihi aut seponere aut in libros

impendere licet. B. Fratris Vestr. Illustr. Excellentiae filiam natu majorem, ad quam literas

Vestr. Illustris Excellentiae misi, etiam nuper visitavi ac sospitem hilaremque ac

sua sorte contentam inveni. Quantum pecuniae per hereditatem paternam ad eam per- 20

venerit, exacte comperire non potui, dedit vero eam foenori Dn. Keckio, qui B. Fratris

Vestrae Excellentiae domum emit, ubi etiam ipsa adhuc habitat. Saepe eidem cum extra

tum intra patriam occasiones nubendi non contemnendae oblatae sunt, quas vero variis

de causis rejecit, sed jam fama est, eam cum D. Westphalo Medico Deliciensi veterano

sponsalia celebrasse, quod an verum sit ignoro, dum ejus rei in nupero colloquio nullam 25

mentionem fecerit. Ego vero qui me in patria omni auxilio procerumque patrocinio destitutum

video, in Vestra Illustri Excellentia omnem meam spem refugiumque positum

habeo, Ejusque patrocinio unice nitor, quo ut me indignum tanto beneficio propter amorem,

quo beatam matrem prosecuta est, Vestra Illustris Excellentia dignum judicet, ac

porro mihi meisque gratiose faveat, submisse rogo atque obtestor. 〈...〉 30

Probst. d. 22. Mart. A. 1702.

18 filiam: J. R. Leibniz, Tochter von J. F. Leibniz. 18 f. literas: vgl. N. 454 Erl. 24 f. eam

. . . celebrasse: Die Verlobung mit J. C. Westphal fand am 1. März statt; vgl. N. 473 u. N. 482.

29 matrem: Anna Catharina Löffler.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!