04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 473 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 833

Reginam, Viri Clarissimi atque longe Doctissimi D ni M. Joh. Friderici Leibnuzi, Scholae

Thomanae apud Lipsienses Collegae III., dum viveret, fidelissimi relictam Filiam natu

maximam nominibus quamplurimis, et praecipue ab eximia, qua egregie cluet, quamque

unam magni facio, pietate mihi commendarent quam studiosissime. Etsi vero taedas

afflictissimum pectus jugales tum minus appeteret, mirifice tamen afficiebatur Nomine 5

Leibnüzio, ut non possem, quin videre gestirem pientissimam Leibnüziam, visam amare,

amatamque arctissimo nec non ad ultimum vitae halitum usque indissolubili tori vinculo

junctam mihi cuperem. Cui honesto voto ita annuit alma Trias, ut ad petitum meum

non propenso solum in me affectu inveniretur suavissima Leibnüzia, sed et ad repetitam

petitionem a Nobiliss. Dn. Ernesto, Poëseos P. P., et Rectore Thomanae Clarissimo, nec 10

non Academ. bibliothecario, Curatoris vices gerente ipsis Calendis Martii anni currentis

mihi desponsaretur Lux et futurae vitae meae Socia longe charissima. Cum vero nihil

prius illa, et nihil antiquius habeat filiali pietate, qua Te, Illustris Patrone, Agnatum

suum ab ipsis cunabulis est venerata; nec ego Reverentia, qua Magnum Nomen Tuum

hucusque, ignotus licet, venerari solitus sum, fieri sane non potuit, ut prius de consum- 15

mando foedere inito cogitaremus, quam Tu paterna, qua jure naturae et divino polles,

approbatione pariter ac benedictione id ipsum corroboratum jusseris.

Duo igitur sunt, quae Max. Generosam Humanitatem Tuam submisse rogamus atque

obtestamur; ut nimirum sponsalia nostra paterno consensu rata et Epithalamio aliquo

condecorata velis; nec dedigneris quamprimum sciamus, num integrum nobis sit atque 20

concessum, Honorificentissimam Praesentiam Tuam in ipsis Nuptiarum solennitatibus ea,

qua decet, Reverentia expetere, qui diem et locum Tibi definiendum unice relinquimus, et

nos fortunamque nostram Benignitati Tuae precibus omnibus commendamus, cum voto

pio, velit Te summum Numen utrique Reipubl. et nobis ad Nestoreos annos incolumem

servare atque florentem. 25

Valeas igitur iterumque Valeas Magnifice Leibnuzi, nec non persuasissimum Tibi

habeas, me, quoad vixero, et quoad spiritus hos rexerint artus, cum submissa devotione

permansurum

Celebratissimi Nominis Tui Admiratorem studiosissimum

Johannem Casparum Westphalum, 30

Phil. et Med. Doctorem, Academiae

Leopoldino-Imperial. Nat. Curiosor.

10 Ernesto: J. H. Ernesti.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!