04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

832 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 473

Illustris Vir, Patrone Magnifice.

Ex eo, quod mirum jucunditatis multumque utilitatis accedere soleat ad eos, quibus

tam fortunatos esse contingit, in Clarissimor. deque re literaria egregie meritorum

Virorum notitiam venire, factum est, ut insignis illa, qua ad stuporem usque a mul-

5 tis jamjam annis Orbi Literato inclaruisti, abditarum rerum naturalium scientia in Tui

Amorem me alliceret eo majorem, quo plus intelligebam, rarissimum quid esse, si hoc studiorum

genus in Viro ad summa Reipublicae negotia nato, inque iisdem occupatissimo,

hodienum deprehendere liceret.

Crevit autem iste amor, et in desiderium noscendi Autorem ingens jamjam abierat,

10 ubi ex recensione et Ephemeridum Gallicarum et Actorum Eruditor. Lipsiens. eo quidem,

quod suo jure poscebant, encomio commendarentur; nec tamen ullibi appareret, cuinam

sagacissimo rerum Physicarum Interpreti id omne deberent solertissimi Naturae Indagatores

(quibus et ego annumerarier in magnis deliciis habeo) quod plenis quasi scyphis propinabant

Eruditissimi Menses Hanoverani. Quum vero haud ita multo post non uno loco

15 nunciaretur ab iis, quibus cum mihi literarum commercium intercedit, Illustri Leibnüzio

profundissimam illam Eruditionem in acceptis ferendam, quam praeter politiora studia,

in Naturae etiam Phaenomenis tantopere hactenus admirata esset Physicorum ac Medicorum

cohors, en! Novus oriebatur dolor, quod non statim constaret, quibus studiis

tanti Viri favorem mihi conciliare, quave via intimioris Benevolentiae aditus velis secun-

20 dis penetrare possem. Patiare tamen, Magnifice Patrone, pace Tua paucis ut exponam,

quam cuncta gubernans Altissimi Providentia Tuam Benevolentiam adeundi occasionem

objecerit, frustra hactenus anxieque quaesitam. Erat ad finem suum vergens elapsum

seculum emortuale, Beatae nunc Costae meae plus oculis semper dilectae, et luctus inde

natus ita domum circumfuderat meam, ut praeter Deum non haberet afflictissimus ex

25 tanto vulnere animus ubi conquiesceret, nisi in solis Musis, iisque laudatissimas supra

Observationes Magni Leibnuzii, quam saepissime mihi in mentem revocantibus, stimulumque

Tanto Viro innotescendi huic menti meae nunquam non relinquentibus. Nescio

autem quo interim fato acciderit, ut, dum annus debito luctui destinatus volvebatur,

nonnulli Amicorum Lipsiae degentium, de quorum integritate olim satis cognitum mihi

30 erat, pulsa vellent Nubila Domestica, meque ad novum matrimonium ineundum modis

omnibus componere studerent, eo autem fine Lectissimam Ornatissimamque Johannam-

10 Ephemeridum Gallicarum: vermutlich das Journal des sçavans. 14 Menses Hanoverani: der

Monathliche A u s z u g. 23 Costae: nicht identifiziert.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!