04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

826 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 470

Überlieferung: K Abfertigung: LBr. 486 Bl. 25. 4 o . 2 S.

Quanta sit Per-Illustris Excellentiae Tuae in excitandis juvandisque literis benignitas

atque alacritas, novissima Ejusdem Epistola, quam Dn. Prof. Wagnerus recte mihi

reddidit, vel maxime declarat. Nam cum plurimum mihi gratulari debuissem, si vel lectas

5 chartas meas a tanto Viro esse intellexissem; intelligis sane, Per-Illustris Domine, quanta

cum admiratione eas non solum lectas, sed etiam ad fontes collatas atque adeo emendatas

a Tua manu receperim. Equidem quibus verbis Tibi de tanto in me et fortassis in

Remp. literariam collato beneficio, gratias agam, non reperio. Sed quae Tua est incredibilis

humanitas, sperare me jubet, fore Te animo semper memori et grato contentum

10 et mihi porro benignum. Atque eadem ipsa insignis virtus Tua facit, ut errorem quemcunque

meum plane confitear, veniamque mihi spondeam et ejus admissi et detectae

originis. Nam quod vocibus quibusdam abstinendum esse putarem, in eum errorem hoc

me induxit, quod Scholasticos viderem eas Philosophiam esse putare, et discedere, cum

a praecepto Magistri sui, qui 1. Top. 9 scripserat: -

15 · ¡ · etc. tum ab ejusdem

ipsius exemplo. Jam quod cap. 2. ordinem sapientiae quodammodo similem et inventae

et docendae somniarem, ea mihi causa erroris fuit, quod contrarium ipse Scriptor nec

dilucide satis hic promisisse nec in opere exequendo observasse videretur. Deinde quia

nescio a quo Geometra olim acceperam, diametrum circulo suo pene incommensurabilem

20 statui, eandem difficultatem ab Aristotele isto loco proferri, vane, ut nunc video, persuasus

fui. Denique in reddendo Cicero mihi autor erroris fuit. Quem equidem

non semper sequendum in transferendo, non magis quam Aristotelem ipsum in opinando,

Tuo Vir Excellentissime, judicio nunc correctus, plane video. O utinam otium mihi obtingat

tam liberale, ut ad tam praeclaram speciem optimae interpretationis, quam Tu mihi,

25 Vir Per-Illustris, proponis, aspirare aliquando possim! Quod quo minus nunc me posse

confidam, et res angusta domi prohibet et protracta tamdiu certi muneris expectatio.

Quid enim cum cura elaboremus, quoad in qua parte vastissimae eruditionis animum

defigamus et curam, dubitamus? Felices illi sunt et ad moliendum aliquid dignum Illustr.

virorum oculis idonei, qui provinciam, quam impleant et ornent, certam habent. Vaga

30 mens et in omnes partes doctrinarum timide circumspiciens, quid pariat, non dicam laude

sed approbatione doctorum virorum dignum? Nonus annus in hac Academia mihi labitur,

5 chartas: Kochs Übersetzungsprobe. 14 scripserat: Aristoteles, , 104b 36 f.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!