04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

790 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 454

sed ille judiciis suis parum judiciosis veritati magis nocuit, quam sibi.

Quaestio inter Ittigium et Rechenbergium, viros doctos et claros, magno, ut intelligo,

animorum motu agitata, poterat tractari moderatius; et valde mihi placent epistolae sane

erudite et prudenter scriptae, nescio cujus Eusebii Pacatiani, qui in summa Ittigii senten-

5 tiam probat, adversarios tamen excusat. Equidem indubitatum est, quandocunque vera

poenitentia animum cepit, remitti peccata. Id quaeritur, an habeantur signa quaedam, ex

quibus certo judicari possit, Deum indurato impoenitenti non amplius poenitendi gratiam

concessurum. Sed cum neque ratione, neque Scripturae sacrae autoritate quicquam tale

confici possit, frustra et male docetur, si modo docetur. Neque enim fundamento caret

10 haec doctrina, sed et damno potest esse gravi, cum homines tentationibus scrupulosis

obnoxios ad desperationem adigere, et temerarios alieni servi judices in turbidas censuras

atque anathematismos armare possit. Illud ad aedificationem sufficit, posse homines

in illud malitiae fastigium pervenire, ut exigua emendationis atque salutis spes supersit.

Ceterum in hac vita nemo putandus est, aut in bono aut in malo satis confirmatus, ut

15 sol[l]icitudo illinc, hinc spes absit omnis.

Valde velim discere, sitne Dresdae aut alibi, et quomodo habeatur Botticherus juvenis,

qui posito artis pharmaceuticae tyrocinio Berolino discessit, editis ut ferunt, speciminibus

magnae artis chrysopoeticae. An quamdiu in Regis Poloniae potestate est,

specimina dederit nova? Varia referuntur. Ego propior sum neganti ob litteras a magno

20 Viro ex aula Regis Poloniae ad me scriptas. Sed Tibi non difficile credo erit, discere ac

me docere, non tam quid factum sit, quam quid factum putent Viri prudentes. Medicos

claros Pauliadem et Zapfium ajunt curam hominis gerere, ac dare operam, ut ex eo

6 deleri peccata L 7 f. gratiam concedere. L 15 f. omnis. video tertiam Pacatiani Epistolam

ad Dn. johannem Cyprianum meum, virum celeberrimum esse scriptam, unde credo medium inter amicos

concordiae redintegrandae studere. Eum si videris rogo ut a me salutes peramanter. Absatz Valde L

22 ut et eo E, korr. nach L Hrsg.

3 epistolae: J. Frick (Eusebius Pacianus, Pseud.), Epistolae irenicae, 1701. 13 tertiam . . .

Epistolam: a. a. O., S. 42–58. 16 Botticherus: J. F. Böttger. 19 litteras: N. 429 von J. H. von

Flemming. 21 f. Medicos . . . gerere: Leibniz’ Quelle wurde nicht ermittelt; ” Zapfius‘‘ ist eventuell mit

Johann Adam Zapf, fürstl.-sächsischem Leibarzt in Weimar, zu identifizieren. Nach C. A. Engelhardt,

J. F. Böttger. Erfinder des sächsischen Porzellans, Leipzig 1837, S. 106 f., waren mit der Befragung

Böttgers, der seit dem 15. Februar (!) 1702 auf dem Königstein festgehalten wurde, der sächsische

Leibarzt E. Tittmann und ” der Geheim-Cämmerir Starke‘‘ befasst.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!