04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

462 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 264

serta praesertim statuta Quatuor ordinum Regiorum a me acceptam secum tulit Dominus

Kingius.

Ab eo autem tempore nihil pro illo Concilio in Gallia autoritate regia actum constat,

sed potius in conventu ordinum Regni civium ordinem quem Tertium Statum vocant sese

5 ejus receptioni opposuisse.

De cultu Creaturarum ita sentio: haud dubie idololatricum esse, quicquid facit, ut

supremum amorem Deo debitum transferamus in Creaturas. Itaque cum saepe animadverterem

in Italia aliisque locis Pontificiis fiduciam et affectum in B. Virginem inque

alios Mortales, solere passim plebi majorem esse quam erga Supremam Substantiam, non

10 dissimulavi id vere esse, quod Idololatriae nomine culpari meretur; nec referre quod in

Scholis aliter docetur, dum pessimarum sententiarum semina animis non eradicantur.

Grimaldus cui Romae colloquebar mihi recte de his rebus sentire videbatur, asseverabatque

id agere suos et id se semper acturum, ut uni Deo Supremus ille cultus proprius

illibatusque constaret. Quod utinam impleret.

15 Cum considero Riccium Jesuitam aliosque paucos insignes doctrina et prudentia Viros

tantum apud Sinas et Japones potuisse, mihi persuadeo, si mitterentur in Sinense

regnum, pauci numero Viri selecti, naturae artisque cognitioni eximiae ardorem verae

pietatis, et gravitatem morum conjungentes, posse exiguis sumtibus magnas res praestari.

Grimaldus valde optabat pro Sinensibus Machinam arithmeticam meam, quae non

20 ut Morlandiana aut similes per intervenientes auxiliares additiones et subtractiones multiplicationem

et divisionem praestat, sed statim per se omnia confecta in veris et magnis

numeris praestat nulla vel cum Rhabdologia vel cum Logarithmis connexione. Ajebat

enim incredibile esse, quam monarcha Sinarum Numerorum scientia capiatur, sed mihi

Romae agenti exemplum ad manus non erat, nec prompte conficiuntur, cum multis rotis

25 constent. Nec putabat ille, demta fortasse illa Astronomica quam Galli Jesuitae attulere,

quicquam ex Europa mirabilius et apud principem plausabilius illuc mitti posse.

Quod felix faustumque sit, Excellentissimus Legatus vester praeclare functus est legatione

sua, qua S mae Electrici Brunsvicensi et posteritati ejus Decretum jus successionis

denuntiavit. Cultus est pro merito: Gratissimaque etiam D ni Kingii opera nobis in de-

30 ferendo Garterio et mihi notitia ejus fuit, cui tria exempla novissimorum Sinicorum dedi,

ex quibus unum rogo a me verissimi affectus et cultus exiguum indicium habere Tibi velis

1 statuta: die Statuten des Hosenbandordens, des Ordens vom Goldenen Vlies, des Ordre du Saint

Esprit und des Elefantenordens, in Leibniz, Mantissa, 1700, Pars altera, S. 1–76. 27 Legatus: Ch. Gerard

of Macclesfield.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!