258 - Up

258 - Up 258 - Up

bobson.ludost.net
from bobson.ludost.net More from this publisher
04.04.2013 Views

N. 264 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 461 Scriptum meum ad R mum et Ill mum Primatem vestrum perveniret, cui valde probatum intellexi. Cum mihi viri docti ex Jesuitis materiam libelli suppeditassent, satis intellegis, ejus loci non fuisse, ut in ipsos dicerem; quin contra servare mihi volui libens apertam hanc notitiae uberioris portam. Laudavi, quae merebantur; quae in ipsos passim sive jure sive 5 injuria (atque utinam non nimium jure) dicuntur, parum mihi explorata cur urgerem, causa nulla erat. Nolim etiam Sinensium sapientes praesertim antiquos inauditos indefensosque a nobis rerum characterumque parum peritis temere idololatriae damnari. Itaque hic praestat ire suspenso gradu. Multa a Jesuitis fieri factaque esse pessima certissiumum est; non ideo tamen minus mihi constat esse inter eos passim viros bonos et prudentes, qui 10 domesticis etiam rebus ingemiscunt. Hos abalienari e re non putavi. Acerrima mihi sunt passim per literas (salva tamen humanitate) cum Pontificiis certamina et nuper a Summo inter ipsos Viro Responsorias accepi ingentes, quibus replicationem paro. Ostendi enim cum alia[s], tum in Gallia ne in rebus Fidei quidem (nam de disciplinae causis fatentur ipsi) Tridentinum Concilium pro Regula receptum esse publica Regni autoritate, quic- 15 quid privatim ausus sit clerus. Et imprimis turbavi adversarios producta Professione Fidei Regis Henrici IV. quam edidi primus ex Magnae Fidei Codice, ex quo apparet Bituricensem Archiepiscopum et reliquos ex clero Regis instructores Professionem a Papa Pio IV. praescriptam adhibuisse, resectis tamen locis illis duobus, in quibus mentio Concilii Tridentini tanquam Oecumenici fiebat; magno argumento eos tunc Tridentinam Synodum 20 (etsi fortasse dogmata ejus sequerentur) pro Regula tamen dogmatum fidei non habuisse. Quando enim magis agnoscenda erat regula (si in regno valebat) quam cum fides Regi praescriberetur? Hujus professio illa a me edita est in Mantissa mea Codicis diplomatici, quam ob in- 24–462,2 Hujus . . . Kingius erg. Lil 1 Primatem: Th. Tenison. 2 intellexi: vgl. J. Wallis’ Brief an Leibniz vom 30. Juli (9. August)1697 (Gerhardt, Math. Schr., 4, 1859, S. 29–40, hier S. 39), worin dieser berichtet, er habe dem Erzbischof wegen der von Leibniz befürworteten protestantischen Chinamission geschrieben. Diesem Brief könnte ein Exemplar der Novissima Sinica beigelegen haben. Vgl. auch I, 14 N. 346, S. 591 f. Über die Aufnahme der Schrift durch Tenison wurde nichts ermittelt. 13 Responsorias: N. 228 von Bossuet. 13 replicationem: N. 442. 13–24 Ostendi . . . diplomatici: vgl. N. 259 S. 439 Z. 8–10 mit Erl. 18 Archiepiscopum: R. de Beaune. 18. 7. 2005

462 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 264 serta praesertim statuta Quatuor ordinum Regiorum a me acceptam secum tulit Dominus Kingius. Ab eo autem tempore nihil pro illo Concilio in Gallia autoritate regia actum constat, sed potius in conventu ordinum Regni civium ordinem quem Tertium Statum vocant sese 5 ejus receptioni opposuisse. De cultu Creaturarum ita sentio: haud dubie idololatricum esse, quicquid facit, ut supremum amorem Deo debitum transferamus in Creaturas. Itaque cum saepe animadverterem in Italia aliisque locis Pontificiis fiduciam et affectum in B. Virginem inque alios Mortales, solere passim plebi majorem esse quam erga Supremam Substantiam, non 10 dissimulavi id vere esse, quod Idololatriae nomine culpari meretur; nec referre quod in Scholis aliter docetur, dum pessimarum sententiarum semina animis non eradicantur. Grimaldus cui Romae colloquebar mihi recte de his rebus sentire videbatur, asseverabatque id agere suos et id se semper acturum, ut uni Deo Supremus ille cultus proprius illibatusque constaret. Quod utinam impleret. 15 Cum considero Riccium Jesuitam aliosque paucos insignes doctrina et prudentia Viros tantum apud Sinas et Japones potuisse, mihi persuadeo, si mitterentur in Sinense regnum, pauci numero Viri selecti, naturae artisque cognitioni eximiae ardorem verae pietatis, et gravitatem morum conjungentes, posse exiguis sumtibus magnas res praestari. Grimaldus valde optabat pro Sinensibus Machinam arithmeticam meam, quae non 20 ut Morlandiana aut similes per intervenientes auxiliares additiones et subtractiones multiplicationem et divisionem praestat, sed statim per se omnia confecta in veris et magnis numeris praestat nulla vel cum Rhabdologia vel cum Logarithmis connexione. Ajebat enim incredibile esse, quam monarcha Sinarum Numerorum scientia capiatur, sed mihi Romae agenti exemplum ad manus non erat, nec prompte conficiuntur, cum multis rotis 25 constent. Nec putabat ille, demta fortasse illa Astronomica quam Galli Jesuitae attulere, quicquam ex Europa mirabilius et apud principem plausabilius illuc mitti posse. Quod felix faustumque sit, Excellentissimus Legatus vester praeclare functus est legatione sua, qua S mae Electrici Brunsvicensi et posteritati ejus Decretum jus successionis denuntiavit. Cultus est pro merito: Gratissimaque etiam D ni Kingii opera nobis in de- 30 ferendo Garterio et mihi notitia ejus fuit, cui tria exempla novissimorum Sinicorum dedi, ex quibus unum rogo a me verissimi affectus et cultus exiguum indicium habere Tibi velis 1 statuta: die Statuten des Hosenbandordens, des Ordens vom Goldenen Vlies, des Ordre du Saint Esprit und des Elefantenordens, in Leibniz, Mantissa, 1700, Pars altera, S. 1–76. 27 Legatus: Ch. Gerard of Macclesfield. 18. 7. 2005

N. 264 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 461

Scriptum meum ad R mum et Ill mum Primatem vestrum perveniret, cui valde probatum

intellexi.

Cum mihi viri docti ex Jesuitis materiam libelli suppeditassent, satis intellegis, ejus

loci non fuisse, ut in ipsos dicerem; quin contra servare mihi volui libens apertam hanc

notitiae uberioris portam. Laudavi, quae merebantur; quae in ipsos passim sive jure sive 5

injuria (atque utinam non nimium jure) dicuntur, parum mihi explorata cur urgerem,

causa nulla erat. Nolim etiam Sinensium sapientes praesertim antiquos inauditos indefensosque

a nobis rerum characterumque parum peritis temere idololatriae damnari. Itaque

hic praestat ire suspenso gradu. Multa a Jesuitis fieri factaque esse pessima certissiumum

est; non ideo tamen minus mihi constat esse inter eos passim viros bonos et prudentes, qui 10

domesticis etiam rebus ingemiscunt. Hos abalienari e re non putavi. Acerrima mihi sunt

passim per literas (salva tamen humanitate) cum Pontificiis certamina et nuper a Summo

inter ipsos Viro Responsorias accepi ingentes, quibus replicationem paro. Ostendi enim

cum alia[s], tum in Gallia ne in rebus Fidei quidem (nam de disciplinae causis fatentur

ipsi) Tridentinum Concilium pro Regula receptum esse publica Regni autoritate, quic- 15

quid privatim ausus sit clerus. Et imprimis turbavi adversarios producta Professione Fidei

Regis Henrici IV. quam edidi primus ex Magnae Fidei Codice, ex quo apparet Bituricensem

Archiepiscopum et reliquos ex clero Regis instructores Professionem a Papa Pio IV.

praescriptam adhibuisse, resectis tamen locis illis duobus, in quibus mentio Concilii Tridentini

tanquam Oecumenici fiebat; magno argumento eos tunc Tridentinam Synodum 20

(etsi fortasse dogmata ejus sequerentur) pro Regula tamen dogmatum fidei non habuisse.

Quando enim magis agnoscenda erat regula (si in regno valebat) quam cum fides Regi

praescriberetur?

Hujus professio illa a me edita est in Mantissa mea Codicis diplomatici, quam ob in-

24–462,2 Hujus . . . Kingius erg. Lil

1 Primatem: Th. Tenison. 2 intellexi: vgl. J. Wallis’ Brief an Leibniz vom 30. Juli (9. August)1697

(Gerhardt, Math. Schr., 4, 1859, S. 29–40, hier S. 39), worin dieser berichtet, er habe dem

Erzbischof wegen der von Leibniz befürworteten protestantischen Chinamission geschrieben. Diesem

Brief könnte ein Exemplar der Novissima Sinica beigelegen haben. Vgl. auch I, 14 N. 346, S. 591 f. Über

die Aufnahme der Schrift durch Tenison wurde nichts ermittelt. 13 Responsorias: N. 228 von Bossuet.

13 replicationem: N. 442. 13–24 Ostendi . . . diplomatici: vgl. N. 259 S. 439 Z. 8–10 mit Erl.

18 Archiepiscopum: R. de Beaune.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!