04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 428 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 743

ut ita dicam, finem imponere, atque ad opus ipsum Glossarium procedere, quanquam id

omnino praemissum necessarium videtur, ut qua de gente agatur orbi Erudito innotescat.

Ei proinde fini Dissertationes duae, alia post aliam, luci commendabuntur publicae,

quarum prima agat de naturali terrae antiquae Saxonum conditione et situ adeoque quae

exhibeat chorographicam mediae aetatis tabulam (2) de populis qui ab primis originibus, 5

quantum illae re vera constant et a fabulis non sunt contaminatae (3) de historia gentis

(4) de Statu majorum oeconomico (5) politico (6) Ecclesiastico gentili et christiano

(denique 7) de Urbe Brema, Civitate patria, imprimis quatenus haec omnia pertinent ad

mea, quae mihi primario praestituta sunt, studia.

Altera dissertatio agit de Lingua Saxonum antiqua et quae in ea latet Philosophia 10

grammatica, quod quidem speramus ita a nobis demonstratum iri, ut nihil quaesitum,

nihil vi vel adfectu aliquo illatum videri possit. Doleo Bodekkerum Berolinensem fatis

suis jam defunctum esse. Re vera enim vir ille optimus delibaverat aliqua quae principiis

nostris conformia sunt ut maxime. Filii ipsius edendam Historiam Prutenicam ut gestio

videre. Id incidit relatum nempe mihi esse Berolini typis exscriptam esse orationem Do- 15

minicam linguis seu dialectis omnibus quae orbi habitato sunt frequentatae. Si id vero

consonum est, optem exemplaris mihi alicujus copiam fieri. Magnum imo maximae frugis

negotium est, cujus facis mentionem, missio nempe seu Legatio ad Barbaros Evangelica,

nec tantum ob gentium conversionem[,] sed et ob infinita alia, quae hisce mediis, lucem

foenerentur historiae aliisque antiquitatibus. Deus secunda jubeat esse vota nostra. 20

Mathematici, Medici et pictores multo usui ad hoc propositum esse queunt. Vale Vir

Amplissime. Dabam Bremis die 19 Januarii A. aerae Christi CIICCII. 〈...〉

Notatum velim non me prolixe nimis 〈binis〉 citatis dissertationibus materiam subjectam

tractaturum, sed rariora adducturum, aliisque materiam esse praebiturum largissimam

Antiquitates nostras pertractandi latius. 25

A Monsieur Monsieur de Leibnitz, Conseiller privé de S. A. Electorale de Brunsvic

Lünebourg à Hannover.

3 Dissertationes: nicht erschienen. 14 f. Filii . . . videre: Offenbar verwechselt Meier, was Leibniz

über die von C. E. Bödiker zu erwartenden Wörterbucharbeiten einerseits und A. E. v. Seidels Editionsprojekt

andererseits in N. 360 mitgeteilt hatte. 15 f. orationem Dominicam: A. Müller, Oratio

orationum, 1680.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!