04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 413 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 721

Dn. Tolandus molitur Itinerarium illud cujus meministi in Tuis, num vero illud antequam

prodeat videndi mihi copia dabitur, est de quo valde dubitem. Nam ut taceam meam in

illis rebus ignorantiam et leve admodum judicium, nescio qua de caussa Vir iste infensus

mihi esse videtur, id quod ab aliis quidem qui de me cum illo collocuti sunt plus una vice

audivi: aestimo sane ingenium excellens et eruditionem Viri egregiam, et si quid antehac 5

sinistri ad amicorum quendam de Eo scripserim, ex judicio Ecclesiae Anglicanae feci, cui

Ipsum gratum non esse diffiteri nequeo. Dedit nuper Rationes quasdam pro invitanda

in Angliam Serenissima nostra Electrice et Principe Electorali; quibus adjunxit Rationes

pro ineundo contra Galliam bello, dignum ipsius judicio scriptum, quos Tractatus Tibi

jam missos esse non dubito. Molitur etiam tractatum quendam, cui titulus erit: The Pa- 10

radoxes of State, in quo nimium quantum laudat Conditiones et Limitationes in nupera

Successionis forma positas, et alia multa habet ut curiosa ita et re ipsa paradoxa.

De mortuo nostro D. Abercrombi aliquid monere liceat, cui quidem nummus aureus

destinatus et ad Illustrissimum Dn. Baronum de Schutz missus fuit, sed remissus

Hannoveram cum mortem Viri a me adhuc in Hollandia resciverat. Jam relicta vidua, 15

virtutibus egregiis at nullis bonis gaudens, nummum istum quem Vir meruerat obnixe

pro se transmittendum rogitat. Tu, Vir Illustris, si quid hac in re poteris, uti plurimum

potes, fac ut mulier haec liberalitatem hanc depraedicare possit etiam post mortem viri;

misericordiae opus aestimo, cum alia ratione careas.

In nupera Convocatione Ecclesiastica electus est orator Decanus Episcopi Sarumensis 20

D. Woodward, qui etsi parti sit addictus illorum qui vulgo High Church-men appellantur,

impedire forsan non poterit, quominus aliquid boni circa unionem Ecclesiae Anglicanae

cum Presbyterianis statuatur, cum ex 26. Episcopis ad maximum 21. ad eandem promovendam

maxime inclinent.

Si quid a me per temporis illius spatium quod heic adhuc transigere licebit, effici 25

desideror, habeb[is] me 〈...〉

Londini d. 9. januari 1702 styli novi.

A Monsieur Monsieur Leibnitz Conseiller de Cour à Hanovre.

1 Itinerarium: vermutlich J. Toland, Account of the Court of Hanover, 1706; vgl. dazu N. 156 S. 242

Z. 14 Erl. 7–9 Dedit . . . bello: [J. Toland,] Reasons, 1702. 20 Episcopi: G. Burnet.

21 Woodward: Josiah Woodward?

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!