04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

608 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 338

hujus tantae expeditionis aliquas aperias. Ita enim factu facilius esset, ut, quoniam id

mihi tribuis, aliquid quod consulat gloriae Divini nominis amplificand[a]e, veluti symbola

aliqua conferatur. Interim non dubito quin eruditus, pius et insigni cum gravitate scriptus

liber J u s t i H e u r n i i Joh. Filii de Legatione Evangelica ad Indos capessenda visus

5 Tibi sit. Sane habet liber ille aliquid quod commovere nos ad negotium istud capessendum

queat: nec minimi sunt vel postremi ordinis media quae ibidem expromit. Sed de his forte

agemus alias pluribus.

Subjiciis materiam transmissionis librorum Tuorum a Te in publicum editorum,

quaeris facilisne hac ad Gallos et Anglos sit eorum transvectio. Respondeo vero id me

10 intelligere, quod viri Eruditissimi saepius bono Reip ae literariae tentarunt, ut cum ad

inpensas non invenirent commodos Bibliopolas ex suis contulisse redditibus sed multis

horum lucripetarum gravati dolis[,] id forte et Tibi contigisse. Non dubito interim, si

Londini et Rothomagi paratos habueris amicos Bibliopolas, alios, qui a partibus Tuis

studiisque sint, quin facilem expediturus sim via[m] qua eo transferantur. Crede mihi

15 vir Excellentissime, nihil mihi prius fore, quam ut Tui serviendi promtitudo et hic in me

illuceat.

Scribis de Acoluthi Alcorano. Sane editiones tales infinitorum sunt sumtuum. Addo

dubitare nos, hujus Linguae inscientes posse (parum enim est quod ego Romae apud Maronitam

profeci et magis adhuc parum, ex quo 25 annorum spacio obliviscentia obliteravit

20 plurima) an, quod promittunt hi interpretes, revera praestent. Est enim Alcoranus liber

qui praecisis saepe periodis multa recondit, et nonnisi feliciori paraphrasi ad commodum

reduci sensum queat. Adeo ut hac in parte contingat Muhammedanis, quod nostris

Scripturae V. T. interpretibus, qui conjectando assequi sensum commoliuntur, quibusque

adeo idem contigit, quod incertis viarum peregrinatoribus, qui dum fallacibus argumentis

25 ille hanc alius aliam viam eligunt vix divergentibus a se semitis ad eundem perveniunt

locum. Hoc certe credo Sikium nostratem, quo ille est mentis acumine et in Orientalibus

profunda cognitione (quae ei multum aucta est ex conversatione cum Armenis mercatoribus

aliisque in Belgio morantibus) forte majora praestiturum, quam forte ab aliis huc

usque est venditatum. Taceo maximos sumtus in impressiones et librorum correctiones

30 faciendos. Ut exemplo dicam: Exiit Berolini Codex Hebraicus Scripturae Sacrae, at quam

17 Acoluthi Alcorano: A. Acoluthus, alcoranica, 1701, war soeben herausgekommen;

über dieses specimen hinaus ist nichts mehr erschienen, die vollständige Koranausgabe blieb unveröffentlicht.

30 Codex Hebraicus: Gemeint ist D. E. Jablonskis Rezension des hebräischen Alten Testaments

(vgl. B i b l i a , SV.), die einen wesentlichen Fortschritt gegenüber den bisher erschienenen Drucken

bedeutete.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!