04.04.2013 Views

258 - Up

258 - Up

258 - Up

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

592 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1701–1702 N. 332

Expectabamus aliquid a Te non ego tantum, sed et Societas nostra, cujus diploma

Tibi retuli. Sed silentium Tuum vel negotio, vel etiam itineri imputamus. Ego tamen non

minus officii mei puto, nunc ad Te perscribere, ut amicum decet, rem quae magnopere

ad Te pertinet, et nuper ad notitiam meam pervenit. Fuit apud me non ita pridem plu-

5 rimum Reverendus Vir Dominus Acoluthus. Ei ante biduum invisendi officium reddo,

et quaero an expedierit res suas. Nam reditum Vratislaviam moliri intellexeram. Cum

ille expedivisset sed longe alio modo quam fuisset expectatum. Nempe suggessisse regi

amico monente, ut Vicepraepositus S. Mariae apud Magdeburgenses fieret. Id in Consilio

status propositum placuisse jamque de expeditione agi, modum tamen nondum esse

10 extra dubitationem, decretum esse rescriptum sed nondum satis constare ad quem. Ego

admiratus quaesivi an res Te conscio fieret. Ille minime[,] id quidem hactenus[,] sed sperari

tamen Te faviturum. Nam reditus Coenobii esse amplos et Vicepraeposito quoque

suffecturos. Tum ego me valde dubitare, an reditus eo usque porrigi possint. Esse Te mihi

amicum, in transitu nuper apud Te coenasse, ibi narrasse Te multa de Coenobii statu,

15 de aedificationibus, de alumnis, de litibus, de expensis arduasque res dixisse, nisi coenobio

dudum subtracta restituantur. Te ipsum magno zelo coenobii res curantem neque

laboribus neque sumtibus parcere, pene nihil vertere in rem Tuam, pro Te ipso esse frugalem,

ut sufficias coenobii rebus. Visus est haec audire non libenter, et primo nonnihil

perplexus, perstare tamen hactenus saltem in sententia ut expeditio procedat et tentetur

20 quid fieri possit. Suasi, caveret ne rei incertae et multis difficultatibus obnoxiae causa,

certam rem, id est Wratislaviensem stationem amitteret. Fatebatur enim longam suam

absentiam domi displicere, jam enim pene abesse quinque menses ut puto. Intellexisse se

ajebat propositum Tibi dudum fuisse adjunctum quaerere. Respondi si ita sit, fortasse

Te expetiisse juvenem, qui familiam non habeat, aut certe sit parvo contentus. Qualia in

25 ipsum honorata in statione jam positum non cadant. Videbo an alicubi obiter mentionem

injiciendo conferre possim, ut saltem sententia Tua prius audiatur. Id enim aequum

putem. Haec statim, id est primo cursore Tibi perscribenda duxi. Literas istas duplicatas

mitto, exemplum unum Magdeburgum, alterum Helmaestadium, ad Dn. Abbatem

Schmidium ut Jenam prima quaque occasione destinet, sive in illa vicinia sis sive non sis,

30 ut si abes illic literae ad ipsum et ad me redeant. Vereor ne D no Acolutho Magdeburgum

19 perplexo L, korr. Hrsg.

29 Schmidium: J. A. Schmidt.

18. 7. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!