27.01.2015 Views

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

Descargar - InvestigacionesHistoricaseuroAsiaticas-IHEA.com

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

occasione dictarum procurationum promissionum et earum memoratarum, sicut

superius est expressum.

Renuncians dictus Dominus Episcopus exceptioni non solutae, datae, habitae,

receptae et numeratae pecuniae, exceptioni doli mali, in factum, et Epistolae Divi

Adriani, et exceptioni deceptionis plus duplo vel dimidio justi praetii; et quod non

possit dicere, quod dictum praetium in utilitatem Ecclesiae non sit versum,

omnique alio jure et juribus exceptionibus, et defensionibus privilegiis et

constitutionibus, et litteris impetratis et impetrandis, omnibus aliis juribus et

actionibus canonicis et civilibus sibi nomine suo et propriae suae Ecclesiae

pertinentibus et cohaerentibus, et quibus possit se tueri, et aliqua occasione

contravenire; et de eo quod praedicta plus valerent nomine purae et simplicis

donationis inter vivos, quod amplius revocari non possit aliqua ingratitudine, jure,

vel causa, dictos Rectores pro se et dicto Communi legitime investivit.

Renuncians illi legi, quae dicit, quod donatio fieri non potest ultra quingentos

aureos sine insinuatione. Dans eis licentiam et plenariam potestatem intrandi in

tenutam, et corporalem possessionem, vel quasi corporalem omnium

praedictorum sua auctoritate permisit et dictus Dominus Episcopus per se

suosque successores dictos redditus jura et actiones ab omni persona legittime

semper defendere guarentare auctorizzare atque disbrigare et expedire dictis

Consulibus, et Communi suisque successoribus et haeredibus. Et dictam

venditionem et cessionem, sive donationem ratam, et firmam habere, tenere, et

observare in perpetuum, nec amplius contravenire, ant facere per se nec per

alium vel alios aliqua ratione, exceptione, nec ratione sub poena duo millia

Marcharum boni argenti et expensarum omnium litis, et damna ei ratione

competituras, et competitura integre resarcire, pro qua poena damnis et expensis

dictus Dominus Episcopus pignori obligavit dictis Consulibus et Communi, et

eorum successoribus et haeredibus monetam, et mutam suam de Tergesto et

omnes alios suos redditus, et possessionem, quos et quas ipse habet in Civitatis

Tergesti et circa Civitatem.

Itaque si ipse vel sui successores, aliqua occasione vel exceptione venirent vel

facerent, contra praedicta vel aliquod praedictorum, quod liberam habeant

potestatem Consules et Commune Tergesti intrandi in possessionem dictarum

mutae, et monetae, et possessionum, atque reddituum absque nuntio alicujus

dominii, vel alterius personae contradicentis, et faciendi de eis quidquid voluerint;

dans et concedens ex nunc eis licentiam et potestatem intrandi in tenutam, et

corporalem possessionem eorum. Promittens dictus Dominus Episcopus per se

suosque successores dictum pignus legiptime ob omni persona defendere

guarentare auctorizzare atque disbrigare, et dictam obligationem ratam et firmam

in perpetuum habere et tenere dictis Consulibus et Communi, eorumque

successoribus et haeredibus in perpetuum. Nec contra praedicta vel aliquod

praedictorum aliqua occasione, venire aut facere sub dicta poena, qua soluta,

praedicta omnia nihilominus in perpetuum suum robur obtineant et illibata

permaneant. Insuper Dominus Vitalis Decanus Ecclesiae Tergestinae, Dominus

Voldoricus ejusdem Ecclesiae Archidiaconus, Praesbyter Andreas Custos,

Mathaeus Scholasticus, Conradus, et Henricus, Rantulfus, et Sardius, et

Johannes Diaconi, Albertus Subdiaconus, Henricus Clericus Canonici Tergesti

nomine suo, et nomine totius Capituli Tergestini consenserunt praedictis

venditionibus, traditionibus, concessionibus, et obligationibusomnibus,

considerantes et cognoscentes dictam venditionem, sive venditiones et

alienationem in minore damno Ecclesiae Tergesti redundare, quam si dictus

Dominus Episcopus alias possessiones et redditus Ecclesiae vendidisset.

Insuper juraverunt corporaliter ad Sancta Dei Evangelia dicti Decanus, et

Archidiaconus in ipsorum omnium eorum de capitulo anima, eorum consensu et

voluntate, dictum consensum ratum, et firmum habere, tenere, et non

118

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!