07.01.2013 Views

academica of cicero. - 912 Freedom Library

academica of cicero. - 912 Freedom Library

academica of cicero. - 912 Freedom Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

The Project Gutenberg eBook of ...

videbitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa.

85. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi

Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis

esse, nihil esse idem, quod sit aliud. Stoicum est quidem nec admodum credibile 'nullum esse

pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.' Haec refelli possunt, sed

pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus visa res nihil differat an

internosci non possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne

signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque

ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? Qua igitur notione

discerneres? 86. Quid? si in eiusdem modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae

poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam

gallinarium invenisti Deliacum illum, qui ova cognosceret?

XXVII. Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus. Pictor videt quae nos non videmus et,

simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid? hoc nonne videtur contra te valere, si

sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec

audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam

constructionem hominis fabricata natura! 87. Cur non extimescam opinandi temeritatem? Etiamne

hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit

vel, ut tuo verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando?

cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose: disputantur etiam eleganter. Denique videantur sane,

ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox et quidem ob eam causam, ne tu, qui idem me

facturum paulo ante dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, veniam, res iam

universas profundam, de quibus volumina impleta sunt non a nostris solum, sed etiam a

Chrysippo:—de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et

perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem

inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem.—88. Ea sunt eius modi, quae a te

diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinolentorum et furiosorum visa imbecilliora esse

dicebas quam vigilantium, siccorum, sanorum. Quo modo? quia, cum experrectus esset Ennius,

non diceret 'se vidisse Homerum, sed visum esse,' Alcmaeo autem:

'Sed mihi ne utiquam cor consentit ...'

Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia reri et cuius furor

consederit, putare non fuisse ea vera, quae essent sibi visa in furore. Sed non id agitur: tum, cum

videbantur, quo modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud

audivisse,

'O pietas animi ...',

si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. Experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant,

somnia: dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo:

'Mater, te appello ...'

nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Unde enim illa:

'Age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi!' num videtur minorem habere visis quam

vigilantes fidem?

XXVIII. 89. Quid loquar de insanis? qualis tandem fuit adfinis tuus, Catule, Tuditanus?

quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? Quid ille, qui:

'Video, video te. Vive, Ulixes, dum licet,'

nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret? Quid? apud Euripidem Hercules,

http://www.gutenberg.org/files/14970/14970-h/14970-h.htm[1/5/2010 10:31:57 AM]

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!