07.01.2013 Views

academica of cicero. - 912 Freedom Library

academica of cicero. - 912 Freedom Library

academica of cicero. - 912 Freedom Library

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

The Project Gutenberg eBook of ...

solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria? aut cur celatis, quasi turpe aliquid,

sententiam vestram? Ut, qui audient, inquit, ratione potius quam auctoritate ducantur. Quid, si

utroque? num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo

auctoritas nihil obest? Mihi quidem videtur vel plurimum. Quis enim ista tam aperte

perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in

Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?

XIX. 61. Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post, multo etiam

adseverantius, in Syria cum esset mecum, paulo ante quam est mortuus. Sed iam confirmata

causa te, hominem amicissimum—me autem appellabat—et aliquot annis minorem natu, non

dubitabo monere: Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum

dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos

iudicio, privat approbatione, omnibus orbat sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum

solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci, quem incolebant, situs, ignes tamen

aderant, quorum illis uti lumine licebat, isti autem, quos tu probas, tantis offusis tenebris ne

scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt: quos si sequamur, iis vinculis simus

adstricti, ut nos commovere nequeamus. 62. Sublata enim adsensione omnem et motum

animorum et actionem rerum sustulerunt: quod non modo recte fieri, sed omnino fieri non potest.

Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, cum res occultissimas

aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse, quod mihi quoque licebat,

qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae cognosci, comprehendi, percipi possit?

Vide, quaeso, etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur

auctoritas. Quae cum dixisset ille, finem fecit. 63. Hortensius autem vehementer admirans, quod

quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret, nec mirum: nam

numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me quoque, iocansne an ita sentiens

—non enim satis intellegebam—, coepit hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus: Si te,

inquit, Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter, accurate, copiose, taceo neque te quo

minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes deterrendum puto. Illud vero non censuerim, ut eius

auctoritate moveare. Tantum enim non te modo monuit, inquit adridens, ut caveres ne quis

improbus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione

quaereret qui tibi constares, cum idem negares quicquam certi posse reperiri, idem te comperisse

dixisses. Hoc, quaeso, cave ne te terreat. De causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire.

Sin cesseris, non magno opere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, cum annos multos alia

sensisset, simul ac visum sit, sententia destitisse. Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri.

XX. 64. Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus, huius modi quadam

oratione sum exorsus: Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita movit, ut docti hominis et copiosi

et parati et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere

posse diffiderem. Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem

tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero. 65. Ego enim si aut ostentatione

aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo

stultitiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus

pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut

certare cum aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum velim? Itaque, nisi

ineptum putarem in tali disputatione id facere, quod, cum de re publica disceptatur, fieri interdum

solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire, quae

dicerem. 66. Qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam, si simile veri quid

invenerim? Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa

turpissimum est. Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi approbem, qui numquam

adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum

opinator—non enim sum sapiens—et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam

Cynosuram,

'Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,'

http://www.gutenberg.org/files/14970/14970-h/14970-h.htm[1/5/2010 10:31:57 AM]

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!