Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

04.05.2013 Aufrufe

N. 95 leibniz für denis papin, 4. August 1692 357 semper in orbem redeunt atque in prioribus haerent, neque unquam gradum ad novas considerationes promovent. In responsione D ni P. ad meas demonstrationes primum negat summam duritiem esse possibilem; sed hic fortasse poteram expectare probationem hujus impossibilitatis. Quoniam tamen is qui ad demonstrationem respondet non est obligatus si rigore uti velit ad reddendam rationem suarum negationum ideo eatenus demonstratio mea erit imperfecta. 5 Et hoc unum erit saltem confectum: S i s u m m a d u r i t i e s s i t p o s s i b i l i s d e m o n s t r a s s e m e i n t e n t u m. Verum ego omissa jam dudum summa duritie ostenderem eodem modo absurdum id est motum perpetuum prodire in adversa sententia, si loco summe duri, assumatur Elastrum valde promtum. Cujus effectus a summe duri effectibus sensibiliter non different. Huic argumento non est responsum. Neque enim id 10 quaeri utrum semper adhuc in se differant summe durum, et promte Elasticum, sed an discrimen sit valde notabile. Ita circulus semper differt a recta, quae concipi potest ut circumferentia radii infiniti, adeo ut infinitum quid semper inter haec duo intersit, interim tamen in circulis valde magnis discrimen nobis non est notabile adeo ut in praxi pro rectis assumi possint. 15 Ad alteram meam demonstrationem respondet D n. Antagonista, Elastra non solum mole et motu jam concepto agere sed etiam vi Elastica. Optime. Sed ubi jam corpus ad plenam restitutionem pervenit, nec amplius est Elasticum, tunc utique non amplius nisi mole sua et velocitate agit, et ad hunc casum ego id in demonstratione mea diserte restrinxi, ut necesse sit D n. P. aliud agentem fugiente tantum oculo eam aspexisse, unde 20 dum simile argumentum formare se arbitratur, dissimillimum effinxit. Si ad demonstrationem meam respondere volebat, debebat indicare propositionem quae a me affirmata ab ipso negaretur. Postremo si D n. P. dudum significasset, quod in Epistola novissima 26. jun. habet, cessasset inter nos disputatio. Admittit enim nunc tandem, in duobus corporibus con- 25 1 semper (1) in iisdem haerent (2) in orbem . . . haerent L 5 si rigore . . . velit erg. L 7 saltem erg. L 9 id est motum perpetuum erg. L 12 in se erg. L 12 f. an (1) effectus (2) discrimen L 14 adeo ut . . . intersit erg. L 15 f. adeo ut . . . possint erg. L 18 corpus | Elasticum gestr. | L 19 amplius | aliqvid gestr. | L 25 P. (1) in Epistola sua concedere videatur (2) dudum significasset L 25 f. habet, (1) admitti a se qvantitatem qvod dixeram non servari (2) duo qvae (3) admitti (4) cessasset L 26 disputatio. (1) Ait enim a (2) Admittit enim L 26 nunc tandem erg. L 3 primum negat: im Briefwechsel zuerst in N. 57, S. 249. 17 meam demonstrationem: N. 61, S. 260 f. 17 respondet: vgl. N. 89, S. 333. 26 Admittit: vgl. N. 88, S. 331.

358 denis papin an leibniz, 3. (13.) August 1692 N. 96 currentibus quantitatem motus per concursum posse augeri et diminui; et tamen servari talem quantitatem virium qualis a me fuit definita, ut scilicet centrum gravitatis amborum non possit assurgere plus minusve alte quam ante ictum. Atque hoc totum est quod ego fieri contendebam. Nam quid in toto mundo fieret, a me non laborabatur, nisi quatenus spectabantur corpora quaedam determinata quae considerantur tanquam cum 5 aliis non habentia commercium, in quibus si non augeretur motus vel virium quantitas, utique nec in toto mundo augeretur; etiam fortasse haec consequentia non esset convertibilis neque ego sane examinare voluerim sententiam Cartesianam de conservatione motus in toto universo nisi quia ad determinata corpora applicabatur, sine qua usum etiam nullum habebat. Superesset ergo controversia inter nos non amplius de conclusione, sed de 10 probatione a me allata, quae sumta erat a translatione virium integrarum aut propemodum integrarum de corpore majore in corpus minus quam D n. P. impossibilem esse adhuc arbitratur, concessurus tamen hanc quoque ut spero, ubi demonstrationem meam ante positam et hic assertam expendere coeperit. 96. DENIS PAPIN AN LEIBNIZ 15 Marburg, 3. (13.) August 1692. [95. 97.] Überlieferung: K Abfertigung: LBr. 714 Bl. 7–8. 1 Bog. 8 o . 3 S. Auf Bl. 8 v o L von N. 107. — Gedr.: 1. Gerland, Briefw., 1881, S. 193 (teilw.); 2. Papin, Ouvrages 7, 1893, S. 155–156. Monsieur Voicy encor une replique à vostre dernier ecrit: Vous pouvez, Monsieur, si Vous le 20 jugez à propos, faire encor une response; mais pour moy Je suis desormais resolu de 8–10 neqve ego (1) nunc examinare velim an in toto universo simul et virium et motus qvantitas ser bricht ab (2) sane examinare . . . habebat erg. L 11 qvae sumta erat erg. L 11 f. aut propemodum integrarum erg. L Zu N. 96: Die Abfertigung, der N. 97 beilag, war zusammen mit N. 94 Beilage zu Haes’ Brief an Leibniz vom 25. September 1692 (N. 105). Mit N. 96 u. N. 97 beantwortet Papin N. 95. Leibniz’ Antwort ist N. 107.

N. 95 leibniz für denis papin, 4. August 1692 357

semper in orbem redeunt atque in prioribus haerent, neque unquam gradum ad novas

considerationes promovent.

In responsione D ni P. ad meas demonstrationes primum negat summam duritiem esse

possibilem; sed hic fortasse poteram expectare probationem hujus impossibilitatis. Quoniam

tamen is qui ad demonstrationem respondet non est obligatus si rigore uti velit ad

reddendam rationem suarum negationum ideo eatenus demonstratio mea erit imperfecta. 5

Et hoc unum erit saltem confectum: S i s u m m a d u r i t i e s s i t p o s s i b i l i s

d e m o n s t r a s s e m e i n t e n t u m. Verum ego omissa jam dudum summa duritie

ostenderem eodem modo absurdum id est motum perpetuum prodire in adversa sententia,

si loco summe duri, assumatur Elastrum valde promtum. Cujus effectus a summe duri

effectibus sensibiliter non different. Huic argumento non est responsum. Neque enim id 10

quaeri utrum semper adhuc in se differant summe durum, et promte Elasticum, sed an

discrimen sit valde notabile. Ita circulus semper differt a recta, quae concipi potest ut

circumferentia radii infiniti, adeo ut infinitum quid semper inter haec duo intersit, interim

tamen in circulis valde magnis discrimen nobis non est notabile adeo ut in praxi pro rectis

assumi possint. 15

Ad alteram meam demonstrationem respondet D n. Antagonista, Elastra non solum

mole et motu jam concepto agere sed etiam vi Elastica. Optime. Sed ubi jam corpus

ad plenam restitutionem pervenit, nec amplius est Elasticum, tunc utique non amplius

nisi mole sua et velocitate agit, et ad hunc casum ego id in demonstratione mea diserte

restrinxi, ut necesse sit D n. P. aliud agentem fugiente tantum oculo eam aspexisse, unde 20

dum simile argumentum formare se arbitratur, dissimillimum effinxit. Si ad demonstrationem

meam respondere volebat, debebat indicare propositionem quae a me affirmata

ab ipso negaretur.

Postremo si D n. P. dudum significasset, quod in Epistola novissima 26. jun. habet,

cessasset inter nos disputatio. Admittit enim nunc tandem, in duobus corporibus con- 25

1 semper (1) in iisdem haerent (2) in orbem . . . haerent L 5 si rigore . . . velit erg. L 7 saltem

erg. L 9 id est motum perpetuum erg. L 12 in se erg. L 12 f. an (1) effectus (2) discrimen L

14 adeo ut . . . intersit erg. L 15 f. adeo ut . . . possint erg. L 18 corpus | Elasticum gestr. | L

19 amplius | aliqvid gestr. | L 25 P. (1) in Epistola sua concedere videatur (2) dudum significasset L

25 f. habet, (1) admitti a se qvantitatem qvod dixeram non servari (2) duo qvae (3) admitti (4) cessasset

L 26 disputatio. (1) Ait enim a (2) Admittit enim L 26 nunc tandem erg. L

3 primum negat: im Briefwechsel zuerst in N. 57, S. 249. 17 meam demonstrationem: N. 61,

S. 260 f. 17 respondet: vgl. N. 89, S. 333. 26 Admittit: vgl. N. 88, S. 331.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!