04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

356 leibniz für denis papin, 4. August 1692 N. 95

fit a causa gravitatis est ictus qui fit a materia incomparabiliter celeriore quam A aut B. 10

Ergo.

In hoc argumento possem negare minorem, quia causa gravitatis aliter adhuc explicari

potest ut jam olim in responsione prima ostendi. Verum quia mihi sufficit etiam

hanc gravitatis causam esse saltem possibilem, ideo admissa minore nego majorem. Nego

5 inquam i c t u m a m a t e r i a i n c o m p a r a b i l i t e r c e l e r i o r e f a c t u m

e s s e a e q u e c o n t r a r i u m c e l e r i u s v e l t a r d i u s o b n i t e n t i. Et licet

non sit officium respondentis regulariter (praesertim cum de demonstratione examinanda

agitur, ubi non utimur praesumtionibus onus probandi in adversam partem transferentibus),

reddere rationem negationis; lucis tamen causa haec adjicere volo: Etsi motus

10 dictae materiae sit incredibiliter celerior, tamen vim quae recipitur per ictum in patiente

non esse incomparabiliter majorem, sed potius minorem vi patientis quia materia non

tantum est summae celeritatis sed etiam summae tenuitatis unde non multum efficit,

nos autem jam admonuimus non quaeri qualis motus sit in se, sed quid recipiatur in

excipiente. Deinde manifestum est in casu quietis seu summae tarditatis in corpore A

15 vel B obnixum ejus esse plane nullum, adeoque cessare omnem contrarietatem, et proinde

non possum admittere hoc loco obnitentia ut quiescentia spectari posse, manente

tamen eadem contrarietate ut D n. Antagonista videbatur, illud interim verum est, progrediendi

velocitatem aequali tempore eodem modo decrescere in ascensu (vel crescere

in descensu), quaecunque sit celeritas ascendentis (vel descendentis) quoniam scilicet ea-

20 tenus sola spectatur quantitas progressus, quam etiam servari semper in corporibus a

me dudum est annotatum. Sed cum de quantitate potentiae, resistentiae, contrarietatis

agitur, dudum negavi (adductis in contrarium rationibus) potentiae resistentiaeve gradus

esse gradibus velocitatis metiendos. Itaque ut jam monui, hujusmodi ratiocinationes

4 in responsione prima erg. L 7 f. o b n i t e n t i. (1) Nam etsi materia sit incomparabiliter

celerior, gradus tamen velocitatis (2) Et licet meam non sit rationem (3) Et licet non sit officium L

12 f. minorem vi patientis | qvia materia . . . efficit erg. | erg. L 14 qvalis (1) res (2) motus sit in se

L 17 f. posse, (1) ut Dno Antagonistae istae videbatur (2) manente . . . videbatur L 19 aequali

tempore erg. L 21 f. progressus, (1) qvam (2) qvae servatur (3) qvam etiam servari . . . annotatum

L

4 responsione prima: Leibniz, De causa gravitatis, et defensio sententiae suae de veris naturae

legibus, in: Acta erud., Mai 1690, S. 228–239. 22 dudum est annotatum: vgl. z. B. N. 61, S. 265.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!