04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

N. 89 denis papin für leibniz, Beilage zu N. 88 333

maxime legitima est argumentandi ratio. Hactenus opponen[tem] egi; jam Respondentis

partes suscipiam.

Instat clar. Antagonista me frustra recurrere ad perfectae duritiei impossibilitatem:

corpora enim promptae restitutionis aemulantur perfecte dura, restitutionisque promptitudo

tanta intelligi potest ut discrimen a perfecta duritie minus sit quovis dato, pro

arbitrio demonstrantis, ad discrimen eventus reddendum quantumvis parvum. Respondeo 5

ejusmodi argumentum validissimum fore si ageretur de duobus finitis: sic enim ad circuli

quadraturam licet quantum libet accedere, et efficere ut differentia inter quadratum et

circulum minor sit quavis data, quia utrumque finitum est. H[ic] vero agitur de finito et

infinito: quantumcunque enim datam duritiem augere libeat; semper tamen erit finita,

ac proinde infinite differet ab infinita duritie: illa igitur differentia nulla unquam ratione 10

poterit exprimi et semper major erit quacunque data. At, inquit Vir cl., saltem supponi

potest durities perfecta, et tunc motus perpetuus ex nostra sententia sequetur, quod est

absurd[um]. Respondeo quod mirum videri non debet si posito uno absurdo ali[ud] sequatur

absurdum: neque corruere debet veritas quae utrumque illud absurdum rejicit. Sic,

posito certo excessu molis quo continens possit superari a contento poterit sequi quod 15

milvus uno haustu hominem deglutire queat: nec tamen propterea corruet veritas quae

neutrum horum absurdorum contingere posse evincit. Haec mihi Respondentem agenti

sufficiunt ad diluendam objectionem: possem tamen, ex abundanti, explicare quomodo

promptitudo restitutionis aucta quantitatem effectus pariter non augeat: quoniam vero

ejusmodi explicatio novis forsan contentionibus ansam praeberet, satius duco ab ea in 20

praesentiarum abstinere, ut tandem aliquando ad controversiae nostrae finem perveniamus.

Pergo itaque ad posterius medium quo cl. L. totam vim a magno corpore acceptam

in exiguam aliquam ejusdem corporis partem transferri posse asserit, artificiique ad id

requisiti descriptionem exhibet pag. . . . additque demonstrationem ad quam me miratur

non respondisse. Ego vero dictae instantiae satis me fecisse arbitrabar dum dixi vim 25

expulso corpori hac occasione impressam non ipsi aeri, sive moli aereae subtantiae, esse

ascribendam; sed potius materiae elasticitatem efficienti: fatendum est enim quod cl. Viri

demonstratio locum haberet in corporibus quae non nisi mole sua et motu jam concepto

agunt: rem vero aliter se habere in corporibus quae agunt vi elastica ex eo patet [q]uod

ejusmodi demonstrationes hic adhibitae possunt simul probare propositiones prorsus re- 30

3 Instat: ebd. 24 asserit: vgl. N. 61, S. 260. 25 f. miratur: vgl. N. 76, S. 304. 26 dixi: vgl.

N. 73, S. 298.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!