04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

266 leibniz für denis papin, Februar 1692 N. 61

autem cujusque corporis secundum eas partes ad quas tendit est ipse ejus motus. Sed

si duo corpora tendant in partes contrarias, et A quidem ab Oriente in occidentem,

B vero contra ab occidente in orientem, tunc progressus totalis seu totius ab oriente in

occidentem est differentia quantitatum motus particularium, adeoque longissime differt a

totali quantitate motus, quae est summa earum. Itaque progressus totius aggregati versus

5 occidentem est excessus quantitatis motus ipsius A, super quantitatem motus contrariam

ipsius B, progressus enim ipsius B versus occidentem (cum revera in orientem tendat) est

quantitas negativa, seu quantitas non addenda sed subtrahenda. Ita Motus ipsius A pars

quae facta compensatione superest, demum dat absolute quantitatem progressus totalis

in occidentem. Quodsi contingat A minorem quantitatem motus habere quam B, tunc

10 revera nullus est affirmatio seu versus progressus totalis in occidentem, cum revera totum

ad orientem magis feratur; potest tamen tunc quoque progressus totalis in occidentem

intelligi, sed ut quantitas negativa.

(3) Hinc igitur sequitur cum corpora tam ante quam post concursum tendunt in contrarias

partes servari eandem differentiam motuum post concursum, quae erat ante; cum

15 ante concursum tenderent in contrarias partes, post in easdem (vel contra) differentiam

motuum ante concursum, aequari summae motuum post concursum (vel contra); denique

cum corpora tam ante concursum, quam post, tendunt ad easdem partes, summa

motuum qui sunt ante concursum aequabitur summae motuum qui sunt post concursum,

seu servatur eadem summa motuum, hoc est quantitas motus totalis. Atque hoc

20 unico demum casu concurrentium inaequalium corporum recepta sententia vera est, ut

jam paulo ante admonebamus: Sub motis autem (ob generalitatem regularum) comprehendi

quiescentia tanquam motu infinite parvo mota. Quodsi duo corpora sibi occurant

quantitatibus motuum aequalibus sed contrariis, patet progressum talem in alterutram

partem esse jam tum nihilo aequalem, et post concursum talem manere. Unde necessario

25 sequitur corpora mutuo sistere progressus contrarios aequales, et si vires absolutae concurrentium

sint inaequales. Optime distinxerat Cartesius vim absolutam quae in motu

est, a directione seu progressu in plagam certam. Etsi distinctionis rectum usum non satis

3 seu totius erg. L 10 in occidentem erg. L 21 concurrentium inaeqvalium corporum erg.

L 23–267,4 Qvodsi duo . . . species cesset erg. L

27 distinxerat: vgl. z. B. R. Descartes, Principia philosophiae, 1644, pars II, cap. 24 ff.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!