04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

264 leibniz für denis papin, Februar 1692 N. 61

utique vidisset conservationem ejusdem potentiae absolutae cum observatis pulcherrime

conciliari, faciliusque adversariis Cartesianis sua persuasisset. His enim cum absurdum

videatur aliquid potentiae perdi, potentia autem pro quantitate motus habeatur, semper

suspicio aliqua haesit quasi illae motus regulae experimentis licet comprobatae, minus

fidae essent, aut specialibus tantum casibus convenirent.

5 Quod sponte annotaveram olim in Novellis Reipublicae literariae duo quaedam corpora

licet viribus absolutis inaequalia, tamen respectiva quadam potentia sibi aequari, et

sese sistere posse cum scilicet quantitates motus habent aequales, id minime mihi obest,

quin potius principiis meis pulcherrime conspirat ut alias ostendam. Paradoxum igitur

est et prima fronte turbat minus attentos, et fortasse a vera notione potentiae animos

10 abduxit, reipsa illustrat mirifice atque confirmat ut mox apparebit. Effectus autem absolutus

qualis a me hic tractatur semper talis intelligitur, qui rursus ipse possit esse causa;

quale quid non est sisti. Id vero quod inter sistendum hic efficitur potentiamque in

se recipit est ipsum concurrentium Elastrum, a quo se restituente deinde rursus profluit

motus.

15 Ex his principiis resolvitur etiam objectio novissima, tali proposito exemplo contenta:

Moveatur A 4, celeritate 1, et B 1, celeritate 4, et C 2, celeritate 2. Si directe occurrunt

A et B, eadem erit reflexio ipsius A quam si directe occurant A et C. Ergo B et C

eandem habent potentiam, scilicet quia idem efficiunt in A. Adeo B 1, celeritatis 4, et

C 2, celeritatis 2. Habent potentiam eandem, quemadmodum sane quantitatem motus

20 eandem habent, unde confirmari videtur quantitate motus aestimari debere potentiam.

Respondeo verum esse quod assumitur, eodem modo reflecti A, quoniam generaliter quae

quantitatem motus habent aequalem redeunt ab ictu ea qua venerant velocitate; habent

autem aequalem tam A et B quam A et C; Sed negatur consequentia, quod quae in

1 cum (1) suis regulis (2) | suis gestr. | observatis L 4 experimentis (1) et ratiociniis comp

bricht ab (2) licet comprobatae L 5 essent (1). (2), aut specialibus . . . convenirent L 8 cum

scilicet . . . aeqvales erg. L 10 f. turbat (1), reipsa (2) minus . . . abduxit, reipsa . . . confirmat | ut

mox apparebit erg. | L 14 se restituente erg. L 15 f. motus. (1) Caeterum effectum qvidem volo

semper causae aeqvalem esse, sed an similis sit, non refert qvod ideo noto, qvia verba D n. Papini mihi

contrarium tribuere videntur. Deniqve hinc resolvitur (2) Ex his . . . resolvitur L 19–24 in A (1) sed

negari conseqventiam (2) Adeo B. 1. . . . Sed negatur conseqventia L

6 annotaveram: vgl. Leibniz, Réplique . . . à M. L’Abbé D. C., in: Nouvelles de la république des

lettres, Feb. 1687, S. 131–145; bes. S. 142. 16 objectio novissima: vgl. N. 57, S. 250.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!