04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

250 denis papin für leibniz, Beilage zu N. 56 N. 57

EB; A vero movebitur octo gradibus velocitatis EA: sicque patet causam restitui suoque

effectui surrogari posse, illaesa manente nostra sententia.

Hic autem inprimis notari velim quod in his translationibus validissime confirmatur

Doctrinae nostrae veritas: tota enim vis octo graduum velocitatis translata ex corpore

5 unius librae in 4 libr. fit velocitas 2 graduum: et vice versa vis 2 graduum velocitatis

translata ex 4 libris in lib. 1 fit velocitas 8 graduum: sicque semper velocitates sunt in

ratione reciproca corporum, modo nullus fiat motus in directiones oppositas: Dum autem

aliter se res habet ac motus oppositi se invicem destruunt; vel per reflexionem quantitatem

suam augent[;] non equidem semper observatur eadem ratio reciproca: verum tamen

10 omnia phaenomena ex iisdem principiis evidenter explicantur prout fecit D nus Mariottus

in suo tractatu De la percussion ou choc des corps ubi semper supponit quantitatem

motus et potentiam motricem identificari, atque omnes consequentiae ex ipsius principiis

deductae cum experientia apprime congruunt. Mihi igitur rationi valde consentanea

videtur recepta sententia nec jure merito inconcinnitatis a clar. Antagonista accusari.

15 Videamus jam annon possit etiam idem argumentum contra ipsum retorqueri: fassus

est in Novellis reip. litt. An. 1687, pag. 141, quod paradoxum est duo corpora se mutuo

sistere et alterum alterius mot[um] pariter impedire quum illa corpora aequales vires non

habeant et tam[en] agnoscit istud ex suis principiis necessario sequi: unde illa principia

inconcinnitate aliqua videntur laborare. Possum etiam ulterius instare argumentum alia

20 ratione proponendo: quum enim Vir clarissimus ipse summopere urgeat aequalitatem

inter causam et effectum ab ipsa productum debere reperiri, agnoscit quod effectus prorsus

similes et aequales produci debent a causis prorsus aequalibus. Ponamus igitur duo

corpora ut 4, moveri celeritate ut 1, horum autem alteri o[c]currere corpus ut 1, latum

celeritate ut 4; alteri vero occurrer[e] corpus ut 2, latum velocitate ut 2: certissimum est

25 quod duo ill[a] priora corpora ut 4, eodem prorsus modo reflectentur et eadem velocitate

post occursum in contrariam partem movebuntur: hinc igitur sequitur quod corpus ut 1,

latum velocitate ut 4, et corpus u[t] 2, latum velocitate ut 2, potentias habent aequales,

quum eff[ec]tus producant prorsus similes et aequales. Sic igitur ex ipsius clar. Leib.

19 videntur erg. K

15 f. fassus est: Leibniz, Réplique . . . à M. l’Abbé D. C., in: Nouvelles de la république des lettres,

Feb. 1687, S. 131–145. Das freie Zitat befindet sich auf S. 142.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!