04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

230 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 N. 50

bationem. Etenim Galilei doctrina est, gravia in descensu accelerari, quod non posset

succedere, si aqua in fluxu per canalem AB sua superficie describeret lineam fundo parallelam;

cum enim evidens sit, in eodem canali eundem statum, ut supponitur, retinente,

sectiones velocitatibus esse reciprocas, ut subtilissimus Oppositor in hac sua demon-

5 stratione assumit, patetque ex mea prop. tertia lib. primi, consequens est (supposita in

omnibus sectionibus eadem latitudine), velocitates altitudinibus esse reciprocas: sed si

supponatur parallelismus superficiei aquae, et fundi canalis, omnes sectionum altitudines

erunt aequales; ergo etiam aequales erunt omnium sectionum velocitates: quare in

aqua non esset motus acceleratus, ut ex doctrina eximii Galilei supponitur, et demon-

10 stratum est: Pugnat ergo cum sententia Galilei assertio D. Papini, quae vult lineam

superficiei aquae parallelam fundo canalis, non mea, quae exinde deducit majorem inclinationem,

et depressionem ejusdem lineae semper versus fundum, quo major fit ab initio

canalis recessus. Caeterum concordamus in asserendo declivitatem lineae EC n o n

e s s e a e q u a l e m p e r t o t a m c a n a l i s l o n g i t u d i n e m , s e d q u o

15 m a g i s a d i n i t i u m a c c e d i m u s , e o m a j u s f i e r i c e l e r i t a t i s

a u g m e n t u m i n c e r t a c a n a l i s l o n g i t u d i n e d a t a ; id ipsum enim

asserui in coroll. prop. 4, lib. secundi tanquam quid necessario consequens, non solum ex

meis propositionibus, sed ex a me assumpta Galilei doctrina.

Quinto. Tandem respondeo, quod si mihi nil aliud quaerendum restat, nisi q u a l i s

20 s i t l i n e a E C , s e c u n d u m q u a m d i s p o n i d e b e t a q u a e s u p e r -

f i c i e s i n s u o f l u x u p e r c a n a l e i n c l i n a t u m ; jam omnem numerum

implevisse mihi gratulari potero; etenim propositionibus 7, 8, 9, lib. quinti abunde de

hujusmodi lineis verba feci, methodumque demonstravi, qua ex certis datis per puncta,

more aliarum hujusmodi curvarum, inveniri, et describi possint, ita ut dato quocumque

25 canalis situ sectionum altitudines indubie venari valeamus.

Haec sunt Vir Illustrissime, quae ad tollendas oppositiones Clarissimi D. Papini,

meamque propositionem vindicandam opportuna existimavi. Tuum sit judicium, an intentum

apud cordatos viros obtinuerim; mihi saltem nihil eorum, quae necessaria duxi

praetermisisse videor, licet plura in idem argumentum etc. congerere potuissem: sed mi-

30 nutiora perspicacissimae tuae menti offerre puduit. Supplebis Tu, ut etiam atque etiam

rogo, tua incomparabili industria, quantum in me defuit subtilitatis, et doctrinae; nam

non alia ratione apologeticas hasce elucubrationes ad te Virum eximium transmittere decrevi,

nisi, ut a tua sublimi eruditione pondus acciperent, et ne doctissimum Oppositorem

meum, quem magni facio, viderer negligere.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!