04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

N. 50 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 225

His igitur mihi satisfaciendum est, ut promissam a Clarissimo D. Papino mearum

demonstrationum merear approbationem. Ad primam difficultatem, ut opportuna reponam;

duas mihi videtur oppositio praeseferre disquisitiones: altera an fluida descendentia

accelerationem in suo motu subeant: altera an augmento velocitatis in aquae descensu

admisso, eaedem sint accelerationis leges ac illae, quae de solidis tantummodo a Galileo 5

demonstrari creduntur.

Primum dubium immediate tollitur ipsa Naturae observatione. Aqua enim naturali

sua, et libera gravitate versus centrum descendens, majores semper obtinet velocitatis

gradus, ut videre est in canalibus plurimum inclinatis, in quibus sectiones inferiores minores

fiunt superioribus, si omnia, quantum fieri potest, removeantur impedimenta, quod 10

Ego ipse pluries observavi, et cuilibet libera est experiendi facultas. Ingeniosissimus Abbas

Castellus hoc ipsum se observasse fatetur in c o r o l l. s e c u n d o a d p r o p.

4 l i b. 2. A q u a r u m f l u e n t. m e n s. E f u c o s a d e g n a d ’ e s s e r e

o s s e r v a t a , c h e c r e s c e n d o l ’ a c q u a p e r d e t t o c a n a l e , l a s u a

a l t e z z a v i v a e r a d i v e r s a i n d i v e r s i s i t i d e l C a n a l e , c i o e 15

s e m p r e m i n o r e , q u a n t o p i u s i a v i c i n a v a a l l a s b o c c a t u r a ,

quod idem est, ac dicere, velocitatem semper majorem, et majorem fieri pro majori

distantia a principio motus; cum velocitates semper sectionibus, et in casu allati experimenti,

altitudinibus sectionum reciproca ratione correspondeant. Ob id etiam aquae

per aerem libere cadentes, ut illae, quae e tectis descendunt, communi observatione sen- 20

sim gracilescere deprehenduntur, adaucta scilicet velocitate, nisi earum funiculi (quod

saepenumero accidit in certa distantia) ab aere dispergantur. Id ipsum observet Diligentissimus

in hujusmodi experimentis Papinus in tubo suae propositionis, dum aerem

admittens plenus non fluit; et inveniet longe majorem orificii superioris circumferentiam

in ingressu ab aqua occupari, quam in egressu ab inferiori; ut mihimet hoc experimentum 25

instituenti observare licuit. Sed id apprime norunt Molitores, aliique machinarum, quae

ab aqua moventur, Artifices; hi enim idcirco aquis ex alto cadentibus rotarum alas subjiciunt,

ut velocius girent, id se obtinere sufficienter non posse a sola saepe numero aquae

gravitate, aut ex minimo casu, quotidiana experientia edocti. Accedit curvitas salientium

sive horizontalium, sive inclinatarum, quae a duobus motibus, seu potius a binis motus 30

principiis, aut directionibus necessario pendet, quorum motuum, si uterque aequabilis

12 Castellus: B. Castelli, Della misura dell’acque correnti, 1660, S. 93.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!