04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

N. 50 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 223

scilicet latum circiter digitum demersum esset superius orificium infra aquae superficiem;

et adhuc penetravit aer superior, et tubus ex parte exinanitus. Tandem resectus tubus ad

duos circiter digitos plenus fluxit, et aqua intra certum tempus fluens collecta, et lance

ponderata est, quae eadem quantitas aequalibus quibuslibet temporibus ad amussim

reddita fuit ab orificio E, resecto magis et magis tubo, donec ejus nihil remaneret praeter 5

orificium E: signum evidens eandem omnino fuisse velocitatem sectionis E sub majori,

minori, et nulla tubi EF longitudine, ut demonstratio mea praeindicaverat.

Sed libet paulisper inter Physicos divertere, inquirendo causam velocitatis in O,

et N majoris, quam possit imprimere superincumbentis aquae altitudo; prima etenim

fronte paradoxum videtur, velocitatem orificii E regere velocitates superiores, veluti per 10

tractionem quandam, aut virtutem magneticam. Quo circa animadverto aquam intra

tubum F E contentam ad utramque partem urgeri aeris pressione, et veluti continuatam

retineri; et exinde fieri, ut tubus plenus retineatur, quoniam tamen et aqua tubi F E

gravitat juxta suam altitudinem v. g. P G; oritur, ut pressio facta ad E per directionem

F E componatur ex tota pressione Aeris, sive ex ipsi aequivalente aquae altae pedes 33, 15

et ulterius ex altitudine Aquae in vase existente P G; igitur multo magis poterit, quam

pressio facta ad E per directionem T E, vel CE, quae aequivalet soli aeris pressioni, id

est aquae pedum 33; quare nisi obstaret pressio aeris ad E, evidens est, velocitatem in E

eam fore, quae debetur altitudini aquae pedum 33 auctae altitudine P G, et posse imprimi

a sola aeris superioris altitudine in singulis sectionibus tubi F E, eam velocitatem; quae 20

debetur aquae cadenti ab altitudine pedum 33: quoniam vero resistit aeris pressio ad E,

ita attemperantur ad invicem hujusmodi momenta, ut aequilibratis utrinque ad F , et

E aequalibus aeris pressionibus, emergat in E ea velocitas, quae solius altitudinis aquae

P G propria est. Cum igitur ob pressionem P G aqua in E habeat velocitatem erumpendi,

suae pressioni competentem, eamque in omnibus suis partibus; et Aqua in V minorem 25

habeat ob minorem pressionem, constat, cum aequales sint sectiones, inaequales vero

velocitates, aquam E recedere debere ab Aqua V ; plus enim aquae exoneratur per E,

quam possit suggere sectio V velocitate suae pressioni debita; cessat ergo inter E, et

V resistentia inferior, et consequenter pressio Aeris ad F urget aquam tota sua vi inter

tubum F E, quantum permittit resista ad E; cum autem supra ostensum sit, velocitatem 30

ad E esse ipsammet superationem unius pressionis supra alteram, constat pressionem

aeris superiorem pellere aquam intra tubum F E velocitate E debita pressioni P G, et

consequenter cessare omnem attractionem ad E, sed totum hoc negotium absolvi ab

unica aeris pressione. Ex quo constat, motum aquae per tubum non esse pure naturalem,

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!