04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

N. 50 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 215

autem ita sit aqua plenum, ut (2) tubus EF ab ea continue tegatur, et repleatur:

atque horizontales per initium tubi ductae sint in superficie aquae, eademque

altitudo semper conservetur. Sit praeterea foramen G in fundo ejusdem vasis

horizontaliter posito, simile, et aequale diametro tubi EF : assero, quod velocitas

per dictum tubum subdupla est velocitatis aquae per foramen G erumpentis. 5

Certissimum enim est, quod Aqua per totam longitudinem tubi EF (3) aequabili

celeritate descendit: partes enim inferiores descendere nequeunt, nisi partes

superiores spatium relictum eodem tempore repleant. Inde sequitur, (4) quod

aqua egressa, si horizontaliter moveri pergat (5) cum celeritate per descensum

acquisita, tempore aequali tantundem spatii percurret, quantum descendendo 10

percurrit: uterque enim motus debet esse uniformis, et ejusdem celeritatis. Galileus

(6) autem demonstravit, quod gravia celeritate per descensum acquisita

debent horizontaliter percurrere duplum spatii, quod tempore aequali descendendo

percurrerunt. Ergo velocitas aquae per E est tantum dimidia ejus, quam

grave per descensum ex eadem altitudine acquireret, erit igitur etiam subdupla 15

velocitatis aquae per G[:] constat enim, quod velocitas aquae per foramen G

aequalis est celeritati acquisitae a gravi per descensum ex proposita altitudine:

Ergo aquae per etc. q. e. d.

Posset haec eadem veritas demonstrari per numerum impressionum a gravitate

acceptarum, ratione habita ad quantitatem materiae motae; verum brevi- 20

tatis gratia talia omittam, quum superior demonstratio a nemine negari queat:

sicque constet, (7) fluida non semper easdem sequi leges, quas de gravibus descendentibus

Galileus demonstravit: ac proinde non satis firmum esse fundamentum,

quo nititur Clarissimi Gulielmini demonstratio.

Fateor tamen (8) quod casus ab excellentissimo viro propositus a nostro 25

casu non nihil differt: Ego enim suppono tubum semper plenum, et non nisi

in duobus extremis apertum; ipse vero supponit canalem, qui non solum per

duo extrema aquae recipiendae, et emittendae patet; verum per totam suam

28–216,1 verum etiam per totam longitudinem Acta erud.

12 demonstravit: G. Galileo, Discorsi e dimostrazioni matematiche, 1638, Giornata terza.

25 f. nostro casu: vgl. die Fig. 2 der Tafel VII der Acta erud., 1690.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!