Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

04.05.2013 Aufrufe

N. 50 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 213 eundem hujus Epistolae exemplar pervenire cures, vel ad Eruditissimos Actorum Lipsiensium Auctores, quos meo nomine roges vellim, ut eodem libro, quo objectiones, simul et responsiones inserant. Sed ne te longius morer patiare, ut Observationes Papinianas in Actis Anni 1691, Mense Majo pag. 208, 209, et 210 impressas a verbo ad verbum huc referam suis notatas 5 numeris, ad quos responsiones meae referendae erunt. Tales autem sunt[:] Dion. Papini Observationes quaedam circa materias ad Hydraulicam spectantes Mensi Februario hujus Anni Insertas. In Actis Eruditorum 1691, Mens. Febr. pag. 74, exhibetur demonstratio, qua Vir Clarissimus Dominicus Gulielminus Auctor libri de Aquarum fluentium 10 mensura evincere conatur, quod Eadem sit velocitas aquae fluentis per aliquam sectionem canalis inclinati, ac si fluxerit e vase per lumen simile, et aequale sectioni, tantundem a superficie aquae remotum, quantum sectio ab horizontali per initium alvei. Quum autem ejusmodi assertio prima fronte pugnare videatur cum eo, quod Ego protuli in Act. Erud. A. 1690, Mense Majo pag. 225, ne hujus- 15 modi oppositio apparens plurimos lectores in suspenso relinquat, non abs re fore arbitror, si ejus, quod nude ibi asserueram Demonstrationem hic subjungam, simulque ostendam in praestantissimo supradicto libro aliquid adhuc desiderari, illud enim a doctissimo Auctore suffectum iri confido, adeo ut Lectoribus circa has materias nihil in posterum dubii relinquatur: meum igitur assertum, pro ut 20 ex loco citato facillime colligi potest tale est: Aquae per tubum uniformem (1) semper plenum, et utrinque apertum fluentis velocitas dimidia est illius, quae flueret e vase per foramen simile, et aequale diametro tubi tantundem a super- 14 per initium canalis ducta Acta erud. 1 f. cures . . . roges: Am 16. April 1692 bestätigt Mencke (I,7 N. 381) den Erhalt der Epistolae duae hydrostaticae von Magliabechi, verbunden mit der Bitte, sie schleunigst an Leibniz weiterzuleiten. Am 2. Mai bestätigt Leibniz in einem Schreiben an Magliabechi (I,8 N. 129) den zweifachen Erhalt der Schrift (ein Exemplar von Mencke, eins von Magliabechi) und kündigt die Weitergabe eines Exemplars an Papin sowie eine Besprechung der Schrift in den Acta eruditorum an. 6 Tales autem sunt: vgl. zum Folgenden Acta erud., Mai 1691, S. 208–210. 9 pag. 74: d. i. in der obengenannten Leibnizschen Rezension der Aquarum fluentium mensura. 11–14 Eadem sit . . . alvei: vgl. D. Guglielmini, Aquarum fluentium mensura, lib. II, prop. II, S. 25. 15 protuli: vgl. D. Papin, Examen siphonis Wurtemburgici.

214 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 N. 50 ficie aquae remotum, quantum apertura inferior, sive sectio tubi ab horizontali per initium ejusdem tubi ducta. Sit ex gr. Tubus uniformis EF , utrinque apertus, fundo vasis ABCD adferruminatus, dictumque fundum penetrans, non vero inferius descendens, vas 3 Sit . . . EF : Papins Ausführungen in den Observationes beziehen sich auf folgende Zeichnung:

214 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 N. 50

ficie aquae remotum, quantum apertura inferior, sive sectio tubi ab horizontali

per initium ejusdem tubi ducta.

Sit ex gr. Tubus uniformis EF , utrinque apertus, fundo vasis ABCD adferruminatus,

dictumque fundum penetrans, non vero inferius descendens, vas

3 Sit . . . EF : Papins Ausführungen in den Observationes beziehen sich auf folgende Zeichnung:

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!