04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

212 domenico guglielmini an leibniz, 24. Dezember 1691 N. 50

ditorum Actis quasdam objectiones adversus meas demonstrationes circa Aquarum Fluentium

Mensuram inseruisse. Fateor longe prius notam Viri doctissimi famam, ejusque in

Mathematicis peritiam effecisse, ut dubitarem nonnihil erroris in meas demonstrationes

irrepsisse; nunquam enim tantum mihi tribuere ausus sum, ut ab erratis immunes meas

5 cogitationes censuerim. Quare, cum objectiones, et impetitae demonstrationes adhuc laterent;

eas omnes avidissime, et si unquam, summa animi contentione iterum, iterumque

perpendere caepi, nec tamen ubi claudicarent sufficienter potueram invenire. Impatiens

ergo Lipsiensia Acta undique domi, forisque inquirebam, cum elapso Novembri ab Amicissimo

Viro P. Magistro Gaudentio Roberti oblatae sunt in suo Parma huc adventu.

10 Et cum in iisdem legerim mei Opusculi relationem Mensi Februario insertam, exinde ad

Kalendas Majas Domini Papini Observationes quasdam circa materiam ad Hydraulicam

spectantes etc. lustravi, et in iis secundam propositionem libri secundi meae Aquarum

Fluentium Mensurae anno 1690 editae, summa humanitate, et urbanitate ad trutinam

revocatam potius, quam impugnatam deprehendi; idque eatenus, quatenus sententia mea

15 cum quadam ejus propositione iisdem Actis Eruditorum anni 1690 inserta, prima facie

pugnare ipsi videretur, quam idcirco in his Observationibus demonstrandam assumit.

Non mediocri igitur sum affectus gaudio, cum viderim ipsius propositionem, licet

indubio argumento ostensa fuisset, meis demonstrationibus quidquam non auferre; et

quod subtilissimus Auctor hoc solummodo dubium sibi demi postulet, caetera alioquin

20 mea, uti demonstrata probaturus.

Ut igitur, quantum in me est, Clarissimo Observationum dictarum Auctori morem

geram, et fatisfecisse certus sim, tuum Judicium expostulo Vir Celeberrime, utpote ejus,

qui optimo quidem jure inter summos nostri Aevi Mathematicos ab omnibus citra invidiam

recenseris. Etenim in hac Epistola, quam ope Eruditissimi Maliabechii indubie tibi

25 redditam fore confido, ea omnia inserta legere, et ponderare non dedignaberis, quae ad

oppositiones diluendas, et dubietates tollendas maxime pertinere mihi visa sunt, ut si ea

talia existimaveris, quae nutantem in meis assertis D. Papini animum firmare valeant, ad

10 relationem: Die Besprechung des ersten Teils der Aquarum fluentium mensura (Acta erud., Feb.

1691, S. 72–75) wurde von Leibniz verfaßt; vgl. I,6 N. 135. 15 inserta: D. Papin, Examen siphonis

Wurtemburgici, in: Acta erud., Mai 1690, S. 223–228. 25 confido: Bereits am 4. Januar 1692 kündigt

Magliabechi in einem Brief an Leibniz (I,7 N. 271) den Druck der Epistolae duae hydrostaticae an. Zur

Übersendung dieser Schrift sowohl als Post- als auch als Büchersendung an Mendlein in Venedig vgl.

Magliabechis Briefe an Leibniz vom 29. März (I,7 N. 357) u. 1. April 1692 (I,7 N. 359).

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!