04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

138 leibniz an johann georg volckamer, 16. (26.) Juli 1691 N. 30

post specimen Ramazzini ad mentem meam plane compositum possum loqui confidentius.

Itaque cum praeclara floreat insignium Germaniae Medicorum Societas, cui Tu praesides,

ad Te ipsum deferre volui indicium rei, si quid judico utilissimae (ne dicam necessariae)

et vestro instituto mirifice congruentis. Quid enim Ephemeridibus tot praeclarorum Me-

5 dicorum, Naturae curiosorum, non minus quam utilitatis publicae studiosorum, potest

esse convenientius, quam Ephemerides annuae Medicae, et ut ita dicam, Calendarium, inversum

quidem (vulgo enim praecedit annum) sed tanto certius quod ex observationibus

non ut Astrologicum ex audaci (ne vana dicam) divinatione processit? Memini doctissimi

olim Principis jussu editas Ephemerides Astrologicas annorum praeteritorum, ea spe, ut

10 coelum conferendo tempestatibus, quae toto anno decurrente vere evenerant, Astrologiae

principia experimentis stabilirentur; sed praeclara illa opera fructu caruit, nisi quod

meo judicio vanitatem ejus scientiae magis detexit, cui confirmandae destinabatur. Quid

enim speres ab illa doctrina, cujus decreta vera esse non possunt, nisi fingamus Deum in

condendo mundo id sibi propositum habuisse, ut ea, inter quae nulla naturalis connexio

15 est, tamen consentirent? Quanto satius in Signis naturalibus publicae sanitatis observandis,

et cum successu conferendis, diligens versabitur opera praestantium Medicorum?

Sed cum magnum saepe notetur discrimen inter provincias ipsius Germaniae, multos (si

consilium placet) conferre operam oportebit, ut dignum aliquid publico dignumque vobis

praestetur. Aliam enim rerum faciem Austria et Bavaria; aliam Suevia Franconiaque

20 cum superiore Rheno, rursus aliam inferior Saxonia cum Westphalia; vel Saxonia superior

cum Bohemia vel denique Silesia cum Marchia suppeditabunt. Sed res ni fallor

pulchre admodum et facile confici potest, non tam justis tractatibus quam literis paulo

uberioribus exquisitioribusque insignium per varias Germaniae Provincias Medicorum ad

Praesidem vel Directorem Illustris Societatis vestrae; super statu anni naturali, medico,

25 suisque et vicinorum observatis, anno decurso scriptis; harum deinde literarum fasciculus

Anno vestro mox edendo subjicietur vereque et anni et Ephemeridum titulo respondebit.

Nec dubito rem semel recte atque ordine coeptam annuis incrementis in majus meliusve

profecturam, et pro fodina futuram, unde omnis posteritas veras salutaris doctrinae opes

12 f. destinabatur, (1) qvae certissima utilitate ab (2) qvid enim speres (a) ab ea scientia qvae (b)

ab illa doctrina, cuius L 24 praesidem vel (1) soci bricht ab (2) secretarium illustris societatis vestrae

| literis gestr. |, super L 25 anno decurso scriptis erg. L

9 Ephemerides Astrologicas: nicht ermittelt.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!