Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

04.05.2013 Aufrufe

N. 30 leibniz an johann georg volckamer, 16. (26.) Juli 1691 137 Epistola Viri Illustris Godefridi Guilielmi Leibnitii, ad Praesidem. Jam 1 triennium et amplius elapsum est, ex quo memini Noribergae me conspectu ac colloquio tuo gratissimo frui. Inde ad Aulam Augustissimi Imperatoris atque porro in Italiam profectus jussu Serenissimi Principis mei, atque anno superiore feliciter sum Deo favente reversus. Forte autem accidit, ut Mutinae notitia mihi nasceretur cum Me- 5 dico illius orae doctissimo Bernardo Ramazzino, quem hortatus sum, ut observata sua literis mandaret. Is ergo nuper ad me misit libellum non magnae molis, gravem tamen rebus, meo judicio, et scriptum pereleganter, quo historiam naturalem, et ut ita dicam, Ephemerides anni 1690 complectitur, exponitque statum aeris sanitatisque et morborum ejus Longobardiae tractus in quo ipse versatur, et symptomata late vagata erudite dedu- 10 cit ex publicis causis, conspirantibusque frugum atque animalium fatis illustrat; et quod caput est, in omnes annos sequentes dum vita viresque permittent, idem promittit. Ego cum saepe olim in sermonibus admoverim egregios Medicos, ut tale quid cogitarent, functus vice cotis acutum reddere quae ferrum solet, exors ipsa secandi, nunc 1 〈In L am Rande von Leibniz’ Hand:〉 NB NB Dieses soll auff einen halben bogen in 4 to , von weißen papier rein abgeschrieben und mir wieder zuruck geschickt werden, mit dem Mittwochs zu Braunschweig abfahrenden Postwagen; denn ich werde doch vor ende künfftiger woche nicht hinuber kömmen. Das erste habe bekommen. Das andere oder leztens überschickte erwarte den nächsten Sontag frühe 1 f. Nobilissime Amplissime et Experientissime vir, fautor honoratissime Jam (1) fere triennium est qvod (2) | ultra gestr. | triennium et . . . ex qvo L 3 frui. (1) interea in (2) Inde ad Austriam ac porro (3) Inde ad Aulam (a) Imperatoris (b) | Magni gestr. | Augustissimi Imperatoris, atqve (aa) inde (bb) porro L 10 versatur, (1) atqve (2) inde dedu bricht ab (3) qvae hominibus plerisqve a (4) et symptomata L 11 fatis L satis E 13 in sermonibus admonuerim (1) doctissimos (2) egregios Medicos L 16 abgeschrieben | und biß auff weitere order behalten werden, gestr. | und mir L 2 Noribergae: Leibniz hielt sich vom 31. Dezember 1687 bis zum 6. Januar 1688 in Nürnberg auf. 7 misit libellum: Das Exemplar von B. Ramazzini, De constitutione anni 1690 ac de rurali epidemia, 1690 war Beilage zu Ramazzinis Brief an Leibniz vom 4. Mai 1691 (N. 20). 18 hinuber kömmen: Leibniz hielt sich ab Mittwoch, den 11. Juli, etwa eine Woche in Wolfenbüttel auf. Ab Donnerstag, den 19. Juli, war er wieder in Hannover. 18 Das erste . . . Das andere: beide Sendungen nicht ermittelt.

138 leibniz an johann georg volckamer, 16. (26.) Juli 1691 N. 30 post specimen Ramazzini ad mentem meam plane compositum possum loqui confidentius. Itaque cum praeclara floreat insignium Germaniae Medicorum Societas, cui Tu praesides, ad Te ipsum deferre volui indicium rei, si quid judico utilissimae (ne dicam necessariae) et vestro instituto mirifice congruentis. Quid enim Ephemeridibus tot praeclarorum Me- 5 dicorum, Naturae curiosorum, non minus quam utilitatis publicae studiosorum, potest esse convenientius, quam Ephemerides annuae Medicae, et ut ita dicam, Calendarium, inversum quidem (vulgo enim praecedit annum) sed tanto certius quod ex observationibus non ut Astrologicum ex audaci (ne vana dicam) divinatione processit? Memini doctissimi olim Principis jussu editas Ephemerides Astrologicas annorum praeteritorum, ea spe, ut 10 coelum conferendo tempestatibus, quae toto anno decurrente vere evenerant, Astrologiae principia experimentis stabilirentur; sed praeclara illa opera fructu caruit, nisi quod meo judicio vanitatem ejus scientiae magis detexit, cui confirmandae destinabatur. Quid enim speres ab illa doctrina, cujus decreta vera esse non possunt, nisi fingamus Deum in condendo mundo id sibi propositum habuisse, ut ea, inter quae nulla naturalis connexio 15 est, tamen consentirent? Quanto satius in Signis naturalibus publicae sanitatis observandis, et cum successu conferendis, diligens versabitur opera praestantium Medicorum? Sed cum magnum saepe notetur discrimen inter provincias ipsius Germaniae, multos (si consilium placet) conferre operam oportebit, ut dignum aliquid publico dignumque vobis praestetur. Aliam enim rerum faciem Austria et Bavaria; aliam Suevia Franconiaque 20 cum superiore Rheno, rursus aliam inferior Saxonia cum Westphalia; vel Saxonia superior cum Bohemia vel denique Silesia cum Marchia suppeditabunt. Sed res ni fallor pulchre admodum et facile confici potest, non tam justis tractatibus quam literis paulo uberioribus exquisitioribusque insignium per varias Germaniae Provincias Medicorum ad Praesidem vel Directorem Illustris Societatis vestrae; super statu anni naturali, medico, 25 suisque et vicinorum observatis, anno decurso scriptis; harum deinde literarum fasciculus Anno vestro mox edendo subjicietur vereque et anni et Ephemeridum titulo respondebit. Nec dubito rem semel recte atque ordine coeptam annuis incrementis in majus meliusve profecturam, et pro fodina futuram, unde omnis posteritas veras salutaris doctrinae opes 12 f. destinabatur, (1) qvae certissima utilitate ab (2) qvid enim speres (a) ab ea scientia qvae (b) ab illa doctrina, cuius L 24 praesidem vel (1) soci bricht ab (2) secretarium illustris societatis vestrae | literis gestr. |, super L 25 anno decurso scriptis erg. L 9 Ephemerides Astrologicas: nicht ermittelt.

N. 30 leibniz an johann georg volckamer, 16. (26.) Juli 1691 137

Epistola Viri Illustris Godefridi Guilielmi Leibnitii, ad Praesidem.

Jam 1 triennium et amplius elapsum est, ex quo memini Noribergae me conspectu

ac colloquio tuo gratissimo frui. Inde ad Aulam Augustissimi Imperatoris atque porro

in Italiam profectus jussu Serenissimi Principis mei, atque anno superiore feliciter sum

Deo favente reversus. Forte autem accidit, ut Mutinae notitia mihi nasceretur cum Me- 5

dico illius orae doctissimo Bernardo Ramazzino, quem hortatus sum, ut observata sua

literis mandaret. Is ergo nuper ad me misit libellum non magnae molis, gravem tamen

rebus, meo judicio, et scriptum pereleganter, quo historiam naturalem, et ut ita dicam,

Ephemerides anni 1690 complectitur, exponitque statum aeris sanitatisque et morborum

ejus Longobardiae tractus in quo ipse versatur, et symptomata late vagata erudite dedu- 10

cit ex publicis causis, conspirantibusque frugum atque animalium fatis illustrat; et quod

caput est, in omnes annos sequentes dum vita viresque permittent, idem promittit.

Ego cum saepe olim in sermonibus admoverim egregios Medicos, ut tale quid cogitarent,

functus vice cotis acutum reddere quae ferrum solet, exors ipsa secandi, nunc

1 〈In L am Rande von Leibniz’ Hand:〉 NB NB Dieses soll auff einen halben bogen

in 4 to , von weißen papier rein abgeschrieben und mir wieder zuruck geschickt werden,

mit dem Mittwochs zu Braunschweig abfahrenden Postwagen; denn ich werde doch vor

ende künfftiger woche nicht hinuber kömmen. Das erste habe bekommen. Das andere

oder leztens überschickte erwarte den nächsten Sontag frühe

1 f. Nobilissime Amplissime et Experientissime vir, fautor honoratissime Jam (1) fere triennium

est qvod (2) | ultra gestr. | triennium et . . . ex qvo L 3 frui. (1) interea in (2) Inde ad Austriam ac

porro (3) Inde ad Aulam (a) Imperatoris (b) | Magni gestr. | Augustissimi Imperatoris, atqve (aa) inde

(bb) porro L 10 versatur, (1) atqve (2) inde dedu bricht ab (3) qvae hominibus plerisqve a (4) et

symptomata L 11 fatis L satis E 13 in sermonibus admonuerim (1) doctissimos (2) egregios

Medicos L 16 abgeschrieben | und biß auff weitere order behalten werden, gestr. | und mir L

2 Noribergae: Leibniz hielt sich vom 31. Dezember 1687 bis zum 6. Januar 1688 in Nürnberg auf.

7 misit libellum: Das Exemplar von B. Ramazzini, De constitutione anni 1690 ac de rurali epidemia,

1690 war Beilage zu Ramazzinis Brief an Leibniz vom 4. Mai 1691 (N. 20). 18 hinuber kömmen:

Leibniz hielt sich ab Mittwoch, den 11. Juli, etwa eine Woche in Wolfenbüttel auf. Ab Donnerstag, den

19. Juli, war er wieder in Hannover. 18 Das erste . . . Das andere: beide Sendungen nicht ermittelt.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!