04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

110 bernardino ramazzini an leibniz, 4. Mai 1691 N. 20

contingat; nam ubi valde friget aer externus in horum Puteorum fundo, magnus percipitur

calor tamquam in Hypocausto, aeris summa est placiditas, facilis est respiratio,

ut ipsemet expertus sum, et accensa perstant lumina; aestate verum omnia ex opposito;

at quare frigus in his Puteis, tantam excitat Vaporum copiam, neutiquam vero calor?

5 O quot Veritates in his Puteis sepultae jacent, quas eruere mihi saltem perarduum est.

Legi jamdudum libellum D. Grandi De Veritate Diluvii Universalis; cum eo in multis

mihi non convenit; nulla bis dirutae Civitatis distincta vestigia apparent; conjecturae

quas a cretacea soliditate ad Hypotesim suam de Veritate Diluvii Universalis firmandam

nullius sunt roboris; varia enim strata Cretacea ejusdem molis a stratis paludosis inter

10 se discreta, plura Diluvia Universalia evincerent; Verum non miror eum fuisse deceptum,

cum ea quae in eo libello de his Fontibus scripsit, ab aliis acceperit. Ille cum Puer esset,

ac inter Appenninicolas natus in Oppido quod Gaiatum dicitur supra Saxolum ad 12 milliaria,

Venetias accersitus est ab Avunculo suo, ubi educatus est, ac semper commoratus,

donec e vivorum statione hoc Anno sublatus est, quod si bis, vel ter Mutinam venit, ex

15 his Fontibus non bibit nisi velut Canis ex Nilo. Si meum opus edidissem cum is in vivorum

numero esset, jam decreveram ea solum referre quae a me observata fuerant, nulla

ejusdem habita mentione, ne ipsum contristarer, quod Veritati parum congrua literis

tradidisset, nunc verum cum e vivis excessit, multo minus ejusdem quicquam meminero,

ne mortuo Leoni barbam convellere videar. Quando igitur Opus hoc meum editurus sim

20 plane ignoro, quod ubi peregero illico exemplar aliquod ad Te deferri curabo. D. Boccabadatus

Opus suum de Principiis Mechanicis ad umbilicum jam fere deducit, idcirco

quamprimum illud Typis tradet. Elegantissimam ejusdem Comediam Nobiles Collegii

hoc Anno recitarunt; si publici juris fiet, ut puto, exemplar aliquod ad Te transmittam.

Diuturnum silentium prolixitate Epistolae jam satis compensasse mihi videor, quare hic

25 finem faciam. Vale itaque Vir Doctissime.

Illust mae Dominationis Tuae Servus Observantissimus Bernardinus Ramazzinus.

Mutinae die 4 Maij 1691

6 libellum: Diese Schrift erschien 1676. 12 Gaiatum: Gaiato (Modena). 12 Saxolum: Sassuolo.

13 Avunculo: nicht ermittelt. 14 sublatus est: Grandi starb am 11. (?) Februar 1691. 19 mortuo:

vgl. M. Valerius Martialis, Epigrammata, 10, 90, 10. 22 Comediam: nicht ermittelt.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!