Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

04.05.2013 Aufrufe

N. 20 bernardino ramazzini an leibniz, 4. Mai 1691 109 Il mal ci preme, e ci spaventa il peggio aiebat Petrarca; siquidem a nimia humiditate anni elapsi ad obstinatissimam siccitatem gradum fecimus; nullae nives hoc Anno delapsae, nullae pluviae, ita ut Tellus hoc verno tempore magnum praeferat squallorem, exustis pene frugibus, ac praesertim fabis. Si hoc in viridi, quid fiet in arido! Vites quoque ob nimium frigus in extrema parte hiemis omnes fere arefactae, exiguum Vini 5 proventum promittunt. . . . ma senza pane, e senza Vino[,] Che vogliam cacar quaggiu frattelli? aiebat Tassonus noster in Poemate Heroicomico raptae Situlae. Patere quaeso ut carmina Italica intermisceam, scio enim quantum hoc genere Poesis oblecteris. His adduntur bellici motus; timor enim est, ne Dux Mantuanus nobis conterminus Gallos accersat; modo ex ejusdem jussu traditi sunt custodiae multi nobiles Viri, inter quos duo 10 fratres Marchiones de Viallardis, et Marchio de Cavriana, atque etiam Eclesiastici Viri, eo quod cudantur cum Hispanis, qui adhuc Gazoldum, Arcem Mantuanae Ditionis occupant, contra vitam ipsius Principis conspirasse; sic jam nobis triplex flagellum imminet; ad avertenda tot mala, et praecipue ad impetrandam pluviam hac ipsa die fieri debent publicae supplicationes. Dii meliora piis, si verum est. 15 Ex iisdem literis ad D. Marchesinum accepi scire Te velle num quicquam de his Fontibus ediderim, et num conveniam cum D. Grandio. Praegressa temporum conditio editionem remorata est; optabam enim, ut Tu praesens suaseras, aliquot experimenta capere de horum Puteorum temperie secundum variam altitudinem; ast ob temporum calamitatem, cum Cives magnis premantur angustiis, id non licuit; etenim post tuum 20 discessum unicus Fons solum extructus fuit, idque mihi non nisi sero innotuit; opperior itaque occasionem aliquam, ut id exequi possim. Fons iste extructus est Octobris mense, et cum tunc temporis constitutio praeter morem aestuosa esset, opus intermittere coacti sunt Putearii ob nimium Vaporum ascensum, a quibus suffocabantur; cum jam prope fossionis finem essent, dimisso Thermometro, notabilis contenti liquoris descensus apparuit, 25 sicuti in Barometro magna argenti vivi elevatio, ita ut totus Tubus ad summitatem usque impletus fuerit; libenter expertus fuissem quid media hyeme in utroque instrumento 1 aiebat Petrarca: vgl. F. Petrarca, Canzoniere CCXLIV. 2 anni elapsi: vgl. den Bericht in Ramazzinis Brief vom 15. April 1690 (III,4 N. 250). 7 aiebat Tassonus: vgl. A. Tassoni, La secchia rapita, 1624, Canto VII, 52. 9 Dux Mantuanus: Ferdinand Karl IV; zu seinen Neutralitätsbestrebungen und der Annäherung an Frankreich im Jahre 1691 vgl. Theatrum Europaeum, 14, 1702, S. 212–213 sowie I,6, S. 180, S. 392 u. S. 567. 10 f. duo fratres: Vornamen nicht ermittelt. 11 Eclesiastici Viri: nicht ermittelt. 12 Gazoldum: Gazoldo degli Ippoliti. 15 Dii meliora piis: P. Vergilius Maro, Georgica 3, 513. 17 ediderim: Diese Schrift erschien im gleichen Jahr; vgl. B. Ramazzini, De fontium Mutinensium, 1691. 20 f. tuum discessum: Leibniz verließ Modena am 2. Februar 1690.

110 bernardino ramazzini an leibniz, 4. Mai 1691 N. 20 contingat; nam ubi valde friget aer externus in horum Puteorum fundo, magnus percipitur calor tamquam in Hypocausto, aeris summa est placiditas, facilis est respiratio, ut ipsemet expertus sum, et accensa perstant lumina; aestate verum omnia ex opposito; at quare frigus in his Puteis, tantam excitat Vaporum copiam, neutiquam vero calor? 5 O quot Veritates in his Puteis sepultae jacent, quas eruere mihi saltem perarduum est. Legi jamdudum libellum D. Grandi De Veritate Diluvii Universalis; cum eo in multis mihi non convenit; nulla bis dirutae Civitatis distincta vestigia apparent; conjecturae quas a cretacea soliditate ad Hypotesim suam de Veritate Diluvii Universalis firmandam nullius sunt roboris; varia enim strata Cretacea ejusdem molis a stratis paludosis inter 10 se discreta, plura Diluvia Universalia evincerent; Verum non miror eum fuisse deceptum, cum ea quae in eo libello de his Fontibus scripsit, ab aliis acceperit. Ille cum Puer esset, ac inter Appenninicolas natus in Oppido quod Gaiatum dicitur supra Saxolum ad 12 milliaria, Venetias accersitus est ab Avunculo suo, ubi educatus est, ac semper commoratus, donec e vivorum statione hoc Anno sublatus est, quod si bis, vel ter Mutinam venit, ex 15 his Fontibus non bibit nisi velut Canis ex Nilo. Si meum opus edidissem cum is in vivorum numero esset, jam decreveram ea solum referre quae a me observata fuerant, nulla ejusdem habita mentione, ne ipsum contristarer, quod Veritati parum congrua literis tradidisset, nunc verum cum e vivis excessit, multo minus ejusdem quicquam meminero, ne mortuo Leoni barbam convellere videar. Quando igitur Opus hoc meum editurus sim 20 plane ignoro, quod ubi peregero illico exemplar aliquod ad Te deferri curabo. D. Boccabadatus Opus suum de Principiis Mechanicis ad umbilicum jam fere deducit, idcirco quamprimum illud Typis tradet. Elegantissimam ejusdem Comediam Nobiles Collegii hoc Anno recitarunt; si publici juris fiet, ut puto, exemplar aliquod ad Te transmittam. Diuturnum silentium prolixitate Epistolae jam satis compensasse mihi videor, quare hic 25 finem faciam. Vale itaque Vir Doctissime. Illust mae Dominationis Tuae Servus Observantissimus Bernardinus Ramazzinus. Mutinae die 4 Maij 1691 6 libellum: Diese Schrift erschien 1676. 12 Gaiatum: Gaiato (Modena). 12 Saxolum: Sassuolo. 13 Avunculo: nicht ermittelt. 14 sublatus est: Grandi starb am 11. (?) Februar 1691. 19 mortuo: vgl. M. Valerius Martialis, Epigrammata, 10, 90, 10. 22 Comediam: nicht ermittelt.

N. 20 bernardino ramazzini an leibniz, 4. Mai 1691 109

Il mal ci preme, e ci spaventa il peggio aiebat Petrarca; siquidem a nimia humiditate

anni elapsi ad obstinatissimam siccitatem gradum fecimus; nullae nives hoc Anno

delapsae, nullae pluviae, ita ut Tellus hoc verno tempore magnum praeferat squallorem,

exustis pene frugibus, ac praesertim fabis. Si hoc in viridi, quid fiet in arido! Vites

quoque ob nimium frigus in extrema parte hiemis omnes fere arefactae, exiguum Vini 5

proventum promittunt. . . . ma senza pane, e senza Vino[,] Che vogliam cacar quaggiu

frattelli? aiebat Tassonus noster in Poemate Heroicomico raptae Situlae. Patere quaeso

ut carmina Italica intermisceam, scio enim quantum hoc genere Poesis oblecteris. His

adduntur bellici motus; timor enim est, ne Dux Mantuanus nobis conterminus Gallos

accersat; modo ex ejusdem jussu traditi sunt custodiae multi nobiles Viri, inter quos duo 10

fratres Marchiones de Viallardis, et Marchio de Cavriana, atque etiam Eclesiastici Viri,

eo quod cudantur cum Hispanis, qui adhuc Gazoldum, Arcem Mantuanae Ditionis occupant,

contra vitam ipsius Principis conspirasse; sic jam nobis triplex flagellum imminet;

ad avertenda tot mala, et praecipue ad impetrandam pluviam hac ipsa die fieri debent

publicae supplicationes. Dii meliora piis, si verum est. 15

Ex iisdem literis ad D. Marchesinum accepi scire Te velle num quicquam de his

Fontibus ediderim, et num conveniam cum D. Grandio. Praegressa temporum conditio

editionem remorata est; optabam enim, ut Tu praesens suaseras, aliquot experimenta

capere de horum Puteorum temperie secundum variam altitudinem; ast ob temporum

calamitatem, cum Cives magnis premantur angustiis, id non licuit; etenim post tuum 20

discessum unicus Fons solum extructus fuit, idque mihi non nisi sero innotuit; opperior

itaque occasionem aliquam, ut id exequi possim. Fons iste extructus est Octobris mense,

et cum tunc temporis constitutio praeter morem aestuosa esset, opus intermittere coacti

sunt Putearii ob nimium Vaporum ascensum, a quibus suffocabantur; cum jam prope fossionis

finem essent, dimisso Thermometro, notabilis contenti liquoris descensus apparuit, 25

sicuti in Barometro magna argenti vivi elevatio, ita ut totus Tubus ad summitatem usque

impletus fuerit; libenter expertus fuissem quid media hyeme in utroque instrumento

1 aiebat Petrarca: vgl. F. Petrarca, Canzoniere CCXLIV. 2 anni elapsi: vgl. den Bericht in

Ramazzinis Brief vom 15. April 1690 (III,4 N. 250). 7 aiebat Tassonus: vgl. A. Tassoni, La secchia

rapita, 1624, Canto VII, 52. 9 Dux Mantuanus: Ferdinand Karl IV; zu seinen Neutralitätsbestrebungen

und der Annäherung an Frankreich im Jahre 1691 vgl. Theatrum Europaeum, 14, 1702, S. 212–213

sowie I,6, S. 180, S. 392 u. S. 567. 10 f. duo fratres: Vornamen nicht ermittelt. 11 Eclesiastici Viri:

nicht ermittelt. 12 Gazoldum: Gazoldo degli Ippoliti. 15 Dii meliora piis: P. Vergilius Maro,

Georgica 3, 513. 17 ediderim: Diese Schrift erschien im gleichen Jahr; vgl. B. Ramazzini, De fontium

Mutinensium, 1691. 20 f. tuum discessum: Leibniz verließ Modena am 2. Februar 1690.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!