04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

N. 10 leibniz an christoph pfautz, 22. Februar (4. März) 1691 69

quemadmodum sane non sine difficultate erant inventa. Ego Barrovium nunquam satis

attente inspexi, quod viderem me omnia quae ille multo figurarum apparatu tradit,

simplici calculo in potestate habere, et multa longe ampliora, Nec memini quenquam

antea cogitasse de curvis Transcendentibus per aequationes ope differentialium explicandis,

atque exhibenda ita relatione inter ordinatam et abscissam[,] multo minus actum est 5

de differentiis differentiarum infinities infinite parvis, aliisque abstrusionibus necessariis

tamen. Itaque fateor me tam frigidum in recensendis istis judicium minime a Cl. Bernullio

exspectasse, quod prope occultam quandam accusationem continet. Et quanquam

ipsum a malo animo facile absolvam, praebent tamen ista sugillandi occasionem apud

male animatos.] 10

Cum igitur Tibi cum illo commercium subinde intercedat fac quaeso ut sciam, quis

sit illi sensus animi, nam si videam studio id egisse, ut minus nobis debere videretur, ero in

communicandis cogitatis circumspectior; Velim etiam intelligere, quid de meo circa solidi

resistentiam ad suas responso sentiat. Si e re judicas ipsi communicare, quae parenthesi

inclusi et marginalibus notis signavi, sed quasi tuopte motu non ingratum feceris, ita ex 15

responso facilius judicabimus, quod ab ipso sit exspectandum.

Dabo operam ubi nonnihil vacaverit ut interusurii aestimationem ad ea applicem

quae apud vos in subhastationibus accidere solent, de quibus male judicasse quosdam

ICtos tecum sentio.

Quod de illis quaeris quae a nobis olim prodita sunt, Affectum tuum agnosco; Sed 20

pleraque dissimulato nomine Scriptoris in lucem ivere, de quibus spero me aliquando

coram dicturum. Methodum juris et specimina tria puto Te habere. Ineptus combinatoriae

Editor saltem monere debebat, libellum jam multos ante annos prodiisse. Hypothesin

quoque apud Te esse puto.

Peto curari adjunctas ad D n. Danielem Siegfried ICtum apud Vos, sunt enim mihi 25

ab amico studiosae commendatae; Quam primum in ordinem redigam quae de linea

Catenaria habemus, ut si placent cum Bernullianis edi possint.

2 tradit: vgl. I. Barrow, Lectiones geometricae, 1670; von dessen Titelaufl. 1672 die Niedersächs.

Landesbibl. ein Exemplar mit Leibniz-Marginalien besitzt. 14 suas: III,4 N. 200. 22 Methodum

juris: Leibniz, Nova methodus discendae docendaeque jurisprudentiae, 1667. 22 specimina tria:

Leibniz, Specimen quaestionum philosophicarum ex jure collectarum, 1664, Leibniz, Disputatio juridica

de conditionibus, 1665 u. Leibniz, Disputatio juridica posterior. De conditionibus, 1665. 22 f. Ineptus

combinatoriae: gemeint ist die unautorisierte zweite Ausgabe der Dissertatio de arte combinatoria von

1690.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!