04.05.2013 Aufrufe

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

Reihe III - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Sie wollen auch ein ePaper? Erhöhen Sie die Reichweite Ihrer Titel.

YUMPU macht aus Druck-PDFs automatisch weboptimierte ePaper, die Google liebt.

68 leibniz an christoph pfautz, 22. Februar (4. März) 1691 N. 10

P. S. Peto curari adjunctas ad D n. Danielem Siegfrid IC tum apud vos, quae mihi ab

amico studiose sunt commendatae.

〈l〉

Vir Cl me et Excellentissime 1

5 Libenter intellexi ex gratissimis tuis et valere Te et nostri meminisse. Ex his quae de

Bernulliana solutione Catenarii Problematis significas conjicio a nostris non abhorrere,

quod mihi adeo non displicet, ut gratum sit nostro auxilio effectum, ut problema superaretur

quod antea summi Viri frustra attentarant. [Velim tamen nosse, an agnoscat D n.

Bernullius qualiacunque nostra vel sibi vel D no Fratri ad hoc negotium profuisse. Scru-

10 pulum enim mihi injiciant verba ejus in nuperis Actis Jan. p. 14 faciuntque ut dubitem,

an ita animatus sit, quemadmodum credideram. Si ita facile est nostra ex Barrovianis

ducere ut ait; Cur nemo antea illud maximum Tangentium compendium dedit, quod

irrationales et fractas non moratur? Cur Angli ipsi in suis exaltandis non negligentes

nostrum beneficium agnovere. Cur ipse Clarissimus Bernullius ante nostri calculi ratio-

15 nes perspectas longe a talibus abfuit? ut per literas fatebatur. Et sane quemadmodum

Cartesius veterum doctrinam de locis, et ut verbo dicam Geometriam Apollonianam, et

calculum ab imaginatione et figuris revocavit; ita nos idem praestitimus, in sublimiore illa

Archimedea quae indiget consideratione infiniti. Ita jam ludus quidam jocusque videri

possunt praeclara inventa plurima quae non apud Barrovium tantum, sed et multo ante

20 apud Cavallerium, Gregorios, Guldinum, Fermatium, Hugenium, Wallisium, Pascalium

aliosque in hoc genere extabant, et ignoratis fontibus non sine admiratione legebantur,

1691

1 〈Darüber in l von Leibniz’ Hand:〉 Ex literis ad D n. Pfauzium prof. Lips. 22 Febr.

8–69,10 Velim . . . animatos am Rande mit Anführungszeichen markiert l, Eröffnungsklammer nach

L erg. Hrsg.

1 adjunctas: nicht ermittelter Brief von Bodenhausen an D. Siegfried, den Bodenhausen mit N. 3 an

Leibniz übersandt hatte. 15 fatebatur: vgl. III,4 N. 200.

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!